![[]](img/image.png)
«
2 sanguis » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 303a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SANGUIS2
2. SANGUIS, Merum imperium, seu major justitia, vel justitia sanguinis, quæ a domino feudi
exercetur in casibus, in quibus sanguis defluit. Stephanus Torn. Ep. 132. al. 113 :
Jurisdictionem civilem usque ad rigorem, quam Imperium mixtum quidam appellant,
sub potestate Comitis Flandrensis procuratorio nomine diu exercuit, ubi ex officio
qualitercumque suscepto tenebatur et innocentes absolvere, et noxios condemnare, neminem
tamen, ut ipse confitetur, ad effusionem Sanguinis ore proprio condemnavit, sed
confessos aut convictos de crimine, Communiæ Ambianensi, ad quam judicium Sanguinis
spectat, secundum quod meruisset reus, judicandos exposuit et plectendos.
Charta Willelmi Comit. Forcalquerii ann. 1212. ex
Tabul. Montis-majoris :
Constituit... usumfructum.... in rebus quas exprimit,
scilicet... in justitiis Sanguinis, quando scilicet quis pro sua culpa debet amittere
vitam vel membrum.
Hugo Flaviniac. pag. 132 :
Justitiam latronum qui in bannum inciderunt, et Sanguinis qui effusus
fuerit.
Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 :
Bannum vero eidem loco tali tradimus conditione, ut si quis super eandem terram
fur vel Sanguinis effusor deprehensus fuerit, per officiales loci discutiatur.
Tabularium S. Eparchii Inculism. fol. 22. v° :
Et Sanguinem nominatim, id est
justitiam Sanguinis, quam requirebant, relinquo, quocumque modo vulneratio vel effusio
sanguinis facta fuerit in tota terra illa, etc. Nam sanguis qui tantummodo in morte
hominis effundetur, meus erit ad justificandum.
Id est homicidium, quod erat ex
4. justitiis, ut et in Litteris Odonis dom.
Montis-acuti ann. 1224. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 4. pag. 376 :
Pro ictu,
septem solidos : pro Sanguine, sexaginta quinque solidos,
etc.
Vetus Charta apud Jo. Columbum lib. 3. de Episcopis
Sistaricens. num. 9 :
Justitiam Sanguinis in criminibus quæ morte aut membrorum
detruncatione puniuntur.
Alia ibidem, n. 10 :
Retento nobis... majori
dominio seu mero imperio, et generaliter super omnibus criminibus, quæ mortem vel
exilium, vel membri abscissionem, vel ademptionem omnium bonorum infligunt.
Exstat in Tabulario Andegavensi Charta Goffredi Ducis Normanniæ et Comitis Andegav. qua
![[]](img/image.png)
donat prædia aliquot Ecclesiæ S. Laudi,
cum Sanguine et latrone, cum
incendio et raptu et murtro
. Alia ann. 1242 :
Justitia Sanguinis et
adulterii.
Infra :
Ne aliquis ausus esset querimoniam facere curiæ D.
Archiepiscopi occasione Sanguinis, et adulterii.
Alia ann. 1250 :
Eamdem
jurisdictionem exerceat libere in Sanguine et adulterio in sua jurisdictione commissis,
seu etiam committendis, et aliis tam civilibus, quam criminalibus quæstionibus,
etc.
Alia Will. Comitis Pontivi ann. 1149. pro Monaster. Pers. :
Concedo
etiam ipsis Monachis duellum suum, et Sanguinem suum, et latronem suum, et cattalla
latronis, si fugerit vel deprehensus fuerit. Forisfactum Sanguinis,
in Charta
ann. 1227.
Judicium criminale vel Sanguinis,
in Metropoli Salisburgensi
tom. 1. pag. 389. 390. Tabularium Ecclesiæ Uzetiensis ann. 1232 :
Donavit Episcopus
B. Andusiæ... ad feudum pœnam inferendi Sanguinis hominibus S. Ambrosii lite criminali
per suum et eorum bajulum.
Consuetudo Municipalis S. Audomari art. 7 :
Par ladite Coustume ont le Sang et le larron : est à sçavoir connoissance de
mellée de debat fait à sang courant, et du larron prins en icelle Seigneurie, posé qu'il
doive estre pendu et estranglé.
Consuetudo Vinemacensis art. 5 :
La
connoissance du Sang et du larron appartient au Seigneur Viscontier.
Adde Magnum
Pastorale Eccles. Paris. lib. 2. cap. 97. Ruffium in Comitibus Provinciæ pag. 110. tom. 9.
Spicilegii Acher. pag. 133. Hemereum in Regesto August. Virom. pag. 43. Ughellum tom. 1.
part. 1. pag. 398. Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 240.
Marten. tom. 1. Anecd. col. 90. 95. etc. Vide
Latro, et
Sanguinia.
Sanguineum Crimen, Quod sanguine et morte rei luitur.
Crimina
quæ sanguinis pœnam ingerunt, in leg. 18. C. de Transact. (2,
4.) Pœnitentialis Gregorii II. PP. cap. 20 :
Si quis Clericus aut
Laicus in demoliendis sepulchris deprehensus fuerit, quia facinus hoc sacrilegio legibus
publicis Sanguineum dicitur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sanguinem Facere, Vulnerare, Gall.
Blesser. Charta Caroli VIII. Reg. Franc. ann. 1494. ex
Chartul. Belliloc. :
De Duranno qui occidit Rogerium et Berenio qui occidit Petrum
de Belmolevreo qui fecit Sanguinem fratri suo Gauffrido.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris etiam
Faire
sang, pro
Blesser jusqu'au sang. Libert. Ayriaci ann. 1328. tom. 7. Ordinat.
reg. Franc. pag. 316. art. 58 :
Qui maliciose, injuriandi causa, alteri Sanguinem
fecerit sine gladio, excepto sanguine volagio, etc.
Lit. remiss. ann. 1389. in
Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 4 :
Garin ala devers le maire de la justice du lieu et
se plaignit du Sang, que lui avoit fait ladite femme, etc.
Aliæ ann. 1390. ibid.
ch. 178 :
Le suppliant frappa un petit cop de la main sur le visage ledit homme, et
lui fist un pou de sang volage parmi les dens.
Vide infra
Volagius
2.