![[]](img/image.png)
P. , 1766.
Scovare, pro Scopare, Scopis seu virgis aut flagellis cædere. Stat. contra
Flagellantes ann. 1269. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col. 471 : Item statuunt, præcipiunt, et bannum imponunt, quod si quis civis, comitatinus, vel forensis se Scovaverit in aliqua parte civitatis vel districtus Ferrariæ, de die vel de nocte ; si fuerit miles, puniatur in quingentis libris Ferrar. si vero fuerit pedes, puniatur in ducentum libris Ferrar.Vide in Scopæ.