« 1 sacramentum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 257c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRAMENTUM
1. SACRAMENTUM
dupliciter dicitur, inquit Hugo a S. Victore lib. 2. Speculi Eccl. cap. 22 :
Aliquando enim Sacramentum dicitur sacræ rei signum, velut in Baptismo exterior ablutio, quæ interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur Sacramentum, quasi sacrum secretum, velut Sacramentum Incarnationis et hujusmodi.Glossæ Casinensis Monast. :
Sacramenta sunt Baptismus et Chrisma, corpus et sanguis, quæ ob id Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur.De priori significatione, ut cæteros omittam, qui de Sacramentis commentarios ediderunt, lubet hic exscribere, quæ adnotavit olim charissimus frater Michael du Fresne, Societatis Jesu Presbyter et Theologiæ Professor, in
Dissertationibus sacris, ac Historicis de Antiquis Sacramentorum ritibus, rebusque in eorum usu et administratione controversis, necdum editis, Dissert. 2. part. 1. cap. 1 :
De Sacramenti mysteriique nominibus.
◊ De Sacramentis, deque Baptismo primum dicere aggrediens,
qui fidei Sacramentum est, et Christianæ gentis proprium signaculum, quo videlicet non
consignamur modo, sed etiam sacramur, (id quod synagogæ circumcisio præstabat,) quodque
Eugenius IV. in Concil. Florent. spiritualem vocat januam, per quam introducti Ecclesiæ
adjungimur, cæterorum effecti consortes Sacramentorum : ante omnia id faciam,
quod in principio fieri, cum in omnibus dissertationibus, tum in hac magis
oportere censeo ; ut quid illud sit, de quo disputatio sit, explanetur ; ne vagari ac
errare cogatur oratio, si ii, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo
agitur, intelligent. Adde quod plerumque istud, vel experientia usque ipso verissimum
videri solet, quod scite omnino sapienterque in Cratylo pronunciavit Plato, qui ipsarum
rerum nomina penitius pervideret, eumdem et res itidem ipsas funditus exploratas
compertasque habiturum.
◊ Inprimis igitur, de ipso Sacramenti nomine dicam universe,
ex occasione baptismi, quireliquis velut aditus præit, ac vestibulum pietatis, ut eum
nuncupat Gregorius Nazianzenus, de varia ipsiusmet postmodum acturus nuncupatione.
Principio enim de ipso Sacramenti nomine litem Catholicis intendunt nonnulli Novatores,
post Lutherum, Calvinumque, qui lib. Instit. 4. cap. 14 :
Abunde liquet, ait, veteres, qui Sacramentorum nomen signis indiderunt, minime respexisse quis fuisset verbi hujus usus Latinis Scriptoribus ; sed novam hanc significationem pro suo commodo affinxisse, qua simpliciter signa designarent.Unde ipse significationem aliam e jure repetit, quam ut in nostra Sacramenta accommodet ; qua Sacramentum pro jurejurando accipitur, quod olim ducibus præstabant legiones : quod Imperii Romani grave mysterium lib. 8. Herodianus, τῆς Ῥωμαίων ἀρχῆς σεμνὸν μυστήριον, arcanum dominationis, Tacitus appellat : ita ut tamen in Calvini sententia Sacramentum, non tam sit juramentum, quo se homo obstringit Deo, quam quo sese Deus obligat homini. Verum ut ita sit, hanc minime reperiri subjectam in Scriptura huicce verbo notionem, eo, quo ab Ecclesia sensu accipitur, pro rei sacræ signo ; quid inde conficient sectarii, num expungendam penitus e Catholicorum scriptis vocem hanc, ut in locis communibus, cum aliis, stulte Melanchthon censuit ; qui caput, in quo de Sacramentis disserit, de Signis inscribit ? Nam quæ alii, inquit, Sacramenta, nos Signa appellamus. Qui autem id affirmare audeant, qui Trinitatis nomina, ὁμοούσιον, cum Nicænis Patribus, sive consubstantialis ὑποστάσεως, sive personæ, cæteraque id genus amplectuntur, quæ tamen sacris in Litteris non exstant : quique, ni prorsus imperiti sunt, non nesciunt a sanctis Patribus id nominis usurpari, ubi de Baptismo, Eucharistia, aliisque Sacramentis sermonem instituunt. Tritum istud Tertulliani lib. de Præscriptionibus cap. 16 :
Ipsas quoque res,. Tum postea :inquit de cacodæmone,Sacramentorum divinorum in idolorum mysteriis æmulatur ; tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos, etc
Signat in frontibus milites suos, etc.Huic adde Cyprianum, qui lib. 2. Epist. 1. de Baptismo, ut Tertullianus de Confirmatione, sic aperte loquitur :
Si Sacramento utroque nascantur.Mitto cæteros : isti enim antiquissimi omnium sufficiunt, ut intelligant adversarii nos minime sectari prophanas vocum novitates, quas prorsus cavendas in fidei negotio, post Apost. 1. ad Timoth. 6. animadvertit Augustinus lib. 10. de Civit. Dei cap. 23 :
Nam liberis,inquit,vocibus loquuntur Philosophi, nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt : nobis autem ad certam regulam loqui fas est ; ne verborum licentia, etiam de rebus, quæ his significantur, impiam gignat opinionem.
◊ Cæterum neque caremus Scripturæ locis, quæ receptæ tot ab
hinc sæculis vocis istius significationi suffragentur. Tametsi vero sacris in Paginis
vocem hanc, Sacramentum, de nostris speciatim usurpari Sacramentis, probare
sectariis non possumus ex illo Apostoli ad Ephesios loco cap. 5.
Sacramentum,ut qui matrimonium e numero Sacramentorum ejiciunt : nihilominus operosum non est e Scripturis eruere nomen istud, Sacramenti, ut genus est, et communione quadam complectitur nostra Sacramenta, et alias res quasdam, nimirum ut signum rei sacræ vel arcanæ significat. Quid enim aliud indicat vox ista loco mox laudato ad Ephesios 5. qui sic habet :(sive ut Græce legitur, mysterium)hoc magnum est ;
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una : Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico, in Christo et in Ecclesia.Quasi dicat : mysterium hoc, sive Sacramentum, ego ipsum sic explico, aioque ; eam viri feminæque conjunctionem, rei sacræ signum esse et arcanæ, Christi videlicet cum Ecclesia arctissimæ communionis. Absurde vero cum Erasmo Calvinus, ne matrimonium, ex hoc testimonio, Sacramentis Ecclesiæ cogatur annumerare, Sacramentum, sive mysterium, a Paulo dici contendit, non viri et feminæ ; sed Christi et Ecclesiæ, vel Adami Evæque conjunctionem : cum insulsam hanc interpretationem, vel duæ voculæ satis evertant, pronomen relativum, hoc, tum verbum substantivum est, Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, hoc : dixit, ut indicaret id vocabulum ad id referendum, quod ante dictum fuerat, de utriusque conjugis copulatione : Erunt duo in carne una. Dum autem in præsenti subjicit : Sacramentum hoc magnum est, neque dicit, fuit, satis innuit, de Adami et Evæ conjugio nequaquam esse sermonem ; sed de quolibet connubio, rite inito, quod Sacramentum certe magnum est, ex quo certam conferendæ gratiæ promissionem ei Christus annexuit. Huc etiam accedit, quod nisi subjecta sit huicce vocabulo ea sententia, quam Hieronymus, Chrysostomus, Oecumenius, aliique Patres In hunc locum afferunt, tota vis argumenti infringitur, qua persuadere nititur Apostolus, ut suas mariti uxores colant atque diligant, nempe quia istud :
Erunt duo in carne una ; magnum est Sacramentum in Christo et in Ecclesia :hoc est ejusmodi, quod cæleste Christi cum Ecclesia connubium adumbret : proindeque efficere debeat, ut uxorem conjux quasi suam carnem, imo quasi seipsum impensius amet ac colat, sicut Redemptor Ecclesiam enixe diligit. Huic Apostoli testimonio subjungere possem Danielis locum cap. 2. ubi Nabuchodonosoris statua sæpius appellatur mysterium sive Sacramentum ; razi, Hebraice, Chaldaice, raza, quod Thargum deducit a vocabulo, raz, quod secretum et mysterium sonat. Nempe quod signum existeret rei latentis et obscuræ ; regnorum utique quatuor, quæ ex Alexandri Magni cineribus enata sunt ; Ægyptiaci, Syriaci, Macedonici, et Asiatici ; tum etiam regni Servatoris, quod post illa demum exortum est : quæ omnia ab Daniele obscuris significationibus, quasi totidem Sacramentis, adumbrata sunt.
◊ Eadem porro Mysterii ratio est, e qua voce
Sacramenti nomen vulgatæ editionis antiquus interpres expressit. Quamquam non una eademque
est etymologia, sive notatio nominis ; cum mysteria primum appellent Græci, quæ
vocat initia Tullius lib. 2. de Legibus, hoc est, ritus quosdam, quibus homines
sacris initiantur, a verbo μυέομαι hoc est, initior ;
cui significationi vox Hebræa respondet, milluin, ab radice, male implevit ;
quod, ut scribit R. Salomon, hi ritus compleant perficiantque homines sacros. Sunt autem a
Græcis, ejusmodi initia, appellata mysteria ; quod occultissimis mysteriis, noctu
plerumque, peragerentur, quæ sacra opertanea Plinius, Operta Flaccus
nuncupat. Quippe enim vox eadem arcanum sonat : unde Tullius 3. de Orat. :
Hoc tacitum tanquam mysterium teneas ;et Paulus ad Ephesios 1. e Græco textu :
Patefacto nobis mysterio, seu arcano voluntatis suæ.Tum 1. ad Corinth. 2 :
Loquimur Dei sapientiam in mysterio,hoc est, arcano, ut interpretatur Chrysostomus Homil. 7. in eam Epist. quoniam, ut ait, suum illud consilium Deus de redemptione hominum clam habuit, ac ne Angelis quidem aperuit, priusquam hominibus ipsis panderet. Qua in significatione, mysterii etymologia petitur ἀπο τοῦ μύειν, a claudendo ; non autem e vocabulo Hebræo mistar, quod secretum sonat ; ab radice sathar, quod est occulere, ut non nemo somniavit.
◊ Verum ad rem nostram magis accommodata ejusdem vocabuli
notio est, cujus usum jam inde a principio sibi, ut et Sacramenti, quemadmodum ostendimus,
vindicavit Ecclesia ; cum non solum in commune omnia Religionis arcana nominavit Mysteria,
et Sacramenta ; sed peculiari quadam significatione doctrinæ illi, quam de signis
nonnulli, Συμϐολιϰὴν Θεολογίαν, Symbolicam Theologiam
appellant Græci, eas dictiones accommodavit. Qua notione mysterium, dicitur signum omne
concretum, et corporeum, quod sub sensum cadit, latentium rerum, minimeque aspectabilium.
Ita ut, quemadmodum homo animo constat et corpore ; ita quoque mysterium e rebus, quæ
partim usurpentur sensibus, partim oculos aliosve sensus fugiant, coalescat. Quo sensu de
antiqua Lege Gregorius Nazianz. Oratione de Baptismo præclare dixit, adumbrare verum, et
magni luminis, legis utique novæ, mysterium seu Sacramentum esse. Sed significantius de
Sacramentis Gratiæ loco jam prolato Chrysostomus, Homil. scilicet 7. in priorem ad
Corinth. ad hæc Pauli verba :
Loquimur Dei sapientiam in mysterio : mysterium,, quod in Eucharistia, Baptismoque demonstrat. Quæ postrema mysterii acceptio apud Auctores prophanos minime reperitur, quibus mysteria vel fuere tantum ceremoniæ, quibus Deorum Religioni homines consecrarentur ; vel res abditæ et a sensibus ac cogitatione remotæ. Quæ duæ etiam significationes in nostra vel mysteria, vel Sacramenta mirifice quadrant, quippe et homines mysteriis initiantur, et consecrantur Deo, cælesti gratia perfusi. Inde Sacramenta manarunt, inquit Augustinus lib. 15. de Civit. Dei cap. 26. quibus credentes initiantur. Deinde vero ea profanis prodere nefas est, nec temere apud indignos evulganda ; sed, ut pretiosæ margaritæ a contemptu sunt vindicanda. At longe aptius in eadem convenit, quam ad ultimum subjeci, significatio. Nam ut recte Chrysostomus, loco mox allato, innuit, rem sacram occultamque continent ; cælestem nempe gratiam ; ac nonnulla etiam characterem. Quam ob causam a Dionysio Eccl. Hierarch. cap. 1. et 2. symbola, seu signa, divina sacraque nuncupantur ; nec qualiacumque, sed quæ cum occulto divinæ gratiæ fructu, effectuque, similitudinem quandam habeant atque convenientiam : ut lotio externa baptismatis, sicut explicat Chrysost. cum interna animi lotione, quam repræsentat, et efficit. Quæ genuina est germanaque Sacramentorum nostrorum descriptio, ut sintait,appellatur, cum alia inspicimus, alia credimus
signa rei sacræ ;ex Augustino,
invisibilis gratiæ formæ visibiles ;ex Catechismo Tridentino,
res subjectæ sensibus, quæ ex Dei institutione, sanctitatis et justitiæ tum significandæ, tum etiam efficiendæ vim habeant.Neque vero absque gravi causa, concreta ejusmodi signa, et tractabilia constituit Deus, puta lotionem et aquam in baptismo, quibus cælestem occultamque gratiam, cum oculis sensibusque repræsentaret, tum etiam in animis vi quadam abdita divinaque, gigneret. Nam si incorporei essemus, Chrysost. ait Homil. 62. in Matthæum, nuda et incorporea nobis hæc ipsa daret : nunc quia corporibus insertas habemus animas, sub iis, quæ percipiuntur sensibus, tradit spiritualia, ἐν αἰσθητοῖς τὰ νοητά σοι παραδίδωσι : cui assentitur August. in Joan. Homil. 86 :
Sacramenta,inquit,exercitia sunt, quæ certiorem verbi Dei fidem nobis faciunt : et quia carnales sumus, sub rebus carnalibus exhibentur ; ut ita pro tarditatis nostræ captu nos erudiant, et perinde ac pueros pædagogi manu ducant.
Sacramentum Catechumenorum, apud S. Augustinum lib. 2. de peccatorum meritis et remissione cap. 26. ubi de
Catechumenis :
Et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius, quam cibi, quibus alimur.Quod Cellotius et alii de Eulogiis interpretantur, cum de sale dictum contendat supra laudatus frater, quod unum et perpetuum erat Catechumenorum Sacramentum, et ad Eulogias iis nisi post baptismum aspirare non licuerit. Idem porro Augustinus lib. 4. de Baptismo contra Donatistas cap. 21 :
An Catechumeni Sacramentum baptismi Sacramento præferendum putamus ?Ubi quidam intelligi volunt ritus et ceremonias, quæ Catechumenis ante baptismum adhibentur, quas idem Augustinus tract. 4. in Joannem Sacramenti nomine donat. Sed cæteris ante baptismum adhiberi solitis ritibus hunc, quo sal peculiari benedictione consecratus dabatur Catechumenis, per antonomasiam Sacramentum appellarunt, Catechumenorum, Sacramenti voce latius accepta, quod eis esset Eucharistiæ loco, cum fideles communicarent, præsertim ad festos Paschatis dies, atque adeo Catechumenis etiam Eulogiæ seu panes benedicti interdicerentur. Nam eo plerique referunt Concilium Carthaginense III. can. 5 :
Item placuit ut etiam per solemnissimos Paschales dies Sacramentum Catechumenis non detur, nisi solitum salis : quia si fideles per illos dies Sacramenta non mutant, neque Catechumenis oportet mutare.Ea certe notione accipitur in lib. 7. Capitul. cap. 263. ubi et nominis Sacramenti ratio exponitur :
Ut per solemnissimos Paschales dies Sacramentum Catechumenis non detur, nec eis qui a liminibus Ecclesiæ sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt pœnitentiam, sed tantum benedictum Sal a sacerdotibus pro communione tribuatur.Adde Addit. 4. cap. 63. et 76. Salis autem Catechumenorum, cujus consecrandi modum refert Ordo Romanus, meminerunt non semel Patres, inprimisque Origenes Homilia 6. super Ezechielem, Liber I. Sacramentorum Eccl. Roman. cap. 31. Isidorus lib. de Divin. Offic. cap. 20. etc.
P. , 1766.
Sacramentum Salis, Idem quod Catechumenorum, quibus sal peculiari benedictione
consecratus dabatur. Libel. de Sacram. a Bonizone Sutrino episc. apud Murator. tom. 3.
Antiq. Ital. med. ævi col. 604 : Veniam nunc ad sacramenta ab Apostolis instituta. Et primum de Sacramento salis.... Quum quis ad catechisandum accesserit, petit exsufflationem sacerdotis, qua spiritus immundus expellitur ; sal per manus accipiat sacerdotis, dicente eodem :Accipe sal sapientiæ, quod proficiet tibi in vitam æternam :
non quod vita æterna donetur catechumenis, sed quia sal Sacramentum est fidei, quæ per dilectionem operatur et baptizatos perducit ad vitam æternam. In plerisque vero ecclesiis sal semel datur catechumenis : in quibusdam vero omnibus scrutiniis.
P. , 1766.
Sacramenta Necessitatis, Baptismi videlicet et pœnitenciæ, in Lit. Innoc. PP. III. ann. 1207. inter
Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 42. col. 2.Sacramentum Symboli. S. Augustinus lib. de Catech. rudib. cap. 13 :
Accepit Symboli remedium contra antiqui serpentis venenum, ut si quando voluerit adversarius diabolus denuo insidiari, noverit redemptus cum Symboli Sacramento, et Crucis vexillo ei debere occurrere.In Ordine Romano sic animantur Catechumeni ante traditionem Symboli :
Accedite suscipientes Evangelici Symboli Sacramentum a Domino inspiratum, ab Apostolis institutum.V. infra Symbolum.
Sacramentum Propriæ Manus, Subscriptio. Anonymus de Berengarii damnatione :
Nos ipsi interfuimus et vidimus, quando Berengarius in media Synodo constitit, et hæresim de corpore Domini coram omnibus propriæ manus Sacramento abdicavit.
P. , 1766.
◊ Non male, quia
glossatoris est generatim definire : si vero locum hic laudatum duntaxat attendis, est
Retractatio, propriæ manus subscriptione firmata.Sacramentum, quomodo altera notione intelligi dixit Hugo a S. Victore,
quasi scilicet sacrum secretum, velut Sacramentum Incarnationis, et hujusmodi.Collatio 1. Carthagin. cap. 5 :
Et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per Incarnationis Dominicæ Sacramentum, et per salutem supramemoratorum Principum judicaturum me esse promitto.Concilium Carthaginense ann. 525 :
Intimamus Resurrectionis dominicæ Sacramentum 7. Iduum Aprilium adfuturum fore.Paulinus Natali 9 :
Gelasius I. PP. Epist. 9. ait, non baptizandumQuod Paschale Epulum ! nam certe jugiter omniPascha die cunctis Ecclesia prædicat horis,Contestans Domini mortem Cruce, de Cruce vitamCunctorum : tamen hoc magnæ pietatis in omnesGrande Sacramentum præscripto mense quotannisTotus ubique pari famulatu mundus adorat,Æternam celebrans redivivo corpore Regem.
præter Paschale festum, et Pentecostes venerabile Sacramentum. Sic
Crucis, Resurrectionis et Ascensionis Sacramentadixit S. Hieronymus Epist. 48. ad Sabinianum Diaconum.
Sacramentum Symboli, Sacramentum Resurrectionis ex mortuis, Rufinus lib. 1. in eumdem Hieronymum, et in Præfat. ad Origenem περὶ ἀρχῶν,
Sacramentum Natalis Domini, S. Gregorius in Sacrament. pag. 6. et Tremundus Clarevallensis Epist. 7. Vide S. Augustinum Epist. 118. ad Januarium. Sacramentorum scientiam, dixit S. Fulgentius Epist. 4.
Sacramentum, Sacra Missarum Liturgia, apud Optatum lib. 2. et 6. contra Parmenianum, S.
Ambrosium lib. 3. de Virginitate, S. Augustinum Epist. 59. ad Paulinum, et lib. de Dono
perseverantiæ cap. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramentum, Hostia sacra. Ordo officii Gotthici inter Concil. Hispan. tom. 3. pag. 266 :
Tunc Sacramentum præ manibus habens supra calicem Sacerdos... recitat symbolum Apostolorum.Chron. Saltzburg. apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 130 :
Anno Domini mcccciv. Judæi Saltzburgenses et in Salina omnes capti sunt propter Sacramentum furto interceptum ab ecclesia B. Virginis in Mullen, quod ipsi emerunt et martyrisaverunt.
P. , 1766.
◊ Sacrement,
eadem acceptione, apud nostrates. Ceremon. inaugurat. reg. in Reg. Cam. Comput. Paris.
sign. Pater fol. 164. v° : Après ce repere à l'autel li arcevesques pour faire le Sacrement de la Messe.MS. :
Li Apostoles sans plus atendre,S'est revestus isnelement,Et fait à Dieu son Sacrement.Quant il eut la Messe chantée, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramentum Missæ, Pars Missæ, in qua Corpus et Sanguis Christi fidelibus a Sacerdote ostenditur,
Galli vocamus l'Elévation. Statutum Capituli Autiss. ann. 1373 : Fuit tractatum de pulsatione Primæ et Nonæ, quæ nimis succincte pulsantur, quoniam Prima debet pulsari usque ad Sacramentum ultimæ Missæ B. Mariæ in civitate, etc.
P. , 1766.
◊ Seu ipsamet hostiæ
consecratio, nostris etiam Sacrement. Charta ann. 1399. ex Chartul. episc.
Carnot. : Ducentas libras deditMS. :(Radulphus de Refugio)pro fundatione missæ, qualibet die.... dicendæ.... immediate post Sacramentum majoris missæ..... Porro ut populus valeat levationis Sacramenti dictæ majoris missæ habere noticiam,....... dum incipietur cantari Sanctus pro Sacramento dictæ majoris missæ, una campanularum, super medio chori appensarum, pulsabitur.
Stat. ann. 1376. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 187. art. 10 :Li sains homs la messe canta ;Et quant ce vint au Sacrement,Que le Corps Dieu tint en présent, etc.
Deux torches pour alumer au Sacrement.Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 35 :
Sur quoy advint que l'en sonna au Sacrement de la messe à l'église, à laquelle icelles gens coururent pour veoir Dieu.
Sacramentum, Episcopatus, dignitas Ecclesiastica. Ammianus lib. 15. de exauctoratione S.
Athanasii :
Cœtus in unum quæsitus ejusdem loci multorum (Synodus, ut appellant) removit a Sacramento, quod obtinebat.
Sacramentarium, Liber Sacramentorum, promiscue dicitur liber Ecclesiasticus, in quo sacræ
Liturgiæ ad Sacramentum conficiendum continentur, cujus primum Auctorem fuisse Gelasium
PP. scribit Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii M. a quo emendatum, recensitum, et
breviatum ait, quod et præfert titulus Codicis Rivipullensis apud Stephanum Baluzium in
Notis ad Agobardum. Librum vero Sacramentorum appellasse Gregorium M. tradit
idem Diaconus, qua nomenclatura donatur ab eodem Agobardo lib. de Imaginibus cap. 30.
Walafrido Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 22. Bernone lib. de Missa cap. 1. Micrologo cap.
6. Flodoardo lib. 3. Hist. Rem. cap. 9. in Concilio Remensi cap. 5. apud Burchardum et
Reginonem, in Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 20. etc. Liber Sacramentarius,
appellatur a Fulberto Carnotensi Epist. 79.
◊ Sacramentarium eumdem librum vocant alii, maxime
Ordo Romanus non semel, Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 143. 305. 202. 389. Aytho Basileensis Episcop.
in Capitul. cap. 6. Alcuinus de Divin. Offic. Amalarius, Leo Ostiensis lib. 3. cap. 19.
42. 73. et ult.
◊ Fatendum tamen, Gelasium non primum fuisse Sacramentarii
auctorem, sed forte emendatorem : siquidem antea Salvianum, Musæum Massiliensem
Presbyterum, et Voconium Castellanensem Episcopum, Sacramentorum volumina
conscripsisse auctor est Gennadius : qua quidem voce
Missas
indicari satis prodit in Musæo. Et quod Sacramentum ille vocat, Julianus Episcopus
Toletanus Missas appellat, in Ildephonsi Episcopi Toletani elogio, quem ait
Missas scripsisse, ut Julianum ipsum
librum Missarum de toto circulo anni in quatuor partes divisumFelix Toletanus perinde Episcopus : Salvum denique Abbatem Arnoldensem et Petrum Ilerdensem, Anonymus iisdem Scriptoribus subditus. Sed et Auctor Catalogi Abbatum Floriac. lib. 1. Miscellan. Baluzii ait, Theodulfum Aurelianensem
Sacramentum Missæ, seu eorum, quæ in ea geruntur, digessisse; et in Statutis Synodalibus Joannis Episcopi Leodiensis ita etiam Missa appellatur. Adde Guidonem in Discipl. Farf. lib. 1. cap. 17 :
Sicque Missam celebrent sicut in Sacramentario continetur.
◊ Librum porro Sacramentorum, qui Gregorii nomen præfert,
et quem eruditissimis observationibus illustravit Hugo Menardus Benedictinus sitne
genuinus sancti Pontificis fœtus, jure in dubium vocant viri docti, adeo ut si ejus sit,
multis in locis interpolatum, vel certe auctum liceat conjicere, cum in eo mentio fiat
Sacramentarii alterius, et post Caroli M. ætatem scriptum adverterit supra
laudatus Baluzius. Sacramentarium vero Gregorii, si non fallor, genuinum possidet
Bibliotheca illustrissimi Archiepiscopi Remensis Caroli Mauritii le Tellier,
venerandæ omnino antiquitatis, et ante Carolum M. scriptum, cum hocce titulo :
In nomine Domini incipit Sacramentarium de circulo anni expositum a sancto Gregorio Papa Romano, editum ex authentico libro Bibliothecæ cubiculi, scriptum qualiter Missa Romana celebratur.Eadem verba præfert codex Menardi, nisi quod pro Sacramentarium, habet Liber Sacramentorum. Edidit Romæ anno 1680. Josephus Maria Thomasius libros tres Sacramentorum Ecclesiæ Romanæ, Gregoriano Sacramentario antiquiores. Vide eumdem Menardum et Baluzium ad Capit. Regum pag. 1206.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramentorium, Eadem notione, in Gestis Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluzium tom. 3. Miscell.
pag. 49.Sacramentum, Reliquiæ. Ita Sacramentum S. Gregorii Papæ, inter sacras reliquias
recensetur in Bulla Adriani PP. ann. 1013. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 196.
quod in Monasterio Andezzensi in Bavaria asservatur. Chartul. B. M. Magdalenæ Castridun. fol. 59 :
Ad duellum autem vidit Sacramenta S. Leobini portari a presbytero S. Leobini in domo Comitis.Joan. de la Gogue in Histor. MS. Principum de Deols in Biturigibus :
Et à la parfin, quant il vit, que il fu temps, il demanda le Sacrement de Monseigneur saint Jacques, et appella Madame Anthoine sa femme, etc.
P. , 1766.
◊ Dicitur etiam de
sanctorum imaginibus et statuis. Cerem. vet. MS. eccl. Carnot. : Post Primam cooperiantur altare et capsa et alia Sacramenta.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramenta Consecrationum, Chrisma, Oleum sanctum, etc. quæ et Consecrationis instrumenta dicuntur,
in Bulla Lucii PP. III. an. circiter 1188. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit.
col. 90 : Porro subjectarum cellarum fratres a suæ diœceseos episcopo, si gratiam et communionem apostolicæ sedis habuerit, omnia consecrationis instrumenta percipiant, si tamen gratis et sine pravitate illis voluerit exhibere : alioquin liceat eis quemcumque maluerint adire antistitem et ab eo consecrationum Sacramenta recipere.
Sacramentarium. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12. ubi de Ministeriis sacris :
Pyxis ad oblatas, tres phialæ, Sacramentarium lapideum et immobile, thuribulum, vas ad incensum, etc.Id est, lapis, in quo sacrosanctum Sacrificium peragitur.
P. , 1766.
Sacramentum, Juramentum. Sacramenta magna vel majora appellabantur juramenta,
quæ duello pugnaturi super sanctam Crucem, sanctas Reliquias aut sancta Evangelia
præstabant. Charta Theob. comit. Trec. ann. 1198. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 310 :
Vadia duelli in manu priorisAlia ann. 1268. in Reg. 151. ch. 167 :(de Condis)dabuntur, et tenebit illud usque ad majora Sacramenta.
Si qui vadia duelli dederint, et postea inter se composuerint uterque solvet duos solidos et dimidium pro emenda : si magna Sacramenta facta fuerint, et postea composuerint, uterque reddet quindecim solidos.Vide in Duellum pag. 951.
P. , 1766.
Sacramentum Evangelicum, Juramentum tactis sacrosanctis Evangeliis præstitum. Chartul. Celsinian. ch. 11 :
Quod ut melius sit ratum, Sacramento Evangelico confirmavit, ne ipse vel alii successorum ejus aliquid injuriæ amodo inferant pro hujusmodi beneficio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quod vero
ad Sacramentorum seu juramentorum species vel ritus spectat, legesis in voce
Juramentum ; ubi fusius hæc pertractantur.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacramenta Solvere, Aliquem a jurata sibi fidelitate absolvere. Charta ann. 1143. in Probat. novæ
Hist. Occit. tom. 2. col. 499 : Inprimis ipse comes debet reddere Narbonam Dominæ Hermengardi, et debet solvere ipsa Sacramenta quæ homines Narbonæ et Narbonensis ei fecerunt de Narbona et de ipsis honoribus qui ad Narbonam pertinent vel pertinere debent ; et debet reddere ipsa Sacramentalia quæ de eis habet.Ubi Sacramentalia nuncupantur Instrumenta præstiti sacramenti.
Sacramentum Armatum, quo quis militiæ sese addixit, in leg. 54. Cod. de Decurion.