« »
 
[]« 2 ruptura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 241c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RUPTURA2
2. RUPTURA, Diruptio ; hinc Ruptura castri, curtis dicitur, cum quis effringit domum in castro sitam vel curtem, in easque violenter ingreditur, ut aliquid diripiat contra leges. Literæ Bartholomæi de Roya Camerarii Franciæ ann. 1220. ex Archivo Sangermanensi :
Justitia vero remanet domino Regi et nobis de omni Ruptura castri Montis Calvuli.
Leges Rotharis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 13. col. 1 :
Si quis in curtem alienam hoste animo ingressus fuerit, xx. solidos componat ei cujus curtis est. Mulier curtis Rupturam facere non potest, vel weguorf, quia absurdum videtur, ut mulier libera, aut ancilla, quasi vir cum armis vim facere possit. Si quis peculium suum de clausura aliena tulerit occulte, et non rogaverit, componat curtis Rupturam, id est wegoranit, solid. xx.
Hæc ex editione Heroldi tit. 13. In hac postrema lege pro Wegoranit, Oberos habet Muratorius ibidem pag. 47. col. 2. Vide Oberos.
P. Carpentier, 1766.
Aversio, fractura, nostris Routure. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 15 :
Obcurratur ad Rupturam muri contra rumpentes præfatum murum.
Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 110. Chartoph. [] reg. ch. 343 :
Iceulx prisonniers se sont partiz et eschapez de ladite prison par une certaine Routure, que ilz ont faites entre deux pierres.
Aliæ ann. 1470. in Reg. 195. ch. 1414 :
Le suppliant demanda à icellui de la Herisse s'il savoit ou pouoit savoir qui avoit fait icelle Roupture ou robature.
Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1513. fol. 201. v° :
Pour plusieurs ouvraiges faictz aux Routures de cauchies.
Vide supra in Rumpere.