« »
 
SERRATURA 1, SERRATURA 2.
[]« 1 serratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERRATURA1
1. SERRATURA, Seratura, Sera, ut Serratoria. Tabul. Dunense :
Tunc unus ex famulis qui vocabatur furrerius vi extorsit mortallum de Serratura, et aperuit archam.
Statuta Eccl. Nannet. ann. 1389. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 981 :
Sanctum chrisma, oleum sanctum,... sub firmis et bonis Serraturis et clavibus reponant.
Charta ann. 1398. ex Tabul. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag. :
Fecit suos servitores.... ascendere, et portam seu hostium illius loci Serraturis et vectibus fractis.... aperire.
Statuta Cadubrii cap. 32. fol. 58 :
Approbatum fuit quod ponatur una archa in sacristia ecclesiæ S. Mariæ de plebe cum duabus Seraturis,... quarum Seraturarum dom. Vicarius habeat unam clavim et massarius aliam.
Occurrit præterea in Chron. Estensi apud Murator. tom. 15. col. 384. in Annal. Mediolan. Anonymi apud eumdem tom. 16. col. 812. etc. Vide Sarratura et Serra 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Serratura Tenere, Sub sera claudere. Chron. Petri Azarii ad ann. 1361. apud Murator. tom. 16. col. 370 :
Ceteras autem (terras) non destructas..... usurpaverunt, mulieres vituperando et ponendo ad redemptionem, homines captos tenendo in Serraturis clavatos.
Vide Serare.
P. Carpentier, 1766.
Melius, In vinculis et compedibus aliquem constrictum tenere.
[]« 2 serratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 440c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERRATURA2
2. SERRATURA, Septum quodvis, clausura. Statuta Cadubrii lib. 2. cap. 66 :
Teneatur quilibet facere pro dimidia Serraturas seu strupaturas inter se et domos, seu hortos, curias et clausuras vicini, seu consortis sui de lignamine, vel de aliis secundum consuetudinem contractæ.
Vide in Serra 2.