« »
 
[]« 3 sedes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 395a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEDES3
3. SEDES, Obsidio, ex Gallico Siege. Epistola Stephani Comitis Blesensis de Obsidione Antiochiæ, tom. 4. Spicilegii Acheriani :
Et jam ibi cum omni electo Dom. Jesu Christi exercitu Sedem cum magna ejus virtute per 23. continuas septimanas tenueramus.
Dicitur autem exercitus Sedem tenere, vel facere, cum in castris sedet. Vegetius lib. 2. c. 5 :
Quæ omnia in Sedibus, in itineribus, in omni exercitatione castrensi, universi milites, et sequi, et intelligere consuescant.
Vide observata a Lindenbrogio ad Ammiani lib. 14. pag. 10. et pag. 99. edit. Valesii. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Usurpatur præterea hæc vox de militibus qui in oppidis stant et stabiles sunt, Gall. Qui sont en garnison : quo sensu intelligendus videtur Vegetii locus jam laudatus. Certe idem alibi habet :
Eruditi in Sedibus milites.
Et Ammianus :
Militares numeri destinatas remearunt Sedes.
Ubi vox Sedes de stativa accipienda est, ut et in Cod. Theod. Leg. 2. de Domest. et Protect. (6, 24.) :
Quaternas etenim annonas eos quos armis gestandis et procinctibus bellicis idoneos adhuc non esse constiterit, in Sedibus jubemus adipisci.
Vide Sedetum, Sedita et Stabilitas, Glossar. med. Græcit. col. 1343. voce Σέδετον.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedem Tenere, A loco, in quo quis sedet, non dimoveri. Charta Caroli Reg. Hungar. ann. 1327. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 478 :
Contra quos, si prædictus Rex Boemiæ hostiliter cum exercitu processerit, Sedem tenebimus in quiete, neque eis hac in parte aliquod ferre volumus subsidium vel juvamen.