« Saximentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 320a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAXIMENTUM
SAXIMENTUM, Obsignatio, manucaptio, sequestratio, Gall. Saisie, dépôt. Statuta Montis
Regal. fol. 112 :
Et si contrafecerit in rumpendo vel restituendo dictum Saximentum penes eum factum, solvat bannum pro qualibet vice solidos sexaginta, et restituat damnum illi qui fecisset fieri dictum Saximentum.Statuta Castri Redaldi lib. 1. fol. 12. v° :
Statutum et ordinatum est, quod non possit fieri de bonis alicujus districtualis castri Sedaldi ullum Saximentum ex parte alicujus officialis, nisi primo liquidatum fuerit debitum, vel alio modo, vel nisi prius juraverit, qui petierit fieri Saximentum illum verum esse debitorem suum, contra quem petit Saximentum fieri, et aliter Saximenta facta non valeant.
P. , 1766.
◊ Res quævis quoquo modo
ablata. Pact. inter Mantuan. et Ferrar. ann. 1239. ann. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital.
med. ævi col. 443 : Quod omnes intromissiones et Saximenta factæ et facta per potestatem Mantuæ, vel pro communi Mantuæ, sive sint in communi Mantuæ, sive in singulari persona, vel in aliquo alio, et sive sint datæ in solutum, sive non, si res exstant, restituantur pro communi et a communi Mantuæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saxire et Saxiri, Obsignare, Sequestrare. Statuta Vercell. lib. 2. f. 32 :
Item si quis ore tenus pro facto suo Saxiverit aliquid quod invenerit penes aliquem ex parte Potestatis seu Rectoris, vel ex parte sua, vel judicum consulum justitie Vercellarum, is apud quem id Saximentum fuerit, tenere debeat illud salvum usque ad quartum diem.Statuta Astens. Collat. 16. cap. 9. fol. 47 :
Sequestrari vel Saxiri non faciam civi Astensi aliquam rem, nisi illa res perdita vel furtivata fuerit,.... Si tamen aliquis venerit coram me et requisierit ut faciam sequestrari, vel Saxiri ac detineri res alicujus sui debitoris, vel fidejussoris qui non sit civis Astensis.... et si exinde non sit instrumentum nec res obligata ipso qui Saximentum fieri postularet, faciam illas res et bona sequestrari et Saxiri ac detineri.Vide Saisire.
Disaxire, Obsignationem solvere, bona obsignata liberare, Gall. Lever une Saisie.
Statuta Vercell. lib. 2. fol. 32 :
Item quod nullus judex consul justitie possit Disaxire rem saxitam per socium, si fuerit socius in civitate.