« »
 
[]« 1 salina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 283a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALINA1
1. SALINA. Statutum Ricardi I. Regis Angl. pro Crucesignatis :
Si autem aliquis bladum emerit, et de eo panem fecerit, tenetur lucrari in Salina unum teruncium et brannum.
Ubi legendum videtur salma, ut et apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 347 :
Secundo vero anno et deinceps quolibet xxx. Salinas frumenti et totidem ordei magistro massario curiæ representet.
Vide in Sagma, et Salinata.