« 1 rotabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTABULUM1
1. ROTABULUM, Ornatus altaris toreuticus, quo tabella sacra solet includi, Gallis
Retable ; unde vererer, ne legendum esset Retabulum, nisi etiam dici
potuisset Rotabulum, quod hujusmodi ornatus nonnumquam rotundus sit. Ritus Ecclesiæ
Toletanæ ex Missali Mozarabum de Sabbato sancto, apud Marten. de antiqua Ecclesiæ
Disciplina in Divinis Off. pag. 463 :
Et cum pervenerint ad altare majus, Sacerdos faciat confessionem, ut moris est, et facta confessione Sacerdos solemniter dicat hymnumGloria in excelsis Deo,
et statim.... discooperiantur altaria frontalibus nigris, et Rotabula aurea, et omnia appareant solemniter, etc. Vide Retaule et Rotalle.