« Scoti » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCOTI
SCOTI, dicti non modo Scotiæ incolæ, sed et Hiberni. Ita Beda lib. 1. cap. 1. ait
Hiberniam proprie patriam esse Scotorum. Eadem habet Radulfus de Diceto ann. 1186.
Brompton. de Hibernia :
Dicta est etiam aliquando Scotia, a Scotis eam inhabitantibus, priusquam ad aliam Scotiam Britannicam devenerunt. Unde in Martyrologio legitur, Tali die apud Scotiam Natalis S. Brigidæ.Idem Radulfus de Diceto, de Hibernia :
Hæc autem proprie patria Scotorum est.Itiner Dermatii cujusdam apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 342 :
Nec miremini quod mihi via ista est ; etenim etsi Hybernensis sum, etsi sum Scoticus, etc.Chronicon Magdeburgense MS. ex Bibl. S. Germani Paris. ann. 952 :
Sinistrorsum habens Hiberniam Scotorum patriam, quæ nunc Irland dicitur.Papias :
Scotta eadem Hibernia, etc.Vita S. Findani tom. 1. Rer. Alaman. part. 2. pag. 205 :
Vir igitur quidam nomine Findan, genere Scottus, civis provinciæ Laginensis.Mox :
Prædicti ergo viriVita S. Fridolini ibid. pag. 384 :(Findani)sororem, gentiles, qui Nordmann vocantur, plurima Scotiæ insulæ, quæ et Hibernia dicitur, loca vastantes inter alias feminas adduxere captivam.
Sanctus Fridolinus ex Hibernia inferioris Scotiæ oriundus, etc.Vide præterea eumdem Bedam lib. 2. cap. 4. lib. 3. cap. 19. Camdenum in Hibernia, Usserium de Primord. Eccles. Britann. pag. 579. 587. 593. Richardum Stanihurstum lib. 1. de Rebus Hibern. Patricium Flemingum ad Vitam S. Columbani pag. 272. Gratianum Lucium in Cambrensi everso cap. 14. et alios, qui ab eodem Lucio ibidem laudantur. MS. :
Miex voulsisse estre à Londre o les Escos.
P. , 1766.
◊ Vide supra
Escotus.Scoti Peregrini, non modo Scoti genuini ; sed et Hiberni. Vita B. Mariani Abbatis Ratisponensis n.
2. de Scotis :
Sed fortuitu aliquis zelo pietatis bono in peregrinos, sive notam inconstantiæ eis infligens, sciscitabitur, unde est, et unde mos iste inolevit, quod de finibus Hiberniæ præ cæteris gentibus limina sanctorum per universum orbem, diris sæpe frigoribus, ac æstivis solibus peregrinantur, etc.Scotorum peregrinandi studium sugillat Auctor versuum in fronte libri Bibliorum descriptorum apud Baluzium post Capitul. Regum Franc. pag. 1572 :
Britonum enim voce Scotos designant : quanquam Britones Anglicos peregrinationibus operam impendisse, et sanctos Apostolos crebrius visitasse constet, quod tum primum cœpisse circ. ann. 700. scribit Stephanus Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 3. Vide Bollandum in Commentario prævio ad ejusdem S. Vitam n. 1. 2. 3. 4. etc. Petrum Damian. lib. 1. Epist. 8. pag. 29. Gretzerum in Observ. ad Philippum Eystetensem cap. 19. et quæ observavimus ad Joinvillam pag. 33.Ante Brito stabilis fiet, vel musio muriPax bona, quam nomen desit honosque tuum.
Scotorum Hospitalia. Vide Hospitale.