« »
 
[]« Sepulchrum septiforme » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 430a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPULCHRUM
SEPULCHRUM Septiforme, dicta Ecclesia super sepulcrum Christi constructa, in Charta Rodulphi Leod. Episc. ann. 1173. apud Miræum tom. 2. pag. 1179. col. 1 :
Tali compacta ordinatione, quod fratres in honore septiformis Sepulchri, septem fratres sui Ordinis vel etiam alterius sibi instituerent, qui Domino ibi assidue deservirent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sepulcris cum Sanctorum, tum aliorum hominum insigniorum appensas olim fuisse columbas aureas et ligneas observat Mabillonius Liturg. Gallic. lib. 1. cap. 9. n. 16. Et quidem super tumulos Martyrum appendi solere docet Greg. Turon. lib. 1. de Glor. Mart. cap. 72 :
Super Sepulcrum sanctum (S. Dionysii) calcare non metuens, dum columbam auream lancea quærit elidere, elapsis pedibus ab utraque parte, quia turritus erat tumulus, lancea in latere defixa, exanimis est inventus.
In sepulcris Nobilium eumdem morem apud Langobardos obtinuisse testis est Warnefridus lib. 5. cap. 34 :
Si quis suorum, aut in bello, aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei sui intra sepulcra sua perticam figebant, in cujus summitate columbam ex ligno factam ponebant,[] quæ illuc versa esset, ubi eorum dilectus obisset.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Qua ratione vero defunctorum corpora in sepulcris poni consueverant apud antiquos, vide in Bisomum.
Sepulchrorum Violatores. Gloss. Lat. Græc. : Sepulchri violator, τυμϐωρύχος. De iis agunt Lex Wisigoth. lib. 11. tit. 2. § 1. Edict. Theodorici cap. 110. Lex Salica tit. 17. 57. Bajwar. tit. 18. cap. 1. Alamann. tit. 50. Longob. lib. 1. tit. 12. Roth. 16. 15. Capit. Caroli M. lib. 7. tit. 136. 192. etc. Mortuos vero vestibus suis pretiosioribus indutos humo mandatos testantur S. Hieronymus lib. 2. Epist. 1. S. Ambrosius lib. de Nabuthe, Lactantius lib. 2. de Divin. Instit. cap. 4. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 45. 46. 52. lib. 6. cap. 46. Gesta Francorum cap. 35. Monachus Engolism. cap. 14. Baldricus lib. 1. Chron. Camer. cap. 16. lib. 3. cap. 20. Baronius ann. 821. et 1099. n. 3. 5. 15. Surius ad ann. 1544. Filesacus lib. 1. Select. pag. 277. etc.
Sepulchri Officium Ecclesiasticum, quod ita celebrari solitum in Ecclesia Rotomagensi, post Matutinas, docet Ordinarius MS. ejusdem Ecclesiæ :
Finito tertio Responsorio, Officium Sepulchri ita celebratur. Tres Diaconi Canonici induti dalmaticis et amictis, habentes super capita sua ad similitudinem mulierum, vasculum tenentes in manibus, veniant per medium Chori, et versus sepulchrum properantes, vultibus submissis, dicant pariter hunc versum : Quis revolvet nobis lapidem ? Hoc finito, quidam puer quasi Angelus indutus albis, et tenens spicam in manu ante sepulchrum dicat: Quem quæritis in sepulchro ? Mariæ respondeant : Jesum Nazarenum crucifixum. Tunc Angelus dicat : Non est hic, surrexit enim. Et locum digito ostendens. Hoc facto, Angelus citissime discedat, et duo Presbyteri de majori sede, in tunicis, intus Sepulchrum residentes dicant : Mulier, quid ploras ? Medius trium mulierum respondeat ita : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Medius mulierum dicat : Domine, si tu sustulisti eum, dicito. Sacerdos crucem illi ostendens, dicat, dicens : Quia tulerunt Dominum meum. Duo residentes dicant : Quem quæritis, Mulieres ? Mariæ osculentur locum, postea exeant de sepulchro. Interim quidam Sacerdos Canonicus in persona Domini albatus cum stola, tenens crucem, obvians eis in sinistro cornu altaris, dicat : Maria. Quod cum audierit, pedibus ejus citissime se offerat, et alta voce dicat : Cabboin. Sacerdos innuens dicat : Noli me tangere. Hoc finito, Sacerdos in dextro cornu altaris iterum appareat, et illis transeuntibus ante altare, dicat : Avete, nolite timere. Hoc finito se abscondat, et Mulieres hoc audito lætæ inclinent ad altare, conversæ ad chorum, hunc versum cantent : Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia. Hoc finito Archiepiscopus vel Sacerdos ante altare cum turibulo incipiat alte : Te Deum laudamus, et sine neupma finiatur, etc.
P. Carpentier, 1766.
In eodem Ordinario ex Cod. reg. 1213. loco Cabboin, rectius legitur, Rabboni. Cætera, in quibus ii codices differunt, leviora sunt, quam ut illa exscribamus.
P. Carpentier, 1766.
Sepulcrum Reliquiarum, Locus altaris, in quo sacræ Reliquiæ reconduntur. Pontif. MS. eccl. Elnensis, ubi de consecratione altaris :
Item calx sive tegula trita ad faciendum cementum, pro [] liniendo Sepulcrum Reliquiarum et juncturam mensæ altaris cum stipite.
Ibidem :
Facit (episcopus) cum pollice singulas cruces de crismate in quatuor angulis confessionis seu foraminis, sive Sepulcri, in quo Reliquiæ debent reduci.