« »
 
[]« Runcalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 238c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUNCALIS
RUNCALIS, Roncallis, Roncaria, Ager incultus, runcandus a noxiis et inutilibus herbis et sentibus : Runcare enim Latinis, est purgare agrum a sentibus, quas inde Ronces vocant Galli. Vide Edwardum Cokum ad Littletonem sect. 1. Diploma Aystulphi Regis Longobard. ann. 753. apud Ughellum in Episcopis Mutinensibus :
Quod si in ipsis silvis aliquis Roncare fecerit, aut si peculia pabulaverit, etc.
Alia Mathildis Comitissæ ann. 1096. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 117 :
Si quis... ultra fines et terminos Runcare fecerit absque jussione Comitissæ, etc.
Charta 1. inter Alamannicas Goldasti :
Tradidi videlicet ad Hasumunanc ipsa marca adhærentem Runcalem, 1. hobam etiam et amplius continentem, ea conditione, ut ipsi illic resideant, et ibi laborent tempus vitæ suæ, et censum inde persolvant.
Ch. 33 :
Vendiderunt tibi Magno... cortinum Aroncale, quem habuerunt [] de sui patris..... cum pomifera ex integro quantum ibi habuit.
Et mox :
Et 1. saistairale in Roncale.
Domesdei tit. de Essexa :
10. acr. prati, 11. Runcal. 4. aralia, 23. porci, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Roncherai. Bestiar. MS. :
Illuec près a un buissonnai
Si espés comme un Roncherai.
Roncalia, Locus et planities porrectior circa Padum, non procul ab urbe Placentia, seu inter Placentiam et Cremonam, ut habet Otto Morena in Histor. Rer. Laudensium, ubi Imperatores Occidentis Curiam suam generalem cogere solebant, cum transalpinabant, seu in Italiam proficiscebantur :
Erat enim consuetudinis Regum Francorum, quæ et Theutonicorum, ut quotiescumque ad sumendam Imperii coronam militem ad transalpinandum cogebant, in prædicto campo mansionem facerent. Ibi ligno in altum porrecto scutum suspendebatur, universorumque equitum agmen feuda habentium ad excubias, proxima nocte Principi faciendas per Curiæ præconem exposcebatur, quod sectantes, qui in ejus Comitatu erant, singuli singulos beneficiatos suos per præcones exposcebant. At sequenti die, qui nocturnis vigiliis defuisse deprehensus fuerat, denuo ad præsentiam Regis aliorumque Principum, vel virorum illustrium evocabantur : sicque omnes omnium beneficiati, qui sine bona voluntate dominorum suorum domi remanserant in feudis condemnabantur.
Verba sunt Ottonis Frising. lib. 2. de Gestis Friderici cap. 12. a quo hausit, quæ in eamdem sententiam habet Guntherus lib. 2. Ligurini initio. Roncaliensis Curiæ, mentio est passim apud Scriptores, ex quibus docemur, Conventum fuisse generalem indictum pro justitia ac pace regni componenda, ut est in Leg. Long. 1. 3. t. 9. § 9. Lothar. II.. Conradus Usperg. in Friderico I :
Pro reparando itaque justitiæ rigore, omnibus Lombardis et Italicis Roncaliam, uti mos Lombardorum est, justitiam suam requirere, et ab Imperatoribus recipere, diem certam et curiam publicam ad præsentiam Principum, qui tunc aderant, eis designavit. Edictumque est ab Imperatore, ut de singulis Italiæ urbibus viri idonei Roncaliam convenirent, et Barones, et alii, qui causas haberent : cumque ibidem convenissent, assumptis nobilibus et prudentibus viris, causas singulorum determinare studuit, primo pauperum, deinde Baronum, et postremo civitatum.
Glaber Rodulphus in Præfat. ad lib. 4. Hist. Roncaliam, quasi Curiam Gallorum corrupte dictam vult, eamque in descensu Alpium statuit, id est, ad Padum, juxta Placentiam, ubi extitit Roncaliensis campus, qui eam appellationem accepit, quod Runcalis esset, id est, incultus et sentibus obsitus, quæ vis est vocis, ut supra observatum. Ita etiam de eodem vocis etymo Constitutio Caroli Crassi Imp. ann. 884 :
Cuicumque secundum hanc legem expeditio imperetur, si ad Curiam Gallorum, hoc est, in campum, qui vulgo Runcalle dicitur, dominum suum non comitetur, etc.
Vide Dissertationem Andreæ Rivini de Majumis, Maicampis et Roncaliis, quas cum aliquot aliis Dissertationibus raris edidit Grævius ann. 1716. Ultrajecti.
P. Carpentier, 1766.
Consule præterea Loccenium in Explicat. vocum feudalium ad calcem Antiq. Suec. pag. 166. Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 180. sqq. Pfeffinger. ad Vitriar. lib. 1. tit. 5. § 22. tom. 1. pag. 580. sqq. []
Hunc porro morem, Curias publicas in Italia indicendi, hauserant Germani Principes a Francis nostris, quod ab Ottone Frising. observatum : nam cum Carolus M. Italiam Imperio suo adjecisset, fusis et profligatis Longobardis, solenne illi fuit, et successoribus, Primores sui Palatii et Comites Palatinos eo mittere, qui justitias publicas facerent. Has autem Curias solennes in campis cogebant. Annales Franc. Bertiniani ann. 767. de Pipino :
Ibi Synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo.
Runcora, Roncora, in Chartis Longobardicis, passim. Charta Desiderii Regis in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 14 :
Terra, silva, Roncora, et prata insimul ad mensura justa, etc.
Charta Mathildis Comitissæ ann. 1096. ibidem tom. 2. pag. 117 :
De terra partim laboratoria, et partim cum silva, quæ inter Runco deputata, etc.
Vide Runcarius.