« »
 
[]« Septimale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 428b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPTIMALE
SEPTIMALE, Idem quod Septenarius, de qua voce supra. Charta Fulconis Comitis Andegavens. pro fundat. Abb. Roncerei ann. 1028. apud Sammarthanos :
Beneficia vero, quæ de sepulturis [] mortuorum evenerint, de animabus, de tricenariis, de Septimalibus, de Missis defunctorum, etc.
Sed leg. videtur, Septimanatibus. Occurrit tamen rursum in Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 348 :
Concedit omne jus quod habebat in decimis, sepulturis,.... exceptis confessionibus et baptisterio, trigenariis et Septimalibus.
Unde nihil temere immutandum esse existimo.
P. Carpentier, 1766.
◊ Seme, in Aresto ann. 1402. ex Bibl. canon. pag. 595. Sepme, in Testam. Isab. d'Avaugour comit. Thoarc. ann. 1400. ex Bibl. reg. :
Ordonnons que en outre ce que nous avons ordonné aux jours de nos obit et Sepme, il soit fait un service solempnel.
Vide in Seme.