« 4 sedes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 395b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEDES4
4. SEDES, Locus idoneus ad construendum ædificium, vulgo Masure. Sella mansi, in
Edicto Pistensi c. 30. Charta Lotharii Imp. ann. 977. apud Locrium in Chron. Belgico :
Simili modo mansa duo in jam prædicta villa, et Sedes duas in terra arabili, et bovaria(bonaria) 24. ad opus Fratrum ipsius loci.
P. , 1766.
◊ Sige d'une maison, in
Lit. ann. 1264. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 391.Sedile, Sediolum, Eadem notione. Charta Caroli C. apud Hemereum in Augusta
Viromanduorum in Regesto pag. 28 :
Et in Domitionis monte tria Sedilia, cum vineis ad se pertinentibus : in Vico quoque Sediolum unum ad officium peragendum lavandorum vestimentorum, cum gemino lavendario, qui in eo habitare videtur.Charta Berengeri Episc. Virdunensis in Tabulario S. Vitoni et apud Hugonem Flaviniacensem pag. 133 :
Dedimus præterea.... mansa decem cum Sedilibus, ad eadem mansa pertinentibus.Idem Tabularium S. Vitoni :
Sunt ibi undecim Sedilia, excepto indominicato, unum quodque in festivitate S. Martini solvit 4. denar.Occurrit ibi non semel. Diploma Arnulfi Reg. ann. 890. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 34 :
Tradimus.... inter Sedilia ac prata terraque arabili ac silvam bonuaria lx. Item in alio loco Harz vocabulo inter Sedilia campos pratorum bonuaria cxxx.Charta ann. 1153. in Sanctuario Capuano pag. 197 :
Fundus et Sedilis pertinens Ecclesiæ S. Mariæ majoris.Adde Caracciolum de Monum. Eccl. Neap. pag. 298. Will. Heda pag. 247. 1. edit. :
Sedilia autem, quæ Hofsted dicuntur, Bisusamflicta, in quibus supranominati manserunt, etc.Est autem Theutonibus hof-stad, et hofstede, fundus, area, solum, locus ab ædificio purus : solum, cui ædes imponuntur, et quod ædibus dirutis manet, vulgo Domustadium, q. d. locus domus : Hof enim, domus cum solo et horto. Ita Kilianus. Vide Huba.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sessura, Eodem sensu, in Charta Henrici Leod. Episc. ann. 1163. apud Marten. tom. I.
Ampliss. Collect. col. 866 : Ecclesia siquidem Falemanniæ quatuor clericos vel præbendarios habebat, ad quorum spectabat victum vel vestitum tota et integra decima ejusdem villæ et atrii,... et quatuor cortilia cum singulis domorum Sessuris.
Sessus, Eadem pariter notione. Charta Caroli Cal. in Tabulario Dervensi :
Concedimus etiam eisdem Dei servis Sessum unum indomnicatum ad accipiendum salem, cum proprio, uti vulgo dicitur, stallone et furca superposita, etc.Charta ann. 1034. in Antiquitat. Vosagensib. lib. 5. c. 7 :
Ad Fremonivillam 6. mansus cum Ecclesia, apud Vicum aheneum unum cum duobus Sessibus, etc.Tabularium S. Remigii Remensis :
In Muriniaco habet Sessum 1. cum ædificiis, curte et scuriis.Alibi :
Est mansus 1. in Sesso est mapp. 1. in olchis mapp. 6. de terra forastica mapp. 20. sunt simul mapp. 28.Rursum :
Dedit idem homo ad eamdem Ecclesiam Sessum 1. ubi aspiciunt de terra arabili jornales 6. vineolas 3. etc.
Sessio, Idem quod Sessus. Epistola Gaufridi de Meduana tom. 2. Spicilegii
Acheriani pag. 507 :
Decem aratra cum bobus, quæ Carucas vocatis, et terram duabus Sessionibus aptam ad laborandum dedi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex his omnibus
haud difficile quis percipere potest vocem Sedes et alias, quas hic congessit Vir
eruditus, non tantum significare locum idoneum ad construendum ædificium, sed et designare
Modum agri qui colitur, idem proinde esse quod supra Pecia et
Platea. His addere placet Terragium Bellijoc. : Super quodam prato.... continente Sedem octo massotarum feni.Infra :
Continente plateam duarum massodatarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedius, Sedilius, Eodem intellectu. Præcept. Ludovici Imperat. ann. 836. apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 96 : Concessimus ad proprium Hruotberto fideli nostro.... viniolas et Sedios tres cum tribus hominibus qui eas excolere noscuntur.Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 448 :
Aimon casam unam ; filii Petri Petronacis casale unum ; Joannes cum suis Sedium unum ; Ursus Godon Sedium unum.Pluries ibi. Tabul. Audomar. :
Habet ibi Sedilium unum, inde solvit sol. 1.Ibid. :
Habet et ibi Sedilios x. veniunt in censum de argento sol. viii.1/2. Rursum :
Habet ibi Sedilios xxxiii. inde veniunt sol. v.1/2.
Sedes Molendini, seu locus idoneus ad construendum molendinum, vel ubi stat molendinum, in
Chronico Andrensi pag. 345. 347. Locus molendini, pag. 353. Adde Marlotum in
Metropoli Remensi pag. 621.
Area molendinaria, in Charta Communiæ Compendiensis ann. 1188.
Sedium, Sedilium de Molino, in Charta ann. 1160. apud Ughellum tom. 7. pag.
575 :
Ac subjectum est Sedilium, ac fovea de molino, quod olim constructum fuerat foris hanc civitatem.Infra :
In medio Sedio vel fovea unum molinum, si voluerit, construere.Vide eumdem tom. 6. pag. 300. 846. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 557 :
Unum Sedium de molendinis juxta molinum Todici.Ibidem col. 570 :
Quædam portio de Sedio molini, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedile, vel Sedilium, nude, Pari significatu. Charta Alexandri PP. ann. 1257.
apud Ughellum edit. 1717. tom. 1. Ital. Sacræ col. 280 : Unum molendinum et dimidium, ac duo alia Sedilia pro constituendis duobus aliis molendinis liberaliter concedendo.
Sessio. Tabularium Prioratus de Paredo :
Idem de situ molendini, medietatem : et vocatur eadem Sessio : Ad pratum Abud.
P. , 1766.
Sedes Feni, Prati, Modus agri. Charta Phil. III. ann. 1270. in Reg. 30. Chartoph.
reg. ch. 597 : Quittantes penitus Sedes prati illius de Duno regis,.... pro quibus Sedibus feni idem Martinus reddebat nobis annuatim viginti solidos Paris.
P. , 1766.
Sedes Mullonorum, Spatium, locus, ubi coacervatur fenum. Charta
ann. 1265. ex Tabul. S. Petri Carnot. : Dicebant se habere debere in prato... apud Tyvas, in dominio dictorum abbatis et conventus, restalagium, Sedem mullonorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Bladorum, Præstationis species exsolvenda, ut videtur, pro loco ubi reconduntur
blada. Charta ann. 1253. in Tabul. Floriac. : Girardus quittat et concedit quicquid habet.... in grangia de Figiaco,.... scilicet piletum, guapandum, Sedes bladorum, etc.
P. , 1766.
◊ Area, proprie ; unde
dicitur de Jure colligendi grana, quæ in area e manipulis excidunt, vel granorum
trituratorum reliquias. Lib. privil. eccl. Carnot. ch. 257 : Medietatem omnium Sedium, post palam reducendo, ultimam minam ad Sedem, si de illa aliquid deficeret.Neque aliter intelligenda videtur Sedes curiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Curiæ, in Charta ann. 1220. ex Chartul. S. Aviti Aurel. : Rambaldus dicebat se debere... habere.... Sedem curiæ post paleam sine scopa.Vide Sedes Bladorum.
Sedes Cambæ, Ubi cerevisia conficitur. Charta Garini Episcopi Ambianensis ann. 1138. ex
Tabulario Abbatiæ S. Fusciani :
Wermondus quoque Vicedominus eidem Ecclesiæ dedit Sedem unius cambæ in orto Erleboldi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Intima, Imus carcer, Gallice Cachot ; Prudentio lib. 2. contra Symmachum v. 469 :
Antrum carcereum.Eidem hymn. 2. v. 310 :
Atrum limen.Cod. Theod. leg. 1. tit. de Custod. reor. (9, 3.) :
Nec vero sedis intimæ tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari.
Sedes Salinariæ, Loci, in quibus sal conficitur, seu in quibus Patellæ et Caldariæ salinariæ
consistunt. Vita Joannis Gorziæ Abbatis pag. 764 :
Salinas, quæ una tantum parte regionis ipsius, quæ vicus dicitur, habentur exstruere, ut in loco eodem plures, quas dicunt Patellas, partim ex integro cum ipsis Sedibus emptas, partim, quæ juris Monasterii erant, reparatas, multo usui imposterum profuturas paraverit, etc.Chronicon Senoniense lib. 4. cap. 36 :
Sedes etiam salinarias ipsius Prioratus apud Medium vicum in domibus lapideis inclusit.Chartæ Henrici III. Imp. et Leonis IX. PP. ann. 1049. apud Chiffletium in Tornutio :
Caldarias quoque ad sal conficiendum cum propriis Sedibus, quæ vulgo Mitchæ vocantur.Alia Henrici IV. Imp. ann. 1053. apud Perardum in Burgundicis :
Corroboramus etiam donum Caldariarum in Salinis vico, cum sedibus suis, quas tradidit supradictæ Ecclesiæ Comes Otto cognomento Willelmus.Pancharta Abbat. Metloch Diœces. Trevir. in Diar. Diplom. tom. 2. pag. 124 :
Puteum salis in Wich. Ibi habemus 7. Sedes.... Dabuntur nobis de unaquaque Sede 5. modia salis, etc.Vide infra Segus. Confer Salzsuti apud Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 166. radice Siudan, Coquere.
Sessa, et Sessus, Eadem notione. Testamentum Fulradi Abbatis S. Dionysii :
Patellas ad sal faciendum in vico Bobatio seu Marsallo, una cum Sessis eorum.Charta Theodorici Episcopi Metensis ann. 1176. in Antiquitatib. Vosegi 3. parte lib. 4. cap. 3 :
Et insuper tres Sessas, quas apud Vicum prædicta domus possidet, liberas ab omni redditu et exactione, concessimus.Charta Chrodegangi Episcopi Metensis ann. 763. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 187 :
Donamus et ibidem in subteriore Vico atria cum Sessu suo, ubi dominium ipsi fratres possint habere.Alia Stephani Episcopi Metensis apud eumdem Meurissium pag. 405 :
Omnes reditus, sive questus, quos habemus apud Marsal de Sessis seu patellis, quæ pertinent ad alodium, quod nuncupatur, etc.Mox :
Præterea concedimus eis, ut quot Sesses vel Sessiones in prædicto alodio construere valuerint, tot nullo contradicente apud Marsal construant.Alia anni 1304. in Antiq. Vogesi lib. 5. cap. 7 :
Apud Vicum, aheneum unum cum duobus Sessibus.Et infra :
Præterea concedimus eis, ut quot Sesses, vel Sessiones in prædicto alodo construere voluerint, tot nullo contradicente apud Marsal construant.Vide pag. 167. 426.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Simulacrorum, Loca in quibus fixa erant paganorum simulacra, Gall. Niches, in leg. 19.
Cod. Theod. de Pagan. (16. 10.) Interdum eadem voce significantur solia et throni, quibus
simulacra circumferebantur in pompa, ut apud Tertullian. lib. de Spect. cap. 7.Sedes Navium, Reditus de statione navium in portu, quomodo vocatur in Chartis Ottonis Imper.
ann. 981. et Henrici II. ann. 1006. apud Chapeavillum tom. 1. Hist. Leod. :
Aut reditus de statione navium exigere, etc. Segiagium,vel Groundagium, Spelmanno. Aresta ann. 1257. in 1. Regesto Parlamenti fol. 5 :
Cum abbas et Conventus S. Judoci super mare dicerent, se fuisse spoliatos a D. Rege de Sedibus navium inter S. Judocum et medium aquæ de Cahanche, de quibus erant in possessione et mainagio ratione emptionis factæ ab eis a Wermundo Dom. de S. Judoco, etc.Vetus regestum domus publicæ Ambianensis, de tributis, quæ exsolvuntur in portu Oppidi S. Valerici :
Li Abbés de S. Valeri a moitié en l'aquit de toutes les coses, qui viennent d'Engletere et de le coste pour tant qu'eles soient là venduës, ou comparées, mais s'eles sont venduës ou comparées à Dieppe ou Eu, en Flandres, ou en autre coste, li Abbez n'y a riens. Li Abbés a le Siege des nès d'Engleterre quiconques, mais n'ait esté û haule, et qui ne soit merquie. Li Serjant, l'Abbé et le Prevost le veut merquier, et paye chele nef à chele fois 26. den. dont li Prevos a les 2. sols et li Abbez 2. deniers. Mais li Prevos ne prent puis riens u Siege de cele nef. Se 2. nès sont flotè en seant ou en venant, ou l'une siet et l'autre vient, et l'une empire l'autre, chascune rent le moitié du damage l'une à l'autre. Se navire siet û haule à sec ou à flote, et on boute nef ou navel seur lui, se chele, qui siet toute coie est empirie par chele que ou on boute, rend le damage, et se chele, que on boute est empirie, chele qui siet toute coie ne rent riens.Computum Domanii Comitatus Bononiensis ann. 1402 :
Recepte de Sieges de nefs des pesqueurs venans ou havene de Boulongne au temps de herenguison depuis le jour de S. Miquiel jusques au jour S. Andrieu, lesquels doivent chacune nef au vaisel pesqueur 5. s. 4. den. pour leur Sieges, etc. Ainsi des Sieges de nefs ou hable d'estaples, etc.Computum Domanii Comitatus Pontivi ann. 1478 :
Recepte des Sieges de nefs alans en pescherie de harancs à payer au jour de S. Nicolas d'yver, c'est assavoir que chacune nef portant 4. lez de harenc et au dessous, doit pour le Siege 4. sols esterlins, celles de 4. à 6. lez sept esterlins, etc.Usatica MSS. Vicecomitatus Aquarum Rotomagi :
Quant nef faite en Engleterre vient à Roüen, elle doit estre despousée, et pour le despouser, elle doit au Roy 3. s. et pour le Siege 3. s. Elle ne doit riens pour despouser, mès que l'en puisse monstrer par merel, ou par signe, que elle ait esté despousée autrefois, et nequedent elle doit toujours 3. s. pour son Siege.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedile, Eodem significatu, in Charta Ludovici Reg. ann. 874. apud Marten. tom. 2. Ampl.
Collect. col. 29 : Sedilia insuper in portu Hoiio et Dionanto, unde exeunt solidi xxxii.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1321. in Reg.
61. Chartoph. reg. ch. 290 : Item mue le rente que lidiz religieus avoient.... u haule de S. Walery pour les Seages et le merquier des nés. Seuage,eadem, ut videtur, notione, in Comput. redit. comitat. Pontiv. ann. 1554 :
Des profficts et revenus des averaiges et Seuages des nefs, etc.