![[]](img/image.png)
1. SALINA. Statutum Ricardi I. Regis Angl. pro Crucesignatis :
Si autem aliquis bladum emerit, et de eo panem fecerit, tenetur lucrari in Salina unum teruncium et brannum.Ubi legendum videtur salma, ut et apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 347 :
Secundo vero anno et deinceps quolibet xxx. Salinas frumenti et totidem ordei magistro massario curiæ representet.Vide in Sagma, et Salinata.