« »
 
[]« Septimale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 428b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPTIMALE
SEPTIMALE, Idem quod Septenarius, de qua voce supra. Charta Fulconis Comitis Andegavens. pro fundat. Abb. Roncerei ann. 1028. apud Sammarthanos :
Beneficia vero, quæ de sepulturis [] mortuorum evenerint, de animabus, de tricenariis, de Septimalibus, de Missis defunctorum, etc.
Sed leg. videtur, Septimanatibus. Occurrit tamen rursum in Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 348 :
Concedit omne jus quod habebat in decimis, sepulturis,.... exceptis confessionibus et baptisterio, trigenariis et Septimalibus.
Unde nihil temere immutandum esse existimo.
P. Carpentier, 1766.
Seme, in Aresto ann. 1402. ex Bibl. canon. pag. 595. Sepme, in Testam. Isab. d'Avaugour comit. Thoarc. ann. 1400. ex Bibl. reg. :
Ordonnons que en outre ce que nous avons ordonné aux jours de nos obit et Sepme, il soit fait un service solempnel.
Vide in Seme.