« »
 
SCHOPPA, SCOPA 1, SCOPA 2.
[]« Schoppa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 352c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCHOPPA
SCHOPPA, Officina, Anglis Shope, Gall. Eschoppe. Item, Tugurium, casa, ædificium rusticum. In Charta ann. 1287. apud Will. Thorn. in Chronico :
De duabus Schoppis suis juxta domum suam.
Vide supra Eschopa. Graff. Thes. Ling. Fr. tom. 6. col. 457. voce Scopf.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scopa, ut Schoppa. Charta Willelmi Betun. dom. ann. 1214. ex Tabular. S. Barthol. Betun. :
Dedi....... pro salute animæ xii. lib. monetæ currentis Bethuniæ [] annuatim accipiendas ad Scopas Bethuniæ,.... sicut eas capere consuevi.
Scoppa, Eadem notione, in Charta Ricardi Regis Angliæ apud Radulfum de Diceto ann. 1194 :
Quod murus et Scoppæ atrii Ecclesiæ.... reficiantur.
Et in alia Theodorici Comitis Flandriæ in Histor. Guinensi :
Concedente itaque Philippo filio meo terram, in qua Ghildalla cum Scoppis, et appenditiis suis tam ligneis quam lapideis apud S. Audomarum in foro sita est.
Shopa, ex Anglico Shope. Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 1013 :
Concessionem.... de duabus Shopis cum pertinentiis in nundinis Northampton, etc...... de quadam Shopa cum pertinentiis in vico Pellipariorum.
Adde pag. 528. et tom. 3. part. 2. pag. 191. et Guill. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1101. Charta ann. 1444. apud Madox Formul. Anglic. pag. 34 :
Tenet unum mesuagium cum Shopis et domibus eidem mesuagio annexis.
Alia ann. 1300. ibid. pag. 118 :
Ad firmam tradidit..... quandam Shopam cum solario inferiori ad eandem Shopam pertinente.
Pluries ibi.
Schopparius, qui Schopam tenet : Eschoppier. Vetus Consuetudo municipal. Ambian. :
Cascuns ou cascune Eschopiers ou Eschopiere qui vendent venel, porront avoir en leurs maisons leur pois et leur balances.
[]« 1 scopa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 361a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOPA1
1. SCOPA, ut Scoppa. Vide ibi.
P. Carpentier, 1766.
Chartul. Rob. comit. Atrebat. ann. 1248. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 189 :
Inter domum quondam Petri filii Johannis de Sancta Aldegonde et Scopas Johannis de Bodinghen, cum cellariis subtus positis, etc.
Vide Schoppa.
[]« 2 scopa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 361a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOPA2
2. SCOPA, Betula, Gall. Bouleau ; quod ex illa scopas conficiunt. Charta ann. 1198. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 442 :
Nullas arbores diminuetis, nec per venditionem, nec per alium modum, exceptis Scopis, nochis et carpinis, quæ liceat vobis habere.
Vide Scopetum.