« »
 
[]« 2 sedes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 394b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEDES2
2. SEDES, Ecclesiæ dictæ majores, seu quod in iis Episcopi sederent in thronis, unde et θρόνοι dictæ, seu quod essent Apostolorum vel Martyrum sedes, id est, memoriæ, ut est in leg. 6. Cod. Th. de Sep. violat. (9, 17.) quomodo etiam Ammianus lib. 22. Sedem dixit extrui Martyrum reliquiis. Adde leg. 8. eodem C. de Hær. (16, 5.)
Sedes dictæ ϰατ᾽ ἐξοχὴν, quinque Patriarchales Ecclesiæ, Romana, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana, et Constantinopolitana. Ac Romana quidem, Prima sedes, proprie dicta. Gelasius I. PP. in Concilio Romano :
Est ergo prima Petri Apostoli Sedes,..... secunda autem Sedes apud Alexandriam,.... tertia vero Sedes apud Antiochiam, etc.
Qua quidem primæ sedis appellatione non semel Romana donatur, apud eumdem Gelasium Epist. 4. ad Faustum, et Epist. 13. Hadrianum I. in Canonibus, Nicolaum I. Epist. 6. in Vita S. Sabini Episcopi Canusini cap. 2. etc. Concilium Sinuessan. sub Marcellino PP. :
Nemo [] unquam judicavit Pontificem, nec Præsul Sacerdotem suum, quoniam prima Sedes non judicabitur a quoquam.
Concilium Romanum ann. 324. sub finem :
Nemo etiam dijudicet primam Sedem : quoniam omnes Sedes a prima Sede justitiam desiderant temperari. Neque quoque ab Augusto, neque ab omni Clero, neque a Regibus, neque a populo judex judicabitur.
Et quidem Romanus Pontifex etsi munere aliis Episcopis æqualis, iisdem Sedis suæ prærogativa major est, ut legitur in Epist. Conc. Rom. ann. 378. n. 10.
Secundæ Sedis et tertiæ Antistites,
apud eumdem Gelasium Epist. 4. ad Faustum. Idem de Alexandrino Patriarcha, Epist. 13 :
Joannes secundæ Sedis Antistes. Joannes Antiochenus tertiæ Sedis Episcopus,
in Epist. 8. Nicolai I. PP.
Primæ Sedes, præterea dictæ Primatum sedes, eorum scilicet Episcoporum, qui promotionis ætate cæteros suæ diœcesis Episcopos anteibant, eoque nomine Primates vocabantur, quod in Africa maxime obtinuit, apud S. Augustinum Epist. 162. 165. in Concilio Cartag. III. can. 2. in Concil. Afric. c. 35. in Toletan. XIII. can. 8. apud Desiderium Cadurcensem Epist. 12. etc. Prima Cathedra, in Concilio Eliberit. can. 58. Carthag. II. can. 12. Concilium Carthag. III. can. 26 :
Ut primæ Sedis Episcopus non appelletur Princeps Sacerdotum, aut summus Sacerdos, aut aliquid hujusmodi ; sed tantum Primæ sedis Episcopus.
Eadem habent Canones Hadriani I. PP. cap. 23. Rodulphus Archiepiscopus Bituricensis in Charta anni 1. Caroli Regis, (841.) apud Justellum in Hist. Turenensi, et Sammarthanos, nude se Primæ Sedis Episcopum inscribit. Vide Sirmondum in Propemptico lib. 2. cap. 9. et supra Protothronus.
P. Carpentier, 1766.
Aliquot Galliarum sedes hac appellatione donatæ sunt. Præter Bituricensem ecclesiam, de qua supra, Lugdunensis, Narbonensis et Viennensis eo præeminentiæ titulo decorantur. Arest. ann. 1392. ex Cod. reg. 9872. fol. 190. r° :
Dictus actor (Archiepiscopus Lugdunensis) proponebat quod civitas Lugdunensis erat nobilis et antiqua et prima, quæ fidem Christianam citra montes susceperat, propter quod Prima Sedes Galliarum vocabatur, fueratque dignitate primatis decorata, etc.
Epist. ad Carolum IV. imper. ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 57. r° :
Sane sancta Viennensis ecclesia sub Romani imperii vestri ditione exultans, tantæ antiquitatis honore rutilans, nuncupari meruit Sedes maxima Galliarum.
Charta ann. 1031. ex Bibl. reg. cot. 17. quam subscribit
Guifredus sanctæ Primæ Sedis Narbonensis ecclesiæ episcopus
. Vide supra Ecclesia prima.
Sedes, Ecclesia Cathedralis. Concilium apud Saponarias ann. 859. can. 13 :
Ut pro eo (Episcopo) qui decesserit, in Sedibus septenæ Missæ.... Domino persolvantur.
Donationes Ecclesiæ Salzburgensis :
Commendavit autem hoc pleniter Monasterium in manus Episcopi ad regendum secundum Canones, sicut et cæteras Ecclesias diœcesis suæ, ut ipsum cum Sede semper esset : potestatem vero Episcopo dedit regendi ipsam familiam, Abbatemque ibi ordinare, et Monachos de ipsa Sede ibidem ponere, sive Canonicos.
Testam. Poncii Raymundi Comit. Tolos. ann. 960. apud Mabill. Diplom. lib. 6. Charta 140 :
Alia medietas remaneat ad illa Sede de Agade.
Charta Aimari Episc. Ebredun. ann. 1213. inter Instr. tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 208 :
Actum apud Sedem in choro majoris ecclesiæ
[] scilicet Ebredunensis.
Acta sunt hæc apud Sedem Uticensem an. Incarn. D
. 1139. ibid. tom. 6. col. 322.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedalis Ecclesia, Eodem intellectu. Charta 1133. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 59 :
Ecclesiæ beati Martini de campis... ecclesiam sancti Dionysii quæ dicitur de carcere...... donavimus..... cum præbenda etiam B. M. majoris et Sedalis Ecclesiæ, et cum universis cæteris appenditiis. Sediales Ecclesiæ
dicuntur in Mirac. B. Zitæ tom. 3. April. pag. 511. majores Basilicæ prope et extra urbem, interprete Florentino, ubi Episcopi aliquando cum Clero Ecclesiæ Cathedralis per festivitates cujusque illarum reficiebantur et sedes fixas habebant :
Cum iret ad ecclesias civitatis Luccensis Sediales et majores, etc.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Civitas de Sede, dicitur Urbs Episcopalis, in Statutis MSS. Capit. Glandatensis ann. 1327 :
Tenet D. Præpositus claves ecclesiæ et campanilis, et debet habere campanarium suis sumptibus. Et quia in civitate de Sede habet jurisdictionem in hominibus brevis præposituræ, etc.
Sedere, Sedem Episcopalem obtinere. Epitaphium S. Valent. Episcopi Veronensis apud Ughellum :
Vixit annos pl. m. xxxxv. et Sedit Episcopatum an. vii. menses vii. et dies xvi. et recessit sub, etc.
Conventus Episc. ad Barcin. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 189 :
Tempore quo Frodoinus Sedebat cathedram Barcinonensem.
Sedes Apostolicæ, Ecclesiæ quæ Apostolum conditorem agnoscunt. S. Augustinus lib. de Doctr. Christ. cap. 8 :
In Canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illæ sunt, quæ Apostolicas Sedes habere, et epistolas accipere meruerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes, nude pro Ecclesia seu conventu etiam hæreticorum, in leg. 8. Cod. Theod. lib. 16. tit. 5. de Hæret. :
Omnia loca fiscalia statim fiant, quæ sacrilegi hujus dogmatis (Eunomianorum et Arrianorum) vel Sedem receperint, vel ministros.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Ecclesiastica, Clerus loci alicujus, ut videtur. Lex Bajwar. tit. 10. § 1 :
Si quis presbytero, vel diacono, quem Episcopus in parrochia ordinavit, vel qualem plebs sibi recepit ad sacerdotem, quem Ecclesiastica Sedes probatum habet, injuriam fecerit, vel plagaverit, tripliciter eum componat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Majestatis. Ita nuncupatur in antiquo Rituali MS. Eccl. Vivariensis ann. 1360. sedile in quo sacra celebraturus sedet, dum in choro Kyrie, Gloria, et Credo decantantur : unde quoties assurgebat ; ipsi capellos pectebat Diaconus amoto ejus capello seu almucio, licet id officii jam in secretario, antequam ad altare procederet, sollicite ei præstitisset. Vide Tribunal 3.
Sedes Potentiæ, id est, Abbatis, in Vita Notkeri Balbuli num. 19.