« »
 
[]« Sarire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 311c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SARIRE
SARIRE, Terram incultam succisis dumetis excolere, Gall. Essarter. Charta Wolbodonis Episc. Leodic. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 524. et Mabill. sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 602 :
Dedit et decimas quorumquam, quæ quidem in silva Sombressiæ dicta ejusdem Gemblacensis Ecclesiæ Sariebant, quæque nulli antecessorum alicui parochiæ assignaverant.
Perperam editum Sapiebant ex eadem Charta tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 150. Tabul. Aquicinct. fol 47 :
Remigius dedit nobis terram dimidii modii, ad cujus unam partem Sariendam dedimus xx. sol. Ad Sariendam autem terram in allodio nostro xl. sol.
Vide Exartus et Sartare.
P. Carpentier, 1766.
Quid sit vero Sarire vadum, in Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 187. ex Cod. reg. 4622. A. non satis percipio :
Item quod nullus homo debeat Sarire vadum ; sed habentes vadum, possint una die in qualibet hebdomada habere et conducere homines Saritores.
Nisi idem sit quod Italis Serrare, claudere.