« »
 
[]« 4 missa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 412b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MISSA4
4. MISSA, Incruentum Christianorum sacrificium, in quo Christi Corpus conficitur : qua notione vox hæc usurpata fere semper a Romana Ecclesia, ut observatum a Baronio ann. 34. n. 60. et aliis. De vocabuli origine variæ sunt Scriptorum sententiæ. Hanc enim quidam, ut idem Baronius, ab Hebræo Missah, id est, oblatio, arcessunt : alii a
mittendo, quod nos mittat ad Deum
, ut est apud Alcuinum de Divinis offic. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 2. Rupertum lib. 2. cap. 23. etc. Huc etiam spectat quod scribit Gaufredus in Epist. 34. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 333 :
Hoc autem sacrosanctum altaris mysterium iccirco Missa dicitur, quia ad placitationem et solutionem inimicitiarum quæ erant inter Deum et homines sola valens et idonea missio est.
Alii rursum a missu, i. ferculo, vel a Mittere, quæ vox est sacrificiorum, ut Scholiastes Bedanæ Historiæ Saxonicæ pag. 4. Verum missis ejusmodi et similibus conjecturis, constans est et recepta ab omnibus viris eruditis, Bellarmino, Casaubono exercit. 16. in Baron. Scaligero, Card. Bona, et aliis, eorumdem Alcuini, Honorii Augustod. lib. 1. cap. 91. Isidori lib. 6. Orig. cap. 19. Beleti cap. 34. etc. sententia, scribentium Missam dictam a
Missa Catechumenorum
, ea scilicet parte sacræ Liturgiæ, in qua finita concione, et Epistolæ ac Evangelii lectione, Catechumeni exire jubebantur, Diacono dicente,
Ite, Missa est
, i. excedite : quomodo hanc vocem acceptam innuimus in Missa 3. Neque enim Catechumenis licebat interesse sacris mysteriis, ut infra observabitur. Kero Monachus :
Missas, santa, quia mittitur populus.
Papias : Missa tempore sacrificii est, quando Catecumini foras mittuntur, clamante Levita, Si quis Catecuminus remansit, exeat foras : et inde Missa, quia Sacramentis altaris interesse non possunt, quia nondum regenerati sunt. Cum vero in sacris quibusvis Liturgiis, iis finitis, missæ, seu ἀφέσεις fierent, inde accidit, ut
Missa, pro quovis Ecclesiastico officio, quod in ædibus sacris peragebatur, interdum sumitur : vel, ut censet Card. Bona lib. 1. cap. 2. n. 3. pro Lectione. S. Cæsarius in Regula ad Monachos cap. 20 :
Vigilias, a mense Octobri usque ad Pascha, duos nocturnos faciunt, et 3. Missas. Ab una Missa legat Frater folia tria, et orate.
Cap. 21 :
Omni Dominica 6. Missas facite. Prima Missa semper Resurrectio legatur, dum Resurrectio legitur, nullus sedeat... Perfectis Missis dicite matutinos.
Regula S. Aureliani Episc. [] cap. ult. de Ordine psallendi :
Post dictos (Nocturnos) quia noctes crescunt, facite ad librum Missas sex : unus Frater legat paginas aut tres aut 4. quomodo mensura fuerit libri,....... et sic impletis Missis, dicite matutinarios Canonicos, etc.
Idem Aurelianus :
In Natale Dom. et in Epiphania tertia hora surgite : dicite unum nocturnum, et facite sex Missas de Isaia Propheta. Iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliæ sex (nempe Missæ) de Evangelio....... In Martyrum festivitatibus tres aut 4. Missæ fiant. Primam Missam de Evangelio legite, reliquas de passionibus Martyrum.
Passim ibi. S. Isidorus in Regula cap. 7 :
In quotidianis officiis vigiliarum primum tres Psalmi Canonici recitandi sunt, deinde 3. Missæ psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus Martyrum, solemnitatis causa singulæ addantur Missæ.
Regula S. Fructuosi cap. 3 :
Sabbatorum vero et Dominicarum noctium curriculis, seno Missarum superadjecto officio, senis etiam Missis vigiliæ cum senis responsoriis celebrentur : ut Resurrectionis Dominicæ solennitas ampliori officiorum psalmodia magis honoretur, quod et præcipuarum festivitate Missarum præcedente nocte competenter officiorum genere de qualibet solennitate semper est celebrandum.
S. Aurelianus in Regula ad Virgines cap. 38 :
Missæ de Apostolo fiant.
Cap. 40 :
Sexta feria per nocturnos duæ feriæ fiant in æstate, in hieme tres.... Post celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite Missas tres, etc.
Capitul. Ordin. Cisterc. ann. 1191. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1271 :
Ad Missas matutinales dicatur totum neuma in fine responsorii.
Vide Haeftenum lib. 7. Disq. monast. tract. 8. Disquisit. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eadem notione, pro lectione nimirum, accipiendus videtur Canon. 15. inter Hibernenses apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 8 :
Qui non occurrerit ad consummationem, canat viii. in ordine psalmos. Si excitatus veniat post Missam, quidquid cantaverunt, replicet ex ordine, fratres. Si vero ad secundam venerit, cœna careat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missale Officium, pro Officio præsertim matutinali, in Gestis Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 49 :
Constituit etiam ut jam dicti Canonici pleniter et decenter venirent.... ad vesperas et vigilias jam dictæ festivitatis et dedicationis Domini Salvatoris et ipsius monasterii Ecclesiæ, in qua tam vespertinale quam et matutinale seu Missale officium dedicationis Ecclesiæ.... agatur.
Missa, interdum pro dimissione a quovis Ecclesiastico officio sumi videtur apud Cassianum lib. 2. Instit. cap. 13 :
Quare post Missam nocturnam dormire non oporteat.
Cap. 15 :
Post orationum Missam unusquisque ad suam cellulam redeat.
Regula S. Benedicti cap. 17 :
Post expletionem vero 3. psalmorum recitetur lectio una, versus, et Kyrie eleison, et Missæ fiant.
Quanquam non desunt qui his locis quodvis divinum officium intelligi volunt.
Missa, pro ea Liturgiæ parte, in qua Corpus Christi conficitur, usurpata legitur, etiam apud veteres Scriptores. S. Ambrosius Epist. 33 :
Ego mansi in munere, Missam facere cœpi, dum offero, raptum cognovi Castulum quendam, etc.
Cæsarius Arelat. Episcopus Homil. 12 :
Si diligenter attenderitis, cognoscetis quod non tunc fiunt Missæ, quando divinæ [] lectiones in Ecclesia recitantur : sed quando munera offeruntur, et Corpus vel Sanguis Domini consecratur. Nam Lectiones sive Propheticas, sive Apostolicas, sive Evangelicas, etiam in domibus vestris aut ipsi legere, aut alios legentes audire potestis. Consecrationem vero Corporis et Sanguinis Christi, non alibi nisi in Domo Dei audire, vel videre poteritis. Ideo qui vult Missas ad integrum cum lucro animæ suæ celebrare, usquequo Oratio Dominica dicatur, et benedictio populo detur, humiliato corpore, et compuncto corde se debet in Ecclesia tenere.
Missæ autem nomen pro sacrosancti sacrificii Liturgia usurpatum a Pio, qui vixit ann. 166. et Cornelio PP. qui ann. 254. in Epistolis, Supposititias illas probat D. Coustant in Appendice tomi 1. Epist. Rom. Pontif. pag. 17. et seqq. atque adeo a S. Ambrosio Epist. 13. et Serm. 34. S. Augustino Serm. de Temp. 91. 237. et aliis quos laudant Cardd. Baronius, Bona, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pressius iterum vox Missa accipitur pro ea Liturgiæ parte, quæ dimissionem Catechumenorum excipit, in Ordine officii Gotthici tom. 3. Concil. Hispan. pag. 265. Unde iterum firmatur vocis origo :
Quæ deinceps fiunt, magis huic sacrificio propria censentur, quod ab hoc loco cum quibusdam orationibus inchoatur, quarum prima nomen Missæ sortitur ; eam vero præcedit, Dominus sit semper vobiscum.
P. Carpentier, 1766.
Missam celebrare, nisi ciborum prius facta coctione, vetant Statuta Mss. S. Flori fol. 34 :
Nullus, nisi in nocte dormierit et digestione non celebrata, celebrare præsumat, qui non intelligitur esse jejunus. Sed si digestio celebrata sit, quamvis dormitio nulla præcesserit, licite poterit celebrare : sed et licet dormitio præcesserit, si tamen digestio celebrata non sit, celebrare non licet.
P. Carpentier, 1766.
Missas aliquando cum oleo, loco ceræ, celebratas testatur Charta Will. archiep. Rem. ann. 1198. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 62 :
Attendentes necessitatem monasterii de Joyaco.... dedimus eis in eleemosynam perpetuam centum solidos Pruvinenses.... ea utique ratione, quod Missas privatas, quas cum oleo celebrabant, cum cera deinceps celebrabunt.
Missas Facere, Sacram Liturgiam celebrare, quod qui sacram Liturgiam peragit, Missam faciat, id est, Catechumenos ab ea dimittat. Ita passim usurpant Scriptores, S. Ambrosius Epist. 33. ad Marcellinam, S. Gregorius M. lib. 4. Epist. 34. Theodorus Cantuar. in Pœnitentiali cap. 2. Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. pag. 253. Stephanus PP. apud Doubletum pag. 449. Concilium Toletan. VII. can. 3. Aurelian IV. can. 5. 6. 8. Capitul. ann. 789. cap. 9. Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 196. 272. Vita S. Pamphili Epi. Salmon. num. 2. etc. Anastasius in Constantino PP. pag. 65 :
Die vero Dominico Missas Imperatori fecit.
In Hadriano pag. 108 :
In Ecclesia B. Pauli Apostoli Missas eidem Regi fecit.
Formula loquendi nostris familiaris, Dire la Messe à quelqu'un. Vide tom. 5. Canisii pag. 737. Vocem facere in rebus sacris usurpasse veteres, notum ex Nonio Marcello, et aliis. Vide Goarum ad Eucholog. pag. 122.
Missas Agere, in lib. 1. Sacram. Eccl. Romanæ cap. 75. apud Victorem Uticensem lib. 2. de Persecut. Vand. pag. 19. Flodoard. lib. 2. Hist. Rem. cap. 13. Walafrid. Strab. de Vita S. Galli cap. 26. etc. []
Missas Agere vel tractare, apud Victorem Uticensem lib. 2. de Persecut. Vandal. initio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missam Amittere, Phrasis Gallica, Perdre la Messe, huic non adesse. Epistola encyclica monachorum Burgidol. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 517 :
Per totam hebdomadam cum Missam quotidie audisset, quam nullo modo amittere volebat.
Missas Dicere, Gregorio Turon. l. 9. c. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missas Reddere, dicitur Episcopus, cum in ecclesia quæ interdicta fuerat, sacram Liturgiam celebrare rursus permittit. Annal. vett. Mutin. ad ann. 1249. apud Murator. tom. 11. col. 63 :
Et die prædicta redditæ fuerunt Missæ Communi Mutinæ, quia tum civitas Mutinæ erat interdicta.
Missas Tenere, in Relatione Joannis et Epiphanii Presbyteri Thessalonicensis, inter Epistolas Hormisdæ PP. :
Statuerunt omnes in unum Episcopi, ne quis Missas foras civitatem teneret.
Utitur etiam Concilium Agathense can. 21. Braccarense I. ann. 563. cap. 16. Regula S. Benedicti cap. 67. Lambertus in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 13. 25. etc. Missas tenere, interdum est iis interesse, eas audire, in eodem Concil. Agath. can. 47. et Braccar. can. 16. Missas tractare, in Concilio Autissiodor. can. 19.
Missas Consecrare, apud Gregorium Turon. de Vitis Patrum cap. 6 :
Nunc ejus Clerici concinant, qui consecrant Missas.
Missas Celebrare, in Pœnitentiali Theodori cap. 2. Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 219. 371 :
Ut omnis Presbyter Missam ordine Romano cum sandaliis celebret.
Anastasius in S. Zephirino PP. et alii passim. Radulfus de Diceto ann. 715 :
Gregorius PP. secundus hic constituit ut quadragesimali tempore jejunium, Missarumque celebritas fieret, quod ante eum non erat.
Adde Cæsarii Arelat. ex Homilia 12. locum supra allatum, Vigilium PP. Epist. 2. cap. 4. et Concilium Matiscon. II. can. 6.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missas celebrare in altari in quo eadem die Episcopus celebravit, prohibentur sacerdotes in Statutis MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280. et alibi passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eodem verbo celebrandi utuntur interdum Scriptores cum de laicis agunt. Gregorius Turon. lib. 1. de Glor. Mart. cap. 75. ubi de Sigismundo Rege :
Si qui nunc frigoritici in ejus honore Missas devote celebrent.
Lib. de Glor. Conf. cap. 65. ubi de muliere quæ
Celebrans quotidie Missarum solemnia, et offerens oblationem pro anima viri.
P. Carpentier, 1766.
Interdum pro eas audire, iis interesse ; quod pluribus probat Pagius tom. 4. pag. 719. quem consule.
Missas Cantare, passim, et locis indicatis a Steph. Baluzio in Notis ad Capitular. pag. 1168.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
De privatis Missis frequens hæc formula. S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 86 :
Sacerdos si privatam Missam cantare voluerit, innuit Converso cum signo Crucis, quod est signum cantandæ Missæ.
P. Carpentier, 1766.
Missam Committere alicui vice sua celebrandam. Stat. Mss. S. Vict. Paris. part. 2. cap. 5 :
Si autem intra septimanam suam (hebdomadarius) cœperit infirmari, aut etiam si minuatur, ipsemet per singulos dies committat Missam.
[]
Missas Decantare, apud Frotharium Tullens. Episc. Epist. 2.
Missas Dare, quod Missiones Catechumenis dentur in sacra Liturgia. Anastasius Bibl. in Hist. de Exilio S. Martini PP. :
Porro dominico die datis Missis in prædicta sancta Dei Ecclesia, etc.
Missas Legere, apud Cosmam Pragens. in Chronico Aulæ Regiæ cap. 8. Vide Card. Bona lib. 1. cap. 13. num. 5.
P. Carpentier, 1766.
Celebrare. Charta Henr. dom. Rottenburg. tom. 4. Sept. Act. SS. pag. 728. col. 2 :
In festo vero sancti illius in cujus honorem ecclesia consecrata est, Missam legere possunt de sancto illo,..... et sacerdoti hanc Missam legenti cunctis diebus mensura vini in meliorationem pensionis suæ detur.
P. Carpentier, 1766.
Missam Revocare, Reddere expletam. Vide Revocare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missas Spectare, pro iis interesse, apud Gregor. Turon. lib. 8. Hist. cap. 7. et 31. lib. 9. cap. 10. lib. 10. cap. 8. et in lib. 3. de Miraculis S. Martini cap. 19. Concil. Aurelian. can. 29. prohibetur,
ne quis sacrificia Missarum cum armis pertinentibus ad bellorum usum spectet.
Missa, pro festo Sancti alicujus, quod in eo Missa solennis peragatur : unde forte, inquit Vadianus, Germani Mestag, seu Missas, nundinas appellant, quod in festis principalibus indici et celebrari ob populi frequentiam soleant. Charta Dagoberti Regis Franc. apud Doubletum lib. 3. cap. 3 :
Cognoscat sollicitudo et prudentia vestra, qualiter volumus et constituimus in honore domini et gloriosi patroni nostri Dionysii mercatum constituendo ad Missas ipsa quæ evenit septimo Idus Octobris semel in anno, etc.
Vetus Pœnitentiale MS. :
Tres Quadragesimas jejunet, unam ante Natale Domini 2. ante Pascha 3. ante Missam S. Johannis. Et si totam Quadragesimam ante Missam S. Johannis implere non possit, post Missam impleat.
Ita missam pro festo alicujus Sancti licet passim observare apud Scriptores. Missa luminum, pro festo Purificationis, apud Gretserum in Muricibus Christianis pag. 117. Missa S. Martini, apud Chrodegangum in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. in Vita Ludovici Pii ann. 801. 829. 832. 833. 834. 835. apud Eginhard. Epist. 23. in Edicto Pistensi cap. 8. 10. 15. in Annalib. Franc. Bertinianis ann. 828. 829. 831. 866. in Donat. Ecclesiæ Salisburg. cap. 3. in Legibus Edgari Regis Angl. cap. 3. in Canonibus ejusdem Regis cap. 10. apud Beslium in Comitib. Pictav. pag. 240. Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 169. Missa S. Martini hyemalis, in Capitulari de villis cap. 15. etc. Missa S. Andreæ, in Capitulari de villis cap. 15. in Capitulari ann. 823. cap. 20. et apud Continuatorem Aimoini cap. 36. 40. Missa S. Juliani, in Charta ann. 892. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1522. Missa S. Anthimi, in Annal. Bened. tom. 2. pag. 330. Missa S. Philiberti, in Ch. Caroli C. apud Sanjul. in Tornutio pag. 510. Missa S. Michaelis, apud Cathwlfum in Epist. ad Carolum M. Missa Domnæ Batildæ, apud Adalard. in Stat. Corb. lib. 1. cap. 2. Missa S. Joannis, apud Nicolaum PP. Epist. 27. Nithardum lib. 2. in Leg. Longob. lib. 1. tit. 25. § 75. Pippin. 43. in Capit. Caroli M. ad Legem Bajwar. tit. 2. cap. 2. in Capitul. lib. 4. Append. 2. cap. 15. lib. 5. cap. 136 207. in Capitul. Caroli C. tit. 7. apud Adhemarum ann. 823. Reginonem lib. 2. cap. 247. etc. Missa S. Joannis ante Portam Latinam, [] apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 160. Missa S. Petri, in Tabul. Bellilocensi num. 162. et in Legibus Saxonicis Edgari Regis cap. 4. Missa S. Dionysii, in Charta Caroli M. apud Doubletum pag. 709. Missa S. Remigii, in Synodo Pistensi cap. 3. in Edicto Pistensi cap. 23. 31. apud Chrodegangum Metensem in Regula Canonic. cap. ult. 2. Edit. et Hincmarum in Epist. ad Carolum Regem Missa S. Bonifacii, in Libello supplice Monachorum Fuldensium porrecto Carolo M. § 14. et in Tradit. Fuldens. lib. 2. trad. 143. Missa S. Benedicti, apud Perardum in Burgundicis pag. 44. Missa S. Galli, in Chartis Alamannicis Goldasti n. 75. Missa S. Zenonis, in Charta ann. 922. apud Ughellum in Episcopis Veronensib. Missa S. Bavonis, apud Eginhardum Epist. 24. Missa S. Mauricii, in Tabulario Vindocinensi Thuano Ch. 18. Missa S. Bartholomæi, apud Eadmerum in Vita sancti Guthlaci cap. 32. Missa SS. Primi et Feliciani, in Tabulario Belli-loci.
Ita Saxones vocem hanc usurpasse constat ex Canonibus Saxonicis Edgari Regis Angl. cap. 54. et ejusdem Legibus cap. 3. et Legibus Canuti cap. 10. ubi Petresmæssan, est Missa seu festum S. Petri, et Martinesmæssan, festum S. Martini. Occurrit præterea non semel in Kalendario Runico, quod edidit Olaus Wormius in Fastis Danicis. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 278. Sed et inde Germanis, Missæ nomen nundinis publicis, quæ ad alicujus Sancti festum vel Ecclesiam celebrari solent : verbi gratia Francfurtermisse, Strasburger-misse, idem valet ac Francofordienses et Argentoratenses nundinæ. Vide Gretserum in Muricibus Christianis pag. 75.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Adventitia, Eadem quæ votiva. Epitome Constit. Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 171 :
Inter alia agens de ordine qui circa celebrationem Missarum, tam beneficiorum in ecclesia fundatorum... quam etiam votivarum, et ut dicunt, Adventitiarum, haberi debet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa de Aguinaldo. Concilium Mexicanum ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 356 :
Missæ vero quas Hispanice de Aguinaldo vocant antequam dies illuxerit, ne celebrentur.
Aguinaldo Hispanis idem quod Strenæ, Gall. Etrennes. Sic autem dicta hæc Missa videtur, quod summo mane, quasi diei primitiæ, Deo offerretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Alta, Solemnis cum cantu. Charta ann. 1377. apud Rymer. tom. 7. pag. 159 :
Usque summum altare ad Altam Missam celebrandam accesserunt.
Missa Ambrosiana, qua utitur Ecclesia Mediolanensis, fuit a S. Ambrosio instituta, ut auctor est Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 22. De ea fuse egit Cardinalis Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 10. Vel, ut rectius dicam, certis ritibus perfecta. Vide P. le Brun tom. 2. pag. 170.
Missa Animarum, quæ cantatur pro defunctis, in Vita B. Mathildis Reginæ num. 9. 10. et apud Durandum lib. 5. Ration. cap. 5. num. 18. De Missa pro defunctis, vide Concil. Vasionense II. can. 43. Vasense III. can. 3. Bracar. ann. 563. can. 16. Bracarense ann. 572. can. 10. Alcuinum lib. de Divin. offic. c. de Exequiis mortuorum, Rabanum lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 44. Walafrid. Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 21. Capit. Car. M. lib. 7. cap. 322. 407. Card. Bona lib. 1. cap. 15. num. [] 4. etc. Julianus Toletanus lib. 1. Prognost. cap. 22 :
Cum Deo sacrificia pro spiritibus defunctorum offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt : pro non valde malis propiciationes sunt : pro valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescunque tamen sunt consolationes viventium, quibus tamen prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
P. Carpentier, 1766.
Missa pro Anima etiam viventis celebrata. Charta sub Henr. I. reg. Franc. apud Stephanot. in Antiq. Bened. Lemov. MSS. pag. 266 :
Hoc autem fecerunt tali conventu, ut omni anno, quamdiu ipsi vixerint, fratres ejusdem loci (monasterii Vosiensis) Missas decantarent pro animabus eorum et omnium parentum eorum omniumque fidelium defunctorum. Post mortem vero illorum, etc.
Quod maleficii causa aliquando factum fuisse docent Statuta S. Flori Mss. fol. 36. v°. :
Nullus Missam, pro requie defunctorum promulgatam, pro vivis celebret, ad hoc ut illi mortis periculum incurrant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Annualis, Quæ singulis diebus per annum dicitur, nostris Annuel, in Statutis Cisterc. ann. 1189. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1265 :
Nulli abbatum liceat a modo alicui personæ quotidianam Missam concedere vel Annualem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Audita. Compendium jurium et consuet. Univers. Paris. per Rob. Goulet fol. 18 :
Hora sexta pro grammatistis parva lectio fiat ut aptius congregentur in sacello, et hora septima precise celebretur Missa, ut loquuntur, Audita.
Forte ob præmissam lectionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Aurea. Buschius de Reformat. monast. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 494 :
In Hildensheim etiam Sabbato post conciones (l. Communes. Vide Communio.) quæ conciones Dominica post Michaelis incipiunt, per hebdomadam perdurantes ; Aurea Missa ab omnibus Canonicis totius civitatis, et a cunctis Prælatis et religiosis cujuscunque Ordinis, etiam Mendicantibus, per tres aut quatuor horas decantari solet de B. Maria Virgine in organis. Unde cunctis præsentibus dantur notabiles præsentiæ Prælatis, sicut mihi pullus caritatis, pretiosis speciebus conditus, pullus assatus, dimidia stopa vini, cuneus sive albus panis tam magnus, quod omnibus nobis ad mensam sufficeret ; et quatuor solidi dantur. Singulis vero fratribus dantur duo solidi Lubicenses pro præsentia.
Habes nominis rationem ; quod iterum firmat Chron. S. Godeh. Hildesh. ibid. pag. 408 :
Item Missam singulis annis instituit de beata semper Virgine Maria, quam ob suam magnificentiam Auream vocamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Bassa, Eadem quæ privata, seu quæ submissa voce celebratur, ut legitur apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. pag. 1604. hoc est, sine cantu, vel ut habet Bulla Benedicti XIII. ann. 1419. sine nota. Charta Ferrici de Cluniaco apud Miræum tom. 2. pag. 1345 :
Alii vero quinque beneficiati non hebdomadarii celebrabunt per turnum singulis hebdomadis viginti Bassas Missas.
Obituar. MS. Eccles. Morin. fol. 39 :
Insuper ordinavit tres Missas Bassas celebrandas ad dictum altare,
Occurrit passim.
P. Carpentier, 1766.
Missa Benedictionis, vulgo Messe de benisson, Eadem quæ Nuptialis, ante cujus solemnia scilicet fit benedictio nuptiarum. Alibi alius usus. Vide supra in Matrimonium. Acta dissolut. matrim. Ludov. XII. ex Bibl. reg. fol. 65. r°. : []
Per benedictionem nuptialem conjunxit,... facta conjunctione hujusmodi, fuit celebrata Missa, vulgariter nuncupata la Messe de benisson. Missa nuptialis,
in Arest. ann. 1409. 19. Mart. ex vol. 11. arestor. parlam. Paris.
Missæ Bifaciatæ, trifaciatæ, dictæ, cum Missæ plures diversi argumenti usque ad offertorium sæpius iteratæ, tandem uno Canone concludebantur : adversus quas studiose scribit Petrus Cantor in Verbo abbreviato. Ita Georg. Cassander de Liturg.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum non una erat ejusmodi Missas celebrandi ratio : plures enim aliquando uno concludebantur Canone, interdum una duobus Canonibus peragebatur, uti docent Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280. exarata :
Nullus plures Missas sub uno Canone, vel cum uno sacrificio, vel unam cum duobus Canonibus vel sacrificiis celebrare præsumat, quamvis sub uno Canone possint plures hostiæ consecrari. Reprobandi ergo sunt qui incœpta Missa de die vel alia, procedentes in ea usque ad Offertorium, et tunc incipiunt aliam forte de sancto Spiritu.
P. Carpentier, 1766.
Hinc apud Thiers tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 3.
Bicipites, quadrifaciatæ, multifaciatæ, etc
. Conc. Paris. ann. 1212. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 98. art. 10 :
Statuimus sub pœna suspensionis, ne aliquis sacerdos aut in nundinis aut alibi bifaciet aut trifaciet Missas contra canonicas sanctiones.
Vide eund. Marten. de Ant. eccl. Rit. tom. 2. pag. 273. art. 20.
P. Carpentier, 1766.
Missa absque Canone, Eadem quæ Navalis et Sicca. Annal. Victor. Mss. ad ann. 1270 :
Circa mediam noctem post Dominicam iterum orta est tempestas gravior quam prima, pro venti cujusdam valitudine : sed cum residuo (l. residuum) noctis cum tanto periculo pertransissent, rex in mane fecit quatuor Missas absque Canone decantari, scilicet de Spiritu Sancto et Beata Maria, de Angelis et de Sanctis, et tunc circa Terciam cessavit tempestas maris.
Vide infra Missa ficta.
P. Carpentier, 1766.
Missa Canonica, A canone ecclesiastico præscripta. Charta Guill. Mauconduit milit. ann. 1306. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 205 :
Præfatus Clemens et alii capellani successores... Missam canonicam qualibet die celebrare sunt astricti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Cardinalis, Quæ in ara cardinali celebratur. Miracula S. Bertini sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 132 :
Nam post sanctum Paschalis resurrectionis diem transcursis quatuordecim diebus, die Dominico hora qua Cardinalis Missæ conventus publice agebatur, etc.
De publica seu solenniori Missa hæc accipienda videntur ; quæ quidem D. Cangii sententia est in voce Cardinalis, ubi altare cardinale, præcipuum interpretatur : haud gratis certe, cum ibidem altare capitaneum, et apud Bovonem, ara principalis ibidem altare vocetur. Censet tamen Mabillonius loco citato pag. 146. altare cardinale, idem esse quod primum altare in apside seu in fronte Basilicæ pone majorem aram locatum, in quo Missa matutinalis celebrari solita. Quod firmat ex hodierno ejusdem altaris situ, quod eodem loco hactenus exsistit, et in eo Missa prima quotidie celebratur. Rem definiant doctiores.
Missa Catechumenorum appellatur ea sacræ Liturgiæ pars, quæ Missam Fidelium antecedit ; quæ scilicet non nisi Fidelibus præsentibus peragitur : cui quidem priori parti Catechumenis [] licebat interesse, ei nempe, quam vulgo dicunt constare Epistolæ et Evangelii lectione. Nam lecto Evangelio dimittebantur ab Ecclesia solenni Diaconi voce, ut est apud Clementem lib. 8. cap. 12. tumque sacræ ædis fores claudebantur, ut est apud S. Maximum in Mystagog. cap. 16. ea autem Diaconi vox erat :
Si quis non communicat, det locum,
id est excedat, ut est apud Gregor. M. lib. 2. Dialog. cap. 23. unde cum ab ea dimissione inciperet Missa Fidelium, nomen inde sumpsit ipsa quæ pro Fidelibus peragi incipit Liturgia. Missa enim idem quod Dimissio, ut supra est observatum.
Missam autem Catechumenorum, peculiare Diaconorum munus fuisse, innuit Cassianus lib. 11. Instit. cap. 15. ubi de quodam Monacho ϰενοδοξίας tentato, qui
celebrabat velut Diaconus Catechumenis Missam
. Nam Diaconos semper spectavit Lectionis et Evangelii lectio. Fuit tamen tempus in Ecclesia, quo Catechumeni ante Evangelium dimittebantur, quod ex Concilio Arausicano patet cap. 1. ubi hæc leguntur :
Evangelia deinceps placuit Catechumenis legi apud omnes provinciarum nostrarum Ecclesias.
Quem pravum morem suo sæculo invaluisse conqueritur Amalarius Fortun. lib. 3. cap. 36. Nefas autem fuisse Catechumenis spectare mysteria, tradunt Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19. idem Amalarius lib. 1. cap. 36. Rabanus Maurus lib. 1. de Instit. Cler. cap. 30. Micrologus cap. 51. Innocentius III. lib. 5. Myster. missæ can. 12. etc. Præsertim vero Julius I. PP. in Epist. ad Oriental. :
Ex istis rationibus Athanasii facile colligebamus fieri non potuisse, ut qui morbo post ostium decumbebat, in sacris constiterit, et oblationem confecerit, nec oblationem proponi potuisse, cum intus Catechumeni versarentur, quibus intus adhuc agentibus, tempus oblationis nondum esse potuit.
Sed et Concilium Valentin. Hisp. cap. 1. satis innuit munerum illationem factam post missam Catechumenorum.
Neque tamen Missa Catechumenorum prima fuit totius sacræ Liturgiæ pars, sed secunda, uti colligitur ex Concilio Carthag. IV. cap. 84 :
Ut Episcopus nullum prohibeat ingredi Ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive hæreticum, sive Judæum, usque ad Missam Catechumenorum.
Ex hoc enim canone evincitur Missam Catechumenorum secundam fuisse partem λειτουργίας seu missæ : primam vero, illam in qua sermo publicus habebatur ad populum, ut satis indicat Concil. Laodicænum can. 19. cui interesse poterant gentiles, hæretici, Judæi, atque adeo ipsi excommunicati, ut est in Concilio Ilerdensi cap. 4. Cujus rei rationem reddit Concilium Valentinum Hispan. cap. 1 :
Sic enim Pontificum prædicatione audita nonnullos adtractos ad fidem evidenter scimus.
Moris istius meminit S. Augustinus Serm. de tempore 237. cap. 8 :
Ecce post sermonem fit Missa Catechumenis, manebunt fideles, venietur ad locum orationis. Id est, Catechumeni exire jubentur.
Vide Vitam S. Pelagiæ meretricis cap. 5. in Vitis Patrum.
P. Carpentier, 1766.
Missa B. M. de Choro, Quæ ad altare, quod est in choro, celebratur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac. :
Elevatione dictæ missæ (S. Geraldi) facta, incipiatur Missa B. Mariæ de choro.
Missa Chrismalis, Quæ dicitur, cum sacrum Chrisma conficitur, Feria 5. majoris hebdomadæ, in libro Sacram. [] Gregor. M. in Cod. Remensi et in lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 40.
Missa Communis, Publica. Braulio Cæsaraugustanus in Epist. Vitæ S. Æmiliani præfixa :
De eadem quoque solennitate ut Missa recitaretur communis, injunxi dilecto filio meo Eugenio Diacono, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Conventualis, Eadem notione. Concil. Tolet. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 76 :
Quoniam Missa Conventualis ad quam omnes olim convenire solebant, magna celebritate peragenda est... statuit Synodus, ne in diebus Dominicis et festis colendis a tempore decantatæ epistolæ usque ad ipsam communionem, Missæ privatæ in Ecclesiis celebrentur.
Vox apud Monachos frequentissima.
P. Carpentier, 1766.
Missa Copetata, a Gallico Copter, alias Coppeter, Campanæ alternum latus divisis et distinctis ictibus pulsare. Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 132. col. 1 :
Item tenetur dictus tenens sacristiam... ad omnes pulsationes,... exceptis pulsationibus... Missæ copetatæ. Une Messe coppetée par trente coups,
in Testam. Ludov. ducis Aurel. ann. 1403. inter Observ. ad Hist. Caroli VI. pag. 634 :
Laquelle Messe se coppetera chascun jour trente coups par long traict à la grosse cloche,
in Charta ann. 1472. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 204. Quæ pulsandi ratio seu pulsus ipse Gobet et Gobetei dicebatur. Testam. Franc. ducis Brit. ann. 1449. inter sched. Mabill. :
Le plus gros sain ou cloche dudit moustier estre sonné par douze coups et Gobeteix, l'un coup distant de l'autre, etc. Au son de la grosse cloche par douze appeaulx et Gobets,
in Testam. Isabel. ducissæ ann. 1482. tom. 3. Probat. Hist. Brit. col. 426.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missæ Decensitæ, in Charta ann. 760. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1392 :
Duas portiones tam de terra, vineis... vobis visus fui condonasse, ut omni tempore Missæ ibidem Decensitæ esse debeant,
hoc est, ni fallor, ut decenti cultu Missæ celebrentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa pro decimis solvendis, in Liturgia Gallic. lib. 2. pag. 169.
Missa Diei, Quæ post Missam Matutinalem, orto jam die, canitur, apud Joan. Episcopum Abrinc. de Offic. Ecclesiast. pag. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Dominica, Major, solemnis. Statuta MSS. Eccl. Lugdun. :
Nullus clericus de terra debet intrare chorum per se solum ad Missam Dominicam in festivis diebus, ex quo Angelicus hymnus inceptus est.
P. Carpentier, 1766.
Charta Ulgerii episc. Andegav. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 151 :
Dictum etiam confirmatum fuit, ut si abbas vel prior Cunaldensis accederet in festo S. Dionysii ad Ecclesiam Doadensem, Missam dominicam celebraret, et sicut dominus ab eis honoraretur.
Vide Spicil. Acher. tom. 9. pag. 71.
Missa Dominicalis, quæ Dominicis diebus cani solet, in Missali Gotthico pag. 385. et apud Joan. Abrincens. Episc. de Eccl. offic. pag. 23.
P. Carpentier, 1766.
Missa Ducis, A Joanne scilicet duce Bituricensi quod fundata esset, sic dicta. Reg. ejusd. ducis in Cam. Comput. Paris. fol. 207. r°. ad ann. 1412 :
Ad fundationem unius missæ qualibet die solemniter celebrandæ in aurora, vocatæ Missa Ducis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa de Exceptato, pro de Exspectato, in Missali Ambrosiano, ea dicitur quæ, die vigiliam Natalis Domini præcedente, cantatur ; unde eadem [] Præparatio ad vesperam Natalis Domini vocatur in Missali Gothico seu Gallicano.
P. Carpentier, 1766.
Missa Exequialis, Quæ pro defuncto solemni ritu celebratur. Parid. de Grassis episc. Pisaur. Cerem. capellar. Papal. MS. :
Pro cæsare vero, aut quovis rege absente defuncto, alioquin de sede Apostolica bene merito, pontifex in capella communiter exequialem Missam celebrari mandat per prælatum de natione defuncti regis.
P. Carpentier, 1766.
Missa Eucharistialis, in qua Corpus Christi conficitur, ad discrimen Missæ siccæ. Testam. Petri Desures ann. 1505. in Tract. de Jur. honorif. domin. in eccl. tom. 2. pag. 485. edit. 1714 :
Ordinat deinceps singulis diebus Lunæ in prædicta capella celebrari unam Missam Eucharistialem pro remedio animæ ipsius testatoris.
Missa Familiaris, Eadem quæ pro Familiaribus inscribitur in libro Sacram. Gregorii M. pag. 256. Edit. Menardi, vel Missa privata, cui opponitur publica. Eadmer. lib. 1. Vitæ S. Anselmi Archiep. Cantuar. cap. 14 :
Si aliquando a celebratione ipsius Sacramenti impediebatur, eos qui Missas familiares debebant, suam pro anima fratris Missam dicere faciebat.
Adde Bullam Johannis XI. PP. in Hist. Monast. S. Cypriani Pictav. pag. 120. Ordinar. Canonic. Regular. S. Laudi Rotomag. apud Johan. Abrinc. Episc. de Eccl. offic. pag. 291 :
Excepto quod Missas familiares non dicant.
Vide Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Missa Familiaritatis, Eadem atque Familiaris, quæ nimirum pro familiaribus seu benefactoribus offertur. Ordinar. ant. eccl. Bisunt. inter Probat. Hist. Sequan. tom. 1. pag. 28. ubi de initio Quadrag. :
Finita sexta, cantatur Missa familiaritatis a sacerdote cui injuncta est, ..... post hæc incipiatur Missa de jejunio.
Missa Peculiaris, Eadem notione, in Capitul. Theodulfi Aurelian. cap. 45 :
Ut Missæ quæ per dies Dominicos peculiares a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quæ hora tertia canonice fiunt, abstrahatur.
In Additione altera ad eadem Capitula :
Missæ quæ familiariter a Sacerdotibus fiunt.
In Concilio Lambethensi ann. 1282. cap. 2 :
Sacerdotes insuper caveant universi, ne Missarum peculiarium seu familiarium se celebrationi obligent, quo minus valeant canonico officio commissam sibi Ecclesiam officiare, ut tenentur.
In Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 10. et in Capitulari Anglicano incerti Auctoris cap. 4. superstitionis cujusdam mentio fit, qua quidam laici, ac maxime matronæ,
Missas peculiares, hoc est, de sancta Trinitate, aut de S. Michaele, quotidie audiebant, pro aliqua divinatione
, quæ ibi vetatur.
Missæ Feriales, quæ singulis hebdomadæ feriis canuntur. Priscis quippe temporibus, ait Beletus cap. 51. et ex eo Durandus lib. 4. Rat. cap. 1. num. 28. hæresibus pullulantibus, et Trinitatem impugnantibus, ex institutione Alcuini magistri Caroli, rogatu Bonifacii Archiepisc. Moguntini, statuentis, prima feria de Trinitate dicebatur : secunda de Sapientia : tertia de Spiritu sancto : quarta de Charitate : quinta de Angelis : sexta de Cruce : septima de beata Virgine. Causa vero cessante, illud cessavit, et dominicali officio ordinato, statutum fuit, quod prima feria suum [] haberet officium, scilicet de Trinitate, secunda de Angelis, etc. Cur autem in septima feria de beata Virgine Missa dicatur, id initium habuisse tradit idem Beletus, et ex eo Durandus, a miraculo quod in quadam Ecclesia Constantinopolis singulis diebus sabbati patrabatur, in qua velum, quod totam tegebat et velabat Deiparæ ibi depictæ imaginem, feria sexta ab ea divinitus a vesperis nemine movente recederet ; iis vero peractis, rursum cunctis videntibus, in sabbato, vesperis absolutis, descenderet veluti de cœlo, et totam imaginem usque ad sequentem sextam feriam contegeret. Ex quo miraculo, inquit idem Scriptor, sancitum est, ut semper illa feria de B. Virgine cantaretur. Certe admodum probabile est istud miraculum, quod ex iis fuit, quæ consueta et συνήθη vocant, in Ecclesia Deiparæ Blachernensi patrari solitum fuisse, proindeque illud, cujus meminit Anna Comnena lib. 13. Alexiad. quod quidem miraculum mihi non occurrit, cum eum locum commentarer.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missæ feriales alicubi solemnes et publicæ vocantur : feriæ enim interdum dicti dies festi.
P. Carpentier, 1766.
Missa Ficta, quam Simulationem Missæ appellat Eckius in Annotatione ad librum oblatum Cæsari art. 21. ita describitur in Stat. S. Flori Mss. fol. 33. v°. :
Potest tamen sacerdos unam missam cum sacrificio et aliam fictam dicere. Missa ficta dicitur, si sacerdos non valeat conficere, quia jam forte celebravit, vel ob aliam causam ; accepta stola dicit introhitum et alia cantualia, orationes quoque, epistolam et evangelium et benedictionem : scilicet nec improbandum est si forte ex devotione, non ex superstitione, acceptis vestibus sacerdotalibus totum officium missæ usque ad finem offerendæ dicat, dimittens secretam et totum canonem ; præfationem vero dicere potest, licet in eadem videantur Angeli ad confectionem Corporis et Sanguinis Christi evocari, orationem quoque Dominicam dicat, calicem et hostiam non habeat, nec de hiis, quæ etiam super ea dicuntur vel fiunt, aliquid dicat vel faciat : potest tamen dicere Pax Domini, etc. et exinde officium peragere. Tutius tamen est a talibus abstinere et præcedentem formam servare.
Vide Missa sicca.
Missa Gallicana, Ea scilicet quæ ante Pipinum et Carolum M. in Gallia obtinebat : hanc eandem cum Toletana fuisse docte et copiose probat Cardinalis Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa de Galli Cantu, Eadem quæ de aurora hodie dicitur. Gaufridi Vosiensis Chron. part. 1. cap. 27. tom. 2. Bibl. Labbeanæ :
Missam de Galli cantu Dominicæ nativitatis in ecclesia puellarum S. Mariæ, quæ dicitur ad Regulam decantavit (Urbanus II. PP.) Missam de luce in basilica regali apud S. Martialem celebravit : inde triumphaliter coronatus ad sedem apostolicam Episcopalem.
Ubi perperam Mabillonius Missam de Galli cantu, primam Dominicæ nativitatis ; et Missam de luce, de ea quæ in aurora dicitur, est interpretatus, tom. 5. Annal. Benedict. pag. 361. Rectius de solemniori Missa intelligitur.
P. Carpentier, 1766.
Provincialibus nuncupatur Messo de l'Aubo, nostris de l'Aube du jour. Verum falso hic arguitur Mabillonius quoad Missam de Galli cantu ; bene autem quoad Missam de luce.
P. Carpentier, 1766.
Missa Generalis, Solemnis, cui omnes intersunt. Charta ann. 1057. ex Chartul. monast. B. M. Dolensis :
Monachi[] prædicti loci cantent tres Missas generales pro anima patris mei Odonis, ad quas offerent cuncti monachi Deo laudes et hostias.
P. Carpentier, 1766.
Missa B. Geraldi vel B. Jacobi, Quæ ad altare sub invocatione horum sanctorum dicatum celebratur. Charta ann. 1300. ex Tabul. Auriliac. :
Campana pulsetur in aurora, ut consuetum est ab antiquo in dicto monasterio, pro Missa quæ dicitur B. Jacobi : et post incontinenti missa dicitur cursorie : post elevationem vero dictæ missæ pulsetur una campana ; deinde alia postmodum, quæ sonet pro Missa B. Geraldi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa S. Gregorii, Quæ juxta ritum Gregorianum celebratur. Pauli Maffei Epist. 7. apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 904 :
Missas, quæ vulgo sancti Gregorii dicuntur...... incœpimus.
P. Carpentier, 1766.
Testam. ann. 1488. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 14. ad Hist. B. Chiaræ pag. 376 :
Item voluit quod celebrentur bis Missæ S. Gregorii pro anima ipsius testatricis, sumptibus suæ hæreditatis.
Officium 30. missarum, quod totidem diebus peragitur pro defunctis, a Gregorio M. PP. ut ferunt, institutum, hic haud dubie intelligendum est. Vide Tricenarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa de Jejuniis, Quæ die jejunii celebratur. Statuta Eccl. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 706 :
Missæ de Jejuniis in hora nona poterunt celebrari, aliæ vero antea celebrentur.
Vide Liturg. Gallic. lib. 3. pag. 231. et seqq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Illyriciana, Ea scilicet quam Mathias Flaccus Illyricus olim Argentinæ vulgavit, atque Romana antiquiorem falso opinatus est. Anno nimirum 1557. quam uti suis dogmatibus haud faventem subduxerunt Religionis reformatæ sectatores : edita deinde a Rerum liturgicarum scriptoribus, Cardinali nempe Bona, P. Cointe tom. 2. et Marten. de Antiq. eccl. Ritib. Vide P. le Brun tom. 2. pag. 340.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Judicii, inter Formulas exorcismorum tom. 2. Capitul. col. 647. cum scilicet quis ad judicium Dei sese disponebat, quo innocentiam suam tueri, et crimen objectum a se amoliri posset. Vide in Judicium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa de Luce. Vide Missa de galli cantu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Lunatica. Celebrata die Lunæ, in Statutis Confratriæ clericorum apud Pontisaram.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Major Conventualis, Publica, solemnis. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex lib. viridi fol. 53 :
Consuetum est quod pro anima bonæ memoriæ D. Charoli Magni Imperatoris quondam fundatoris dicti monasterii offertur quotidie in Missa majori conventuali dicti monasterii, panis et vinum cum quibus debet ipsa major Missa celebrari, et ista debent offerri per D. Abbatem.
Missa Matutinalis, Quæ post exactas matutinas dicitur, apud Joan. Episcopum Abrinc. de Offic. Ecclesiast. Missæ matutinæ, in Concilio Vasionensi can. 20.
P. Carpentier, 1766.
Quæ summo mane dicitur. Messe matineuse, in Stat. eccl. castri Clarimont. ex Reg. feud. ejusd. comitat. in Cam. Comput. Paris. :
Item le chappellain de l'autel S. Jehan en ladite église doit chanter chascun jour la Messe matineuse devant Notre-Dame, environ l'eure de soleil levant. Messe matynelle,
in Reg. [] Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1513. fol. 169.
P. Carpentier, 1766.
Missa Meridiana, Quæ post Sextam, Meridies dictam, diebus jejunii celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæval. :
Missa meridiana sive de jejunio, dicetur de Apostolis cum solemnitate consueta.
Vide supra Meridies.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Minor, Eadem quæ Matutinalis. Miracula S. Columbani cap. 7. sæc. 2. Bened. pag. 44 :
Finitis vero Matutinis, et ad Minorem Missam venientibus, ipse (sicut jam dixi) advenit. Diaconus vero in ambonem adscendens, Evangeliumque pronuntians, etc.
P. Carpentier, 1766.
Missa, Gallice Moittiere, ab illius fundatoris nomine, in Lib. nig. prior. S. Petri Abbavil. ann. 1487. fol. 4. r°. :
Lesquelz curés (tiennent ladite maison) des obis de S. Vulfran à causes de leurs messes, pour le Messe Moittiere par xxxvj. solz l'an.
Missa Mozarabum, cujusmodi fuerit, docent præ cæteris Alvarus Gomezius lib. 2. de Reb. gest. Cardin. Ximenii et Cardin. Bona lib. 1. Rerum. Liturgic. cap. 11.
P. Carpentier, 1766.
Missa Nannetensis. Stat. MSS. eccl. Brioc. cap. 6 :
Tanquam præsentes, distributiones quotidianas illius horæ et etiam Missæ Nannetensis habebunt.
Acta Mss. ejusd. eccl. :
L'estat de la Messe de Nantes est tel, vall. cc. liv.
Missa Navalis. Vide Missa sicca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Nova, Quæ a novo Sacerdote prima celebratur. Concil. Vallis-Oletanum ann. 1322. inter Hispan. tom. 3. pag. 558 :
Missam novam post consecrationem infra sex menses solemniter celebrent, nisi legitime fuerint impediti.
Conc. Terracon. ann. 1591. ibid. tom. 4. pag. 564 :
Atque etiam quæ in primo sacerdotis cujuslibet sacrificio, quas novas Missas vocant, etc.
Charta ann. 1225. in Chartul. Buxer. part. 11. ch. 3 :
Calo, filius dom. Willelmi Ruffi de Sauz, die qua frater ejus cantavit Missam novam, etc.
Eadem quæ
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Novella dicitur in Epist. 125. Petri Delphini apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 1071 :
D. Benedictus Dominica proxima Missam novellam celebraturus est, neque magno (ut moris est) apparatu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Nuptialis, In benedictione nuptiarum celebrari solita. Concil. Tolet. ann. 1323. inter Hispan. tom. 3. pag. 572 :
Qui alieno parochiano absque alia testimoniali sacerdotis proprii Missam celebraverit nuptialem, trecentos morapetinos nobis solvere teneatur.
P. Carpentier, 1766.
Missa Ordinis Crescentis. Testam. Renati reg. Sicil. ann. 1474. tom. 2. Cod. Ital. diplom. col. 1279 :
Item ledit seigneur laisse et donne à ladite église la somme de cent livres Tournois de rente annuel et perpétuel, pour dire et célébrer à jamais perpétuelement une messe basse à l'autiel de monsieur S. Maurice,... appelée la Messe de l'ordre du Croissant.
Vide infra in Ordo 6.
P. Carpentier, 1766.
Missa Pallii, Quæ sit in ecclesia Rotomagensi, discimus ex Obituar. ejusd. eccl. ad 29. Jan. :
Hac die major missa fit de Beata Maria, ratione palii Theobardi ; et vocatur la Messe du pallyon.
Rursum in recentiori Obituar. ad eandem diem :
Receptio pallii Theobaldi.
Ubi annotatur :
Quod hac die major missa de B. M. dicitur in choro, ratione pallii supradicti, loco majoris missæ, et ideo nulla potest celebrari Dominica.
P. Carpentier, 1766.
Missa Pardonis. Vide infra Missa Veniæ.
P. Carpentier, 1766.
Missa Parrochialis, Quæ a parocho [] die Dominica celebratur. Stat. Joan. Piscis archiep. Aquens. emendata ab Ægidio cardin. ann. 1368 :
Missas integras parrochiales audiant.
Missa Paschalis, Quæ in singulis septimanæ Paschalis feriis agitur, in Missali Gotthico pag. 342. 343. in Gallicano pag. 480.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Peregrinorum. Guid. Discipl. Farf. cap. 2 :
Post Capitulum, aliquantulum intervallum factum, sonent signum ad matutinalem Missam pro adunatione pauperum, et sacerdos qui alia hebdomada majorem Missam cantaverat, Missam peregrinorum dicat, et oblata tribuat.
Missa Perfecta, Τελεία θυσία, τελεία, ἐντελὴς λειτουργία, perfectum sacrificium dicitur respectu Missæ τῶν προηγιασμένων, quæ imperfecta, quod in ea Corpus et Sanguis Christi non conficiantur, Balsamoni ad can. 52. Trull. in Typico cap. 21. Simeoni Thessal. Resp. 60. etc. Humbertus Sylvæ candidæ contra Nicetam Pectoratum :
Quod autem quotidie et quantacunque hora diei, non autem sola tertia perfectam Missam agimus, etc.
Alibi :
Deinde quotidie, sive quacumque hora fiat a nobis Missa, non fit nisi perfecta : nec reservatur ex oblatione ejus pars aliqua, ut per dies quinque agatur inde Missa imperfecta, quia nec SS. Apostoli leguntur quidquam ex illo primo Corporis et Sanguinis Christi mysterio sub ipsa Cœna distributo reservasse, nec Actus eorum indicant eos aliquando tale quid egisse, aut præcepisse.
Missa Plana, Privata Ceremonial. Episcopor. lib. 1. cap. 12 :
Celebrans in eo sive solennes, sive planas Missas.
Missas Plures olim ab uno eodemque Presbytero eodem die dictas testatur Walafridus Strabo cap. 22. de Reb. Ecclesiast. Quem morem attigerunt præterea Concil. Toletannum XII. cap. 5. Altisiodorense cap. 10. Petr. Damian. lib. 5. Epist. 18. Gervasius Dorobernensis in Actis Pontificum Eborac. pag. 1649. Vita S. Ayberti n. 14. Odo Parisiensis in Statut. cap. 5. n. 9. Reynerus contra Valdenses pag. 59. et alii. Qui quidem tametsi non omnino probatus usus apud Gratian. de Consecr. d. 1. cap. Sufficit, et apud Leonem Epist. 80. non tamen etiam omnino improbatus, adeo ut ter in die missam celebrare Sacerdoti licuerit, certis fere ac expressis diebus, vel casibus, quibus recensendis non licet immorari ; in Canonibus Edgari Regis cap. 37. pag. 69. Edit. Saxon. in Legibus Presbyter. Northumbrensium cap. 18. in Concilio Salegunstadiensi ann. 1022. cap. 5. in Concilio Lambethensi ann. 1206. cap. 3. in Constit. Ricardi Episc. Sarisberiens. ann. 1217. cap. 38. in Concilio Oxoniensi ann. 1222. cap. 6. in Synodo Sodorensi ann. 1229. pag. 716. Wigorn. ann. 1240. cap. 26. in Synod. Coloniens. ann. 1280. cap. 1. 7. in Synod. Nemausensi ann. 1284. in Synodo Oxoniensi ann. 1287. cap. 21. in Synodo Bajocensi ann. 1300. cap. 15. in Legibus Alfonsinis seu partitis part. 1. tit. 4. leg. 50. etc. Vide præterea Alcuin. de Offic. Eccl. cap. de S. Joanne, Durand. lib. 4. Ration. cap. 1. n. 22. 23. 24. 25. Molanum 2. Maii, Menard. ad lib. Sacrament. Gregor. pag. 167. Cardin. Bona lib. 1. cap. 18. n. 5. 6. 7. etc. Cumeanum de Mensura Pœnitent. cap. 14. B. de Amoribus in Speculo sacerdot. Ms. cap. 7 :
Quaque die Missam tibi dicere sufficit unam,
Præter Natale, quo tres poteris celebrare.
[]
Si pro defunctis, sponsis, ægris, peregrinis,
Hospitibus magnis opus est, tunc bis celebrabis,
Dum tamen in prims, nihil accipias nisi sacra.
Missam unam a pluribus interdum Sacerdotibus in utraque Ecclesia celebratam, quod in Latina, in Ordinationibus Sacerdotum, etiamnum observatur ; pluribus probant Joann. Morin. lib. de Sacris ordinat. part. 3. exercit. 8. cap. 1. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 18. n. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Poplica. Secunda Missa quæ in festo S. Laurentii assignatur in Sacramentario S. Gregorii ex Cod. Gellonensi, apud Marten. de Offic. divin. pag. 576. sic inscribitur :
Item ad Missam poplicam in die ejusdem.
Prima vero sub hoc titulo :
Natale S. Laurentii mane prima.
Manifestus error, poplica pro publica. F. pro Populica, populari. Vide Populicus.
Missa Præsanctificatorum, Græcis λειτουργία τῶν προηγιασμένων, ea dicitur, in qua Corpus Christi non conficitur, sed confectum antea, divinis laudibus decantatis, absumitur. Propria autem fuit Græcanicæ Ecclesiæ, quæ toto Quadragesimæ tempore, præterquam sabbato et die Dominica, vel etiam die Annunciationis Deiparæ, hanc celebrare solet, in qua Corpus Christi in die Dominico in Missa confectum absumitur. Tum siquidem Sacerdos venturæ hebdomadis dies quibus celebratus est, digitis ipse suis numerat : inde tot particulas panis in oblatione abscindit, quot missas dicturus est ; eas cum particula eo die absumenda consecrat, et consecratas, sanguineque Dominico intinctas, uti moris est, conservat in pyxide, ex qua postmodum celebraturus tempore opportuno, cochleari, aliis ibi ad alium usum relictis, haurit et in disco reponit, et in altare majus allatam consumit. Id potissimum statutum fuit in Concil. Trullano can. 52 :
Ἐν πάσαις ταῖς τῆς ἁγίας τεσσαραϰοστῆς τῶν νηστειῶν ἡμέραις, παρεϰτὸς σαϐϐάτου ϰαὶ ϰυριαϰῆς, ϰαὶ τῆς ἁγίας τοῦ Εὐαγγελισμοῦ ἠμέρας, γινέσθω ἡ τῶν προηγιασμένων ἡμέρα.
Sed et ante id ipsum statuerat Concilium Laodicenum can. 49. nulla tamen Missæ Præsanctificatorum facta mentione :
Ὅτι οὐ δεῖ τῇ τεσσαραϰοστῇ ἄρτον προσφέρειν εἰ μὴ ἐν σαϐϐάτῳ ϰαὶ ϰυριαϰῇ μόνον.
Ubi ἄρτον προσφέρειν, nihil aliud est quam Corpus Christi conficere. Ex quibus evidens est istius Missæ auctorem non fuisse S. Gregorium I. PP. uti habent Synaxaria, et Gregorius Protosyncellus in Epistolam Marci Ephesini. Leo Tuscus :
Dignum scitu est, quod quadragesimali tempore Græci Missarum solennia, exceptis sabbato et Dominica, non celebrant, sed Præsanctificatis, sicut nos in die sancta Parasceves, utuntur.
Sed de Missa τῶν προηγιασμένων legendus omnino Leo Allatius in duplici Dissertatione super hac re edita post librum de Concordia utriusque Ecclesiæ, ubi nihil intactum reliquit, quod lucem possit afferre rei non adeo tritæ. Addo tantum Missam Præsanctificatorum celebrari solere in Ecclesia Romana die Parasceves. Consulendum præterea Euchologium Græcorum, in quo ritus omnes et precationes istius Missæ exponuntur. Adde Card. Bona lib. 1. cap. 15. num. 5. et Mabill. Comment. in Ordinem Rom. tom. 2. Mus. Ital. pag. lxxiv.
P. Carpentier, 1766.
Missa de Prima, Quæ tempore officii ecclesiastici, Prima appellati, celebratur. Ordinar. MS. S. Petri Aureæval. :
Missa de prima dicetur de Apostolis.
[]
Missæ Privatæ, ad discrimen majoris et publicæ Missæ. Solitariæ dicuntur Stephano Eduensi lib. de Sacram. altaris cap. 13. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 32 :
Omni tempore ante Missam majorem, interim dum Fratres in claustro sedent, possunt privatæ Missæ cantari.
Exstant Missarum privatarum jam a primis Christianismi incunabulis exempla in Vita S. Joannis Eleemosyn. num. 73. 79. Id pluribus probat Card. Bona lib. 1. cap. 13. num. 4. et cap. 14. Adde librum Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 4. 37. 59.
Missa ad prohibendum ab idolis, in Cod. Remensi, apud Menardum ad librum Sacramentor. Gregorii M. quæ celebratur in festo Circumcisionis Domini ad evellendas, quæ olim Kalendis Januariis ab ipsis etiam Christianis observabantur, paganorum superstitiones.
Missa Publica, Cui interesse utrique sexui promiscue licet, quæ coram omni populo peragitur, legitima dicta Wal. Straboni cap. 22. generalis Amalario : publica, in Concilio Vasionensi can. 20. apud Ison. Monach. lib. 1. de Mirac. S. Othmari cap. 11. in libro de Miracul. S. Bercharii n. 19. etc. Vide Amalarium lib. de Eccl. offic. cap. 8. Missas autem ejusmodi publicas ante horam diei tertiam non celebrari statuit Telesphorus PP. Falsum id probat Constantius in hoc Pontifice ut et Concil. Aurel. III. can. 14. Bracarense ann. 572. cap. 9. Greg. Turon. lib. de Vitis Patrum :
Facta quoque hora tertia, cum populus ad Missarum solennia conveniret, etc.
Theodulfus Aurelian. in Capitul. cap. 45 :
Ut Missæ quæ per dies solennes a Sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis Missarum solennibus, quæ hora tertia canonice fiunt, abstrahatur.
Acta Episcop. Cenoman. pag. 72 :
Nunquam a die ordinationis suæ cognoverunt diem præterire, ut non Missam aut publicam aut secretam celebraret.
Vide Reginon. de Vita et convers. Presb. cap. 29. Burch. lib. 3. cap. 63. Ivon. 2. part. cap. 119. Radulf. in Mirac. S. Richardi Episc. Cestr. n. 5. Odonem Paris. in Statut. cap. 5. num. 10. Vitam S. Pamphili Episc. Sulmonensis num. 2. etc. Statuta Canonic. Regular. apud R. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 89 :
Publica Missa vocatur, qua chorus omnia psallit,
Hebdomadarius hanc major colit, hoc neque fallit.
Publicæ porro Missæ potissimum mentio fit in Privilegiis Monasteriis a summis Pontificibus indultis, quæ ab ordinariorum jurisdictione eximuntur, in quibus vetantur ii Cathedram statuere, et Missas publicas celebrare, tum quod jurisdictionis argumenta sint, tum ut feminarum in Monachorum, rursus virorum in Sanctimonialium Monasteria accessus vitetur. Constitutum Gregor. M. pro Monachis apud Baron. ann. 601. n. 15. et lib. 4. Epist. 43 :
Missas quoque publicas ab eo (Episcopo) in Cœnobio omnino fieri prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, et eorum receptaculis, ulla popularis præbeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus earum.
Idem lib. 5. Epist. 46. ad Episc. Pisauriensem :
Dum etiam in eodem præcepto inter alia mandatum sit, ut locum ipsum absque Missis publicis dedicares.
Adde lib. 6. Epist. 12. lib. 7. Ind. 2. Epist. 72. lib. 8. Epist. 3. lib. 11. Epist. 21. et Greg. VII. PP. lib. 2. Epist. 69. Charta Inæ Regis apud Spelman. in Conciliis [] Britann. ad ann. 725 :
Sed nec in Insulis, aliqua interveniente occasione, Episcopus Cathedram sibi Episcopalem statuere, nec Missas solennes celebrare, nec altaria consecrare.... præsumat.
Vide Haræum in Castellanis Insulensib. pag. 201. et Card. Bona lib. 1. Liturg. cap. 13. n. 13. In Concil. Lateran. I. ann. 1122. can. 17. vetantur Abbates et Monachi Missas publicas cantare.
Missa in Kalendis Januarii hora octava dici præcipitur in Concilio Turon. II. can. 17.
Missas in Natali Domini noctu celebrari statuit S. Telesphorus PP. Anastasius.
Missæ Quadragesimales, Quæ in Quadragesima dicuntur, in Concilio Vasionensi can. 20. et Vasensi can. 3.
P. Carpentier, 1766.
Missa Remissa, Quæ remissa voce dicitur. Obituar. MS. S. Nic. Corbol. vj. Maii :
Hic debentur dici duæ Missæ remissæ pro animæ remedio deffuncti Nicolai Moreau.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Revelata. Concil. Valent. ann. 1565. inter Hispan. tom. 4. pag. 73 :
Synodus præcipit superstitiosum cultum Missarum quæ dicuntur Revelatæ et S. Amatoris, et aliarum quarumcumque similium aboleri ; certum etiam candelarum numerum, qui speciem superstitionis habet, rejiciendum esse duxit.
Consule Thiers in Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 4.
Missa Revocata, celebrata. Vide Revocare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missa Romensis, in Liturg. Gallic. lib. 3. pag. 300. id est, ex Ordine Romano seu Gregoriano, ut ibid. monet Mabillonius.
Missam Sacramentorum, Missæ Catechumenorum opponit Ivo Carnotensis Epist. 219. in qua scilicet sacra mysteria peraguntur, a quibus arcebantur Catechumeni, ut observatum supra. Vita Gregorii VII. PP. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 455 :
Unde contigit, ut ipse Salvator horrenda eum visione deterreret, cum forte post inchoatam Missam Cathecumenorum resideret... Inter hæc urgente hora surgendi ad lectionem Evangelii, multi fratrum innuerunt, ut excitaretur... Itaque ventum est ad Missam Sacramentorum, et tunc necessario expergefactus celebrandi causa mysterii, etc.
P. Carpentier, 1766.
Missa de Sancto Spiritu pro defunctis celebrata. Charta Guich. episc. Matiscon. ann. 1273. in Chartul. Cluniac. ch. 346 :
Si diebus Dominicis in dicta ecclesia Missa de Sancto Spiritu celebretur pro aliquo confratre defuncto, ut consuetum est, etc.
Missæ Secundæ. Anastasius in S. Deus-dedit PP. ex veteri Codice :
Hic constituit secundas Missas in Ecclesia.
Cum scilicet unica tantum celebraretur.
Missa Sicca, ut est apud Durand. lib. 4. Ration. cap. 1. n. 23.
dicitur, quando Sacerdos non potest conficere, quia forte jam celebravit, vel ob aliam causam, potest accepta stola Epistolam et Evangelium legere, et dicere Orationem dominicam, et dare benedictionem, etc.
Ita Eckius in Annotatione ad librum oblatum Cæsari art. 21. ait
Missam siccam, esse Missæ simulationem, Sacerdote agente quæ sunt celebrantis, cum Introitu, Collecta, Epistola, Evangelio, et Canticis ; qui tamen, quia non vult communicare, non consecrat, ita ut Missa sit sine Corpore et Sanguine Domini.
Vetantur autem Presbyteri ejusmodi Missas celebrare absque communicatione, in Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 6. unde Missam [] siccam non nuperam fuisse colligitur. Concil. Parisiense ann. 1212. cap. 11. cujus lemma est,
de Sacerdotibus qui Missarum multitudine onerati, conductitios alios Sacerdotes habent, vel siccas Missas faciunt : ... propter quæ ipsos oportet conductitios habere Sacerdotes, vel alia eis vendere facienda. Nec, ut a prædictis se exonerent, siccas Missas faciant pro defunctis, sub eadem districtione prohibemus, etc.
Vide Concil. Sarisber. ann. 1217. cap. 38. Vide supra Missa Ficta.
Missa Navalis et Nautica, Eadem quæ sicca quibusdam dicitur, eo quod in loco fluctuante et vacillante, ut in mari et fluminibus, quibus in locis perfectam Missam celebrandam non putant, ad hunc tantum modum Missam dici posse tradunt. Missas tamen perfectas in ipsis navibus peractas tradunt Scriptores, ac in primis Jonas Monachus in Vita S. Vulfranni num. 4. et Eusebius Priolus in Orat. funebri Petri Delphini apud Marten. tom. 3. Ampliss. Collect. col. 1224. tametsi haud omnino in usu fuisse evincant quæ habet Matth. Paris ann. 1247. ubi de Cardinale Legato Apostolico :
Cum navem ascensurus esset,... jussit cuidam fratri de ordine Prædicatorum in ipsa Missam celebrare, quod et factum est non sine multorum, qui hoc non præviderant, admiratione.
Vide Bedam in S. Benedicto Episc. cap. 21. Balsamonem in Responso 13. Navarrum, librum Sacerdotal. tract. 4. cap. 33. Card. Bona lib. 1. Rerum Liturgic. cap. 15. num. 6. 7. et quæ adnotavimus ad Joinvillam pag. 38. 39.
Missa Singularis, Eadem quæ privata, seu specialis, de qua mox. Edius Stephanus in S. Wilfrido cap. 61 :
Nam omni die pro eo Missam singularem celebrare, etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1057. ex Chartul. monast. B. M. Dolensis :
Monachi prædicti loci cantent,... post mortem meam pro anima mea, mille Missas singulares.
Missa Specialis, Privata. Capitula Theodori Cantuariensis cap. 10. Edit. Jac. Petiti :
Centum viginti Missæ speciales singulæ cum 3. psalteriis, et cum 300. palmatis excusant annum,
scilicet pœnitentiæ. Epist. Caroli M. ad Fastradam Reginam de Victoria Avarica :
Et Sacerdos unusquisque Missam specialem fecisset, nisi infirmitas impedisset.
Decr. Tassilonis Ducis Bajoariæ apud Canisium, et in Metrop. Salisb. tom. 1. pag. 343 :
De collaudatione quam Episcopi et Abbates in Bajoaria inter se fecerunt pro defunctis fratribus,... ut eorum quis de hac luce migraret, unusquisque superstitum Episcoporum et Abbatum, pro defuncto, in domo sua Episcopali, vel Cœnobio centum Missas speciales, et eodem numero psalteria cantare faciat.
Versus scripti in Cod. Biblior. qui fuit Ecclesiæ Metensis, de Carol. Cal. :
Nos siquidem psalmos, Missa speciale precamur,
  Psallemus pro te, conjuge, prole, pie.
Vita Alcuini n. 26 :
Levitice se præparans, suo cum Sigulfo Presbytero Missarum colebat solennia specialium usque ad horam tertiam.
P. Carpentier, 1766.
Missa Summa, Solemnis, major. Necrol. eccl. Paris. Ms. ad calcem :
Cantato Sanctus ad summam Missam, debet thus copiosum imponi in duobus turibulis, et turificabunt altare usque ad Agnus secundo dictum.
Charta ann. 1416 :
In quo (cellario) canonici se duabus horis in die, scilicet ab hora elevationis Corporis Christi summæ Missæ usque ad Nonam post meridiem,...[] vinum publice vendere, etc. Depuis le sacrement de la grant Messe, etc.
in alia de ead. re ejusd. anni.
P. Carpentier, 1766.
Missa Tertiæ, Eodem intellectu. Consuet. Mss. monast. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
Omnibus festis duplicibus prior claustralis tenetur... celebrare Missam Tertiæ nomine abbatis, si abbas non potest præsens interesse in istis festis.
P. Carpentier, 1766.
Missa Venatica et Venatoria, Eadem quæ Sicca et Nautica, in qua scilicet sacra mysteria non peraguntur, apud Thiers in Tract. de Superst. tom. 1. part. 2. cap. 2.
P. Carpentier, 1766.
Missa Veniæ, quæ et Pardonis. Charta admort. ann. 1407. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 184. bis :
Cum pro fundatione unius Missæ ad notam, vocatæ Missa veniæ, quæ cotidie post Matutinas finitas in eadem ecclesia (S. Hilarii Pictav.) ad altare S. Pauli celebratur, etc.
Lit. capit. Ebroic. ann. 1495. ex Bibl. reg. :
Super celebratione unius missæ bassæ qualibet die ad altare capellæ pardonis, post missam, quæ Pardonis Missa vocatur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Missa Vespertina hora Sabbato Sancto celebrata. Breve Alex. V. PP. ann. 1409. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. pontif. Leon. Urbevet. :
Quum itaque, sicut accepimus, in ecclesia monasterii S. Michaelis de Furculis ordinis Vallisumbrosæ Pistor, annis singulis in vigilia festivitatis resurrectionis Dominicæ, hora diei vigesima tertia vel circa, una Missa solenniter decantari consueverit, cui magna, causa devotionis, interesse consuevit populi multitudo.
P. Carpentier, 1766.
Missa Victoriæ, appellatur Missa de Spiritu sancto, quam ob insignem victoriam a dom. de Chastelus ex capituli hostibus reportatam, anno quolibet celebrari in ecclesia sua instituunt canonici Autissiodorenses in Charta ann. 1423.
Missa Votiva, Quæ ex proprio voto, seu motu, peragitur et dicitur, ad differentiam Missæ quæ a Kalendario præcipitur. Monachus Milstatensis in Miraculis. B. Domitiani n. 20 :
Cum... iterato vota sua ad tumbam B. Domitiani devote persolveret, et Missas votivas ibidem celebrari procuraret, etc.
Franciscus Canonicus Pragensis :
Nec non Missas votivas de sanctissima Trinitate, de S. Spiritu, de Domina, de Patronis, etc.
Vide lib. Sacram. Gregor. M. Edit. Menardi pag. 255. antiquas Definitiones Ord. Cisterciens. distinct. 5. cap. 7. et quæ annotat Card. Bona lib. 1. cap. 15. n. 3.
Missare, Missam cantare, Ugutioni. Gregor. M. ad Augustinum Episc. Angl. lib. 12. Epist. Ind. 7. ait
formam Missandi aliasque consuetudines, rem liberam esse.
Vide Messiare.
Missaticus, Qui frequenter canit missam. Ugutioni. Missaticus, Messages, ou qui souvent chante messes, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missatio, Missæ celebratio, in Orat. Ulrici in Conc. Basileensi :
Sacerdos sit diligentior aut minimum ita diligens de evangelizatione verbi Dei, sicut de Missatione.
Infra :
Et populus cœcus in multis Missationibus ponit salutem.
Missacantaniæ, in Tabulario Sordensi apud Marcam lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 28. n. 17. sunt oblationes et distributiones quæ a pluribus Presbyteris pro missis ab iis decantatis offerebantur. Hispanis Clerigo Missacantario, est Presbyter, in Leg. Alfonsi Reg. Cast. 1. part. tit. 4. leg. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Missale Ornamentum, Suppellex [] ecclesiastica ad Missam celebrandam. Chronic. Farfense apud Murator. tom. 2. col. 551 :
Sed cum nollent ei dare, ut promiserant, ornamentum Missale, quod, ut fertur, mirabile erat valde. Missaticus apparatus,
in Actis S. Udalrici cap. 1. tom. 2. Julii pag. 100. Paratura Missatica, ibid. cap. 18. et 27. Missalia vestimenta in Othloni Vita S. Wolfkangi cap. 23.
Missæ Presbyter, Sacerdos ordinatus, Presbyter qui Missam dicit. Gloss. Ælfrici : Presbyter, Messepreost. Sic passim in Canon. Saxonicis. Gloss. Saxon. exaratum sub Edw. III. : Messeþegen , Presbyter, ubi malim Messeðegen. Messethegnes, in Legib. Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 185. seu Messetheines, ut præfert Concilium Grateleanum ann. 928. cap. 13. quasi Missalis Thainus. Vide in voce Thainus. Capitula de Weregildis post idem Concilium Grateleanum, et Leges Henrici I. cap. 64 :
Missæ presbyteri et sæcularis Thayni jusjurandum in Anglorum Lege computatur æque carum.
Ubi opponitur Sacerdoti qui regularem vitam ducit, et Sacerdoti plebeio. Vide cap. 68. et Leges Edmundi Saxonicas cap. ult. § 8.
Missales Presbyteri. Conciliabulum Cloveshoense an. 824 :
Ad præstationem istius juramenti adfuerunt Missales 50. Presbyteri, et Presbyteri alii 160.
Mox :
Hæc sunt nomina Missalium illorum Presbyterorum, qui ad dictum juramentum aderant, etc.
Missalis Sacerdos, in Charta Eduardi I. Reg. Angl. ann. 1296. Rymer. tom. 2. pag. 731. Ita in Legibus Presbyterorum Northumbrensium sub ann. 977. cap. 51.
Missa, Sacrum sodalitium, pia societas, Gall. Confrairie. Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 595 :
Comme les freres et suers des Messes de sainte Marie Magdalene, encommenciées et ordenées par vint et cinq mandiens à faire célébrer chascun jour, en l'église S. Huistace à Paris, etc.