« »
 
[]« 3 scara » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCARA3
3. SCARA, Acies, cuneus, copiæ militares. Hincmarus in Epist. ad Diœcesis Remensis Episcopos cap. 3 :
Bellatorum acies, quas vulgari sermone Scaras vocamus.
Aimoinus lib. 4. cap. 26 :
Collegit e Franciæ bellatoribus Scaram, quam nos Turmam, vel Cuneum appellare possumus.
Occurrit apud eumd. iterum lib. 5. cap. 41. Gesta Dagoberti I. Regis Francor. cap. 31. et Fredegar. cap. 74 :
Disponensque Rhenum transire, Scaram de electis viris fortibus ex Neustria et Burgundia cum Ducibus et grafionibus secum habens, etc.
Annales Francor. a Lambecio editi, ann. 803 :
Et ipse sine hoste fecit eodem anno ; excepto, quod Scaras suas transmisit in circuitu, ubi necesse fuit.
Utuntur passim Scriptores istius ævi, Annales Francor. Tiliani ann. 773. 775. iidem Annales Loiselliani ann. 766. 773. 776. 778. 785. Vita Caroli M. ann. [] 778. Chronicon Moissiacense ann. 804. 809. Annales Franc. Bertiniani ann. 766. 774. 776. Capitularia Caroli M. lib. 3. cap. 68. Capit. Caroli C. tit. 53. § 7. Erchempertus in Histor. Longobard. cap. 35. 72. Capitula Radelchisi Princip. Benev. cap. 3. Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 6. Codex Carolinus Epist. 88. Epist. Caroli M. ad Fastradam Reginam Joan. Abbas in Chronic. Vulturn. lib. 3. Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 14. lib. 2. cap. 10. etc. Alamannis Schaar idem sonat. Vide Graffii Thes. Ling. Franc. tom. 6. col. 530. voce Scara. Hinc nostratibus Poetis, Esquierre ; unde nata vox ævo hoc usurpata eodem sensu, Escadron. Guillel. Guiart Aurelianensis in Hist. Franc. MS. :
Et li Rois ne veut con les sive,
Mès sans son seu se distrive
Du Chief de l'une des Esquierres.
Auctor Mamotrecti 2. Reg. :
Acies, est militia ordinata, quæ dicitur Schera.
Joannes Villaneus lib. 6. cap. 80 :
Ma pero non lasciarono Fiorentini di fare loro Schiere.
Lib. 7. cap. 27 :
Si ristrinse e serro a Schiera con sua gente.
Lib. 10. cap. 86 :
Usci tutta l'hoste di Fiorentini con ordinata Schiera.
Inde eidem Scriptori Schierare, aciem ordinatim disponere, lib. 7. cap. 26 :
Fece armare e Schierare sua gente.
Vide infra Squadra 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scarra, Eadem notione, in Annal. vett. Franc. ad ann. 806. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 910 :
Misit (Carolus Imper.) filium suum Carolum Regem super Duringa ad locum qui vocatur Walada, ibique habuit conventum magnum, et inde misit Scarras suas ultra Albiam.
Vide Carolum de Aquino in Lexico milit. Martinium, et Scala 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Schera, Eodem intellectu. Memoriale Potestat. Regiens. ad ann. 1218. apud Murator. tom. 8. col. 1101 :
Et die tertio Soldanus et Corradinus miserunt sexcentos Saracenos intraturos Damiatam, qui sortiti fecerunt tres Scheras inter se, ita dicendo : Si quis intraverit, remittat nuntium, ut venientes intremus cum illo.
P. Carpentier, 1766.
Escadre, in Ordinat. milit. MS. Caroli ducis Burg. ann. 1473 :
Les conductiers après leur institution, et qu'ils seront arrivez en leurs compaignies, les departiront en quatre Escadres egales, et sur les trois d'icelles commettront trois chiefz d'Escadre, lesquelz ils pourront eslire,..... icellui seigneur leur baillera le quatrieme.