« »
 
[]« Scutiferi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 380b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTIFERI
SCUTIFERI, quos vulgo Escuyers dicimus. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Scutifer, portant escu, ou escuier. Fulcherius Carnot. lib. 2. Hist. Hierosol. cap. 2 :
Monente Rege, quicumque potuit de Armigero suo Militem fecit.
Lib. 3. cap. 31 :
Acceptis armis, ab Armigero in militem provectus est.
Vide eumdem lib. 1. cap. 18. lib. 2. cap. 19. Murator. Antiq. Ital. med. ævi tom. 4. col. 679. Luitprandus lib. 5. cap. 12 :
Solo se eo qui portaverat clypeum comitante Veronam percitus pervenit.
Vide Schilpor in Schitonus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutiferi iidem sunt qui Armigeri, atque ejusdem proinde conditionis. Scutiferi igitur primum dicti qui scuto instructi pro palatio excubabant : præsertim vero ita sunt appellati qui Principum ensem et Scutum deferebant, viri summæ dignitatis. At posterioribus sæculis Scutiferos nuncuparunt nobiles inferioris ordinis, qui in bellis Militum seu Equitum arma gererent. Apud Anglos penultima est nobilitatis appellatio, hoc est inter Equitem et Generosum. Valsingham. in Henrico IV :
In hac pugna nullus dominus, nullus miles, aut Scutifer hostibus ictum intulit.
Quod et alibi in usu fuit. Charta ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 66. col. 2 :
Invenerunt ibi Albertum Ferlay domicellum, qui se dicebat Castellanum pro Dom. Berardo de Save dom. de Izerone ; et interrogatus fuit quam familiam ipse tenebat, dixit quod unum Sutifferum, unum clientem, unam gaytam, et unam bayetam.
Alia ann. 1381. ibidem pag. 217 :
Et primo magnificus et potens vir dom. Anthonius de Turre dom. Vignayci miles bannaretus, pro se, uno bachallario milite et tribus Scutifferis ad rationem præscriptam 35. florenos.
Testament. Guidonis Card. de Bolonia ann. 1372. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 182 :
Item cuilibet aliorum Scutiferorum, qui sunt de raubis Scutiferorum et mecum resident.... 50. [] florenos.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 557 :
Per quemdam Scutiferum secrete nuntiatum est dicto Duci, etc.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Schildknechte, col. 1621.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutiferi denique nuncupati quivis servientes non modo laicorum, sed et ecclesiasticorum et monachorum. Conc. Tarracon. ann. 1591. inter Hisp. tom. 4. pag. 613 :
Nec alios clericos vel Scutiferos et officiales inferiores vel scholares (induamus) de panno, cujus commune pretium ultra duodecim libras.
Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351 :
Ordinamus quod monachis dicti monasterii venientibus de extra monasterium et eorum Scutiferis et hospitibus dentur duæ ponhieriæ ordei vel avenæ pro quolibet animali.
Capitul. general. MSS. S. Victoris Massil. :
Statuimus quod Scutifero et garcyfero priorum seu monachorum in pane et vino per cellerarium provideatur, cum veniunt ad capitulum generale.
Statuta Astens. cap. 27. fol. 30 :
Ordinatum est quod dominus possit impune, moderate percutere et castigare suum Scutiferum et serventam seu pedisequam.
Scutiferi de Strilla
, in Constitut. Sicul. cap. 113. Cætera quæ ad Scutiferos spectant fusius pertractata, vide in Armigeri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutiferi ad Scindendum, Officium in aula Regis Majoric. Gall. Ecuyers trenchans. Leg. Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Jun. pag. xvii. :
Ducimus statuendum quod tres vel quatuor Scutiferi, natalibus seu privilegiis militaribus insigniti, ad scindendum coram nobis et aliis peragendis, quæ pro comestione erunt nobis apposita, assumantur,... nec ignorent eorum solicitudini pertinere, quod cultellos mundos et bene scindentes habeant providere, ne ex inhabilitate scindendi, vel alias aliquod fastidium nobis valeat generari... Statuimus firmiter observandum, quod de omnibus et quibuscumque cibariis quæ nobis apponentur, prædicti nostri Scutiferi non omittant prægustare.
Vide Scindere et Scissor.
P. Carpentier, 1766.
Scutifer Scindens, Gall. Ecuyer trenchant, Officium in aula regum nostrorum. Memor. G. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1408. fol. 86. v°. :
Johannes de Landoiz Scutifer scindens domini ducis Bituricensis.
Ibid. ad ann. 1409. fol. 125. r°. :
Anthonius de Essartis Scutifer scindens coram rege, etc.
Scutigeri, ut Scutiferi, apud Fulcherium Carnot. lib. 1. cap. 18.
Scutiferia, Officium in Aula regia, complectens quodcumque pertinet ad Scutiferos, eorum famulos, stabula, equos, equorum ferraturas, etc. vulgo Escurie, occurrit passim in Ordinationibus Hospitior. Reg.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Obtinuit idem officium in Aula Dalphinali. Ordinat. Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 394. col. 2 :
Magistri Scutiferiæ requirit officium, tempore quo nos equitare contingit, nostrum palafredum habere paratum cum ense, stivalibus, calcaribus et cappello, nostrumque deferre mantellum et capellum, nostram sequendo comitivam debeat, si tempus non patitur ut deferamus eadem, quæ omnia dictus Magister Scutifferiæ nostræ servare debeat et complere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutiferia, Stabulum equorum, equile, Gall. Ecurie. Mandamentum Philippi Pulchri Reg. Fr. ann. 1305. tom. 1. Ordinat. pag. 434 :
Mittentes....... equos et harnesia in Scutiferia nostra [] sine spe recuperationis eisdem applicanda.