« »
 
SACRIFICIUM 1, SACRIFICIUM 2.
[]« 1 sacrificium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRIFICIUM1
1. SACRIFICIUM, Hostia consecrata, divina Eucharistia. Sacrificata hostia, Anonymo de Reb. Altahens. Monast. ex Schedis Mabill. Regest. 1 :
Qui (Leonardus) ob furtum hostiarum in sacristia, non tamen Sacrificatorum, etc.
Cumeanus Abbas de Mensura Pœnitentiarum cap. 14 :
Mulieres possunt sub nigro velamine accipere Sacrificium.
Pœnitentialis S. Columbani :
Quicumque Sacrificium perdiderit, et nescit ubi sit, anno pœniteat. Qui negligentiam fecerit erga Sacrificium, ita ut ad nihilum devenerit, dimidio anno pœniteat.
Occurrit ibi pluries. [] Capitula Theodori Archiep. Cantuar. cap. 5 :
Sacrificium non esse accipiendum de manu Sacerdotis, qui orationem vel lectiones secundum ritum implere non potest.
Adde cap. 50. 59. Canones S. Patricii cap. 13. Capitulare Aytonis Episcopi cap. 74. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 71. 67. Ordericum Vitalem lib. 6. pag. 616. Pirminii Libellum apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 598. etc. Tabular. S. Cyrici Nivern. Ch. 45 :
Quendam alodum meum Deo et S. Cyrico ad emendum illius loci Sacrificium, qui est in pago, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium, Missæ offertorium, in Missali Mozarabico apud Mabill. Liturg. Gall. pag. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium Psallendi, Officium divinum. Capitul. lib. 7. cap. 228 :
Sancitum est ut si quis presbyter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesiæ deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi Sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero.
Sacrificium Siccum, mixtum. Missa vetus ex Codice Ratoldi Abbatis Corbeiensis :
Episcopus communicet Presbyteros et Diaconos cum osculo pacis, sicco tamen Sacrificio, et Subdiaconi mixto Sacrificio : et Diaconi et Presbyteri summatim gustent cum calice, tenente Subdiacono, de ipso sanguine.
Ubi communicare sicco Sacrificio, est corpore Christi separatim a sanguine porrecto : mixto vero sacrificio corpore Christi sanguini ejus intincto. Vide Missa sicca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificium Vespertinum, Missa, quæ in Quadragesimæ feriis ad vesperam differebatur. Vide Mabill. Liturg. Gall. pag. 54. et 126.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sacrificii Opus, Missa. Vide post Opus 6.
P. Carpentier, 1766.
Sacrificiorum Liber. Invent. MS. thes. Sedis Apostol. ann. 1295 :
Item alius liber D. Innocentii, qui vocatur Liber Sacrificiorum, in quo est expositio omnium Ordinum, et de eorum quæ sunt in Missa.
[]« 2 sacrificium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 261c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SACRIFICIUM2
2. SACRIFICIUM, Quævis oblatio fidelium. Charta Edmundi Regis Angl. pro Monasterio Glastonensi tom. 2. Monastici Angl. pag. 838 :
Quinque mansas Athelwodo Ministro meo in æternam hæreditatem concedo, ea tamen ratione, ut omni anno in solemnitate S. Martini ad Ecclesiam Beatæ Dei Genitricis..... 5. congios celiæ, et 1. ydromeli, et 30. panes cum pertinentibus pulmentariis, et 5. congios frumenti reddat : insuper omne Sacrificium, quod nos dicimus Minus Ecclesiasticum, et opus Ecclesiasticum et Minus rogificum ab omni familia illius terræ reddatur.
Ubi legendum utrobique munus, docet Chronicon Montis Sereni ann. 1214 :
Quo rumore (miraculi) diffamato, provinciarum omnium circumjacentium populis ad civitatem confluentibus, tanta fuit offerentium multitudo, ut infra paucos menses quibus illa duravit insania, præter oblationes ceræ, super 150. marcas sit Sacrificium computatum.
An 1219 :
Marcam etiam unam, quam ex veteri consuetudine Camerario in dedicatione Ecclesiæ de Sacrificio ipsius diei Tidericus dare tenebatur, usque ad tempus quo ipse a parochia recessit, quod fuit circa festum Michaelis, non dedit, ad cujus redditionem a Præposito arctabatur.
Denique ann. 1223 :
Tantus illuc fidelium concursus factus est, ut 800. marcæ de Sacrificio primi anni computarentur.
Infra :
Et in concurrentium quidem numerositate consilii sui effectu fraudatus non est : utrum autem ei offerentium, ipse viderit. [] Constat enim 240. talenta ceræ hoc anno de consueto Sacrificii pondere defuisse.
Vetus Notit. apud Schannat. in Histor. Wormat. tom. 1. pag. 115 :
Hæc sunt nomina villarum, quæ tenentur singulis annis.... duo Sacrificia ad quodlibet altare ponere. Est autem Sacrificium tale : Caseus, panis in valore unius hall. et 2. hall.