« Rumoniare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 236b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUMONIARE
RUMONIARE, Idem quod Ruminare, improprie tamen ; canes enim, unde sequens
similitudo ducitur, non ruminant proprie, sed evomunt et repetunt vomitum. Chronicon
Modoetiæ apud Muratorium tom. 12. col. 1184 :
Respiciendo huc atque illuc, comedendo Rumoniabat sicut canis comedens carnes ab aliis canibus ablatas. Accipiens quoque calicem ad os suum ponebat, et ille, qui erat flexis genibus, aliquantulum se rexit, volens videre, si in calice esset sanguis ; et vidit in calice sanguinem cagiatum et dictum Presbyterum ipsum in ore recipientem adtractum, tenerum, Rumoniose lambentem, sicut canis Rumoniando lambens sanguinem in cunchis bechariorum.