« »
 
ORDO 3, SACERDOS, SACERDOTIUM 1, SACERDOTIUM 2.
[]« 3 ordo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ORDO03
3. ORDO, Ordinis Sacramentum, quod ei confertur qui in aliquem ordinem Ecclesiasticum cooptatur. Zozimus PP. Epist. ad Hesychium cap. 1 :
Hinc passim numerosa popularitas.... dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud præstare non possunt, divinos Ordines largiuntur.
Vide Baronium ann. 44. num. 85. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Eadem nomenclatura appellatur matrimonii sacramentum, in Lit. remiss. ann. 1441. ex. Reg. 176. Chartoph. ch. 98 :
Perrotin de Solier.... estant plevy en fiance à une jeune fille,... et cuidant icelle espouser et recevoir l'Ordre de mariage, etc.
Ordines Majores ac sacri, sunt Subdiaconatus, Diaconatus, Presbyteratus, Episcopalis : minores vero, seu non sacri, Cantoratus, Psalmistatus, Ostiaratus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolytatus. Omnes tamen ordines sacros promiscue appellatos annotat Menardus ad lib. Sacrament. pag. 270. Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 1 :
Sacros Ordines dicimus Diaconatum ac Presbyteratum.
Cur Ordines in 4. temporibus fiant, vide Honorium August. lib. 3. cap. 155. et Durandum lib. 2. Ration. cap. 1. præterea Menardum pag. 272. Cur vero Episcopi diebus dominicis, Presbyteri et cæteri ministri Ecclesiæ in Sabbato ordinentur, vide Hugon. a S. Victore lib. 1. de Sacram. cap. 44.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordo Secundus, Sacerdotium, quo prior est Episcopatus. Fridegodus in Vita S. Wilfridi Episcopi cap. 8. sæc. 4. SS. Benedict. part. 2. pag. 176. :
Tandem colla jugo subdens delecta petito,
Ordinis aptatur cælebs in honore secundi.
Lupus Abb. Ferrar. in Vita S. Wigberti cap. 5. eod. tom. pag. 675 :
Wigberchtum sacerdotem secundi Ordinis cœnobio suo... magistrum præfecit.
Ordinare, Ordines sacros et Ecclesiasticos conferre, quod faciunt Episcopi. S. Hieronymus in Esaiam :
Χειροτονίαν, id est, Ordinationem Clericorum, quæ non solum ad imprecationem vocis, sed ad impositionem impletur manus.
S. Augustin. Epist. 137 :
Cum promoveri in Clericatu... conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere.
Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico :
Ordinat Episcopus Abbatem, Abbatissam, Sacerdotem et cæteros sex gradus.
Apud Anastasium in Vitis PP. passim habentur hæc verba :
Hic fecit Ordinationes per mensem, etc.
Ordinati, Qui ordinibus Ecclesiasticis donati sunt. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 :
Qui Ordinatum occiderit, vel malignaverit, etc.
Adde cap. 68. Matth. Paris in Henrico III :
Juravit quod honorem, pacem, et reverentiam portabit Deo et sanctæ Ecclesiæ, et Ordinatis, omnibus diebus vitæ suæ.
MS. :
Li Evesque de France et li bon Ordené,
Li Baron et li Conte, li viel et li puisné.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ordinator, Qui confert ordines ecclesiasticos. [] Innocentius II. Papa in Epistola ad Synodum Tolet. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 151 :
Si quis adversus formas canonum, vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverit ; una cum Ordinatoribus suis ipso in quo inventi fuerint ordine et honore priventur.
Non semel occurrit apud Scriptores ecclesiasticos.
Exordinare, Sacerdotali gradu spoliare, degradare. Leges Alvredi Regis West-Sax. art. 24. apud Bromptonum :
Si Presbyter hominem occidat... Exordinet eum Episcopus.
Leges Henrici 1. cap. 7 :
Si Diaconus hominem occidat, Exordinetur.
Eadmerus in Vita S. Wilfridi cap. 23 :
Si me adseris contra scita Canonum ordinatum, libenti animo Exordinari concedo.
Adde Chronicon Mauriniacense, pag. 384.
Reordinationes vetant Canones Conciliorum. Fulbertus Carnot. Epist. 25 :
Rebaptizationes et Reordinationes fieri Canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis et suos gradus per instrumenta et per vestimenta, quæ ad ipsos gradus pertinent, ita dicendo, Reddo tibi gradum Ostiarii, etc. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Novissime autem benedictione lætificabitis eum, sic concludendo, Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[]« Sacerdos » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACERDOS
SACERDOS, ut ait Honorius Augustod. lib. 1. cap. 182. et ex eo Rhabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 5.
vocari potest, sive Episcopus sit, sive Presbyter
. Cujus vocis etymon sic profert Atto apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 126 :
Sacerdos, quasi sacrum dans Dei ministeria administrando.
Olim vero et in primitiva Ecclesia id nominis pro Episcopo usurpatum testantur passim Cyprianus, Augustinus, etc. S. Ambrosius lib. 5. Epist. 30 :
Sanctus Damasus Romanæ Ecclesiæ Sacerdos.
Innocentius I. Epist. 1. cap. 3 :
Nam Presbyteri, licet sint Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent.
Gregorius Turon. lib. de Gloria Confess. cap. 107 :
Decedente Sacerdote apud Nolanam urbem, ipse in locum Episcopi subrogatur. Ecclesiæ Catholicæ Sacerdotes,
in leg. 45. Cod. Th. de Hæreticis. (16, 5.) Gesta de nomine Acacii :
Apud Alexandriam Proterius Catholicus fit Sacerdos.
Ita Fortunatus lib. 1. de Vita S. Martini, ubi de S. Hilario Episc. Pictav :
Rite Sacerdotis penetralia jura gubernans.
Hinc promiscue Episcopum vel Sacerdotem Eccl. Cenoman. seipsum inscribit Hamelinus in Chartis ex Tabular. Major. Monast. ut et Reginaldus Episcopus Carnot. Exstat in ejusd. Monast. Archivis sigillum Quiriaci Episc. Nannet. cum hac epigraphe :
Petri et Pauli. Sacerdotis Nannensis Quiriaci.
Vide leg. 3. et 4. Cod. Th. de Fide Cathol. (16, 1.) leg. 31. 35. 43. de Episcop. (16, 2.) eod. Cod. et ibi Pithœum ad leg. 7. Gregorium Turon. in Vitis Patrum cap. 17. lib. 2. Hist. cap. 23. et alios passim.
Sacerdotium, pro Episcopatu usurpat Lex 35. 44. Cod. Th. de Episcopis, lex 3. de Fide Cathol. lex 1. Ne sanctum Baptisma, (16, 6.) Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 6. Sidonius lib. 4. Epist. 25. etc.
Sacerdotium. Titulus honorarius Episcoporum, apud S. Augustinum Epist. 143.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacerdotes Cantariales, Cantores. Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 670 :
Et quod vidi Sacerdotes Cantariales ibidem singuli in singulis locis laicorum commensare, ad eorum scandalum, et ruinam aliorum.
Idem qui
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacerdotes Chorales dicuntur ibid. pag. 671 :
Sacerdotes Chorales non obligo ad aliquod spirituale.
Sacedotes Obedientiæ, in Ordine S. Joannis Hieros. de quibus in Statutis ejusd. Ord. tit. 2. § 2.
Sacerdotes Decumani. Vetus Charta apud Pucinellum in Vita S. Simpliciani Arch. Mediol. :
Tunc omnia sicut supradicta sunt, in potestate decumanorum Sacerdotem transeunt, etc.
Vide Decumani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacerdotes Magni, apud Mabillon. tom. 2. Annal. pag. 566. dici videntur Episcopi.
Sacerdos Missalis, in Charta Edwardi I. Reg. Angl. apud Prynneum in Libertat. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 668. Vide Missæ Presbyter.
Sacerdos Parochianus, Parochus, apud Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 31. cap. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum Sacerdos nude appellatur, ut in Charta de Juribus Canonicorum Eccl. Ambian. in villa de Camons, [] ex Tabul. ejusd. Eccl. :
In ecclesia de Camons habent decanus et canonici in tribus solemnitatibus, Nativitatis, Purificationis et Paschæ duas partes, et Sacerdos tertiam..... Similiter in omnibus decimis minutis per annum, inter decanum et canonicos et Sacerdotem eadem debet esse partitio. Sacerdos autem debet canonicis pro synodo iv. den.
Pluries ibi.
Sacerdos Primus, Primas. Pelagius II. PP. in Epist. ad Sapaudum Arelat. Episc. cui suas vices delegat :
Hinc est, quod et nos Fraternitati tuæ hujusmodi curas injungimus, ut Sedis nostræ Vicarius institutus ad instar nostrum in Galliarum partibus Primi Sacerdotis locum obtineas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem nomine designatus Romanus Pontifex, in Missali Gothiæ ad Natalem S. Sixti PP. apud Mabillon. Liturg. Gall. pag. 276 :
Ex quibus (testibus) est sanctus ac venerabilis Sixtus martyr,... qui dum apostolicæ sedis excepisset insignia, et se Primum esse conspiceret Sacerdotum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacerdos Summus, Eadem notione : ut ab ea vero appellatione abstineant primæ sedis Episcopi, præcipitur in Conc. Carthagin. III. can. 26. Interdum tamen Episcopi nude Summi Sacerdotes nuncupati, ut in Charta ex Tabulario S. Albini Andegavens. :
De qua rapina vel violentia clamorem fecit Abbas Otrinus sancti Albini apud Brunonem Summum Andecavensis Ecclesiæ Sacerdotem.
Adde Monach. Sangall. de Vita Carol. M. lib. 1. cap. 18.
Sacerdos Proprius dicitur Episcopus, -vel Parochus, qui in diœcesi aut parochia sua ex officii ratione munus suum exsequitur. Gelasius PP. ad Sabinum Episc. apud Holstenium in Collectione Romana :
Hunc ergo.... Diaconii provectione decorabis : ut noverit tua Dilectio hoc se delegantibus nobis exequi Visitatoris officio, non potestate proprii Sacerdotis.
Idem in Epist. ad Celestinum Episcop. :
Sciturus, eum Visitatoris te nomine, non Cardinalis creasse Pontificis.
Ubi Cardinalis Pontifex, idem est, qui proprius Sacerdos. Adde Concilium Toletanum II. cap. 2. et Romanum sub Innocentio II. cap. 10.
Sacerdos Secundi Ordinis, Presbyter non Episcopus. Leo IX. PP. Epist. 4 :
Sacerdotum ordo bipartitus est, nec amplius quam duos ordines, id est, Episcoporum et Presbyterorum nobis collati sunt, nec Apostoli docuerunt.
Sidonius lib. 4. Epist. 25 :
Attamen hunc jam secundi ordinis Sacerdotem, dissonas inter partium voces, etc.
Et in Carm. :
Antistes fuit ordine in secundo.
Optatus lib. 2 :
Quid (commemorem) Diacones in tertio, quid Presbyteros in secundo Sacerdotio constitutos.
Facundus Hermianensis lib. 12. cap. 3 :
Sciens igitur ille modestissimus Princeps, Oziæ Regi non impune cessisse, quia sacrificare præsumpsit, quod licitum est singulo cuique etiam secundi ordinis Sacerdoti : multo magis impune sibi cedere non posse cognovit, vel quæ jam de fide Christiana rite fuerant constituta discutere, quod nullatenus licet, vel novos constituere Canones, quod non nisi multis et in unum congregatis primi ordinis Sacerdotibus licet.
Rhabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 6 :
Secundi vero ordinis viri, Presbyteri sunt, quorum typum præferebant 70. viri in veteri Testamento, etc.
Æneas Parisiensis adversus Græcos quæst. 4 :
Nam Presbyteri, licet sint secundi Sacerdotes, Pontificatus tamen apicem non habent.
Constitutio Riculfi Episcopi Suessionensis ann. 889. [] cap. 1 :
Attendite ergo, quia nobiscum sollicitudinem gregis dominici percepistis, et in sacerdotali ministerio, secundi ordinis et dignitatis locum possidetis, etc.
Lupus Servatus in Vita S. Wicberti cap. 5 :
Meque multo post (Bonifacius) ad amplissimum Pontificalis gradum dignitatis Moguntiaci divina gratia provectus, Wicbertum Sacerdotem secundi ordinis cœnobio.... Magistrum præfecit.
Fridegodus in S. Wilfrido cap. 8 :
Tandem colla jugo subdens delecta petito,
Ordinis aptatur cœlebs in honore secundi.
Id est, fit Presbyter. Adde Synodum Romanam IV. sub Symmacho cap. 6. et Hincmarum Remensem Epist. 7. cap. 20. Præterea Gloss. med. Græc. in Πρεσϐύτερος. Iidem dicuntur
Sacerdotes Secundi, in Appendice ad Codicem Theodos. Constit. 20 :
Audemus quidem sermonem facere solito plus timore capti, de sanctis ac venerabilibus Sacerdotibus, et secundis Sacerdotibus, vel etiam Levitis, et eos cum omni timore nominare, quibus omnis terra caput inclinat.
Sacerdotes Minores, apud Æneam Parisiensem lib. advers. Græcos quæst. 7 :
In sublimitate majoris Pontificis consistit etiam honor minoris Sacerdotis.
Ita majoris ordinis Sacerdotes Episcopos vocat Agobardus lib. de Sacerdotio cap. 11.
Sacerdotes, seu Presbyteri villani, Qui rurales Ecclesias regunt, in Edicto Pistensi cap. 30.
Sacerdos, pro mago ac divino, non semel in Querolo pag. 34. 54. 1. edit. Vide Presbyter.
[]« 1 sacerdotium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACERDOTIUM1
1. SACERDOTIUM, Beneficium ecclesiasticum, præbenda sacerdotis. Vita S. Guillelmi Archiepisc. apud Surium :
Imo votis omnibus non sine miraculo in id consentientibus, ut jus conferendi Sacerdotia, quæ vulgo Præbendas vocant, in Gulielmum, et ejus gratia in successores illius transferrent.
Vide Sacerdos.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 900. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. col. 835. edit. ann. 1717 :
Memoratam matrem ecclesiam una cum Sacerdotiis et ecclesiis baptismalibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacerdotium, Obventiones Sacerdotis parochialis. Tabul. Vindocin. Ch. 484 :
Dedi ecclesiam Thiuciliaci cum toto Sacerdotio et toto burgio et toto cimiterio.
Vide Sacerdotalia Beneficia.
[]« 2 sacerdotium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACERDOTIUM2
2. SACERDOTIUM, Sacerdotis parochialis electio et nominatio. Charta ann. 1206. ex Chartul. S. Joan. de Valle :
Ecclesiam parochialem ibidem fieri mihi complacuit sub hac forma, quod quidam de canonicis B. Johannis semper ibidem divina celebrabit, et Sacerdotium ecclesiæ ad ecclesiam B. Johannis pertinebit ; ita quod ecclesia ad supplementum et incrementum prædictæ capellæ villæ prænominatæ redditum parochialem concedet in perpetuum et donabit ; et ego quod amplius erit necessarium sufficienter ad victum canonici et clerici sui et servientis sui in redditu competenti assignabo.