« »
 
[]« Sextarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 464b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEXTARIUM
SEXTARIUM, vel Sextarius, Mensura liquidorum et aridorum. Gregorius Turon. lib. 1. Miracul. cap. 5 :
Ita et in unius horæ spatio plus quam unum Sextarium (olei) redderet vasculum, quod quartarium non tenebat.
Adelardus in Statutis Corbeiensibus lib. 1. cap. 4 :
De potu autem quotidie detur modius dimidius, id est, Sextaria 8. etc.
MS. :
Dou meillor vin li portez un Sester.
Apud Anglos
Sextarius vini continet 4. jalones
, in Fleta lib. 2. cap. 12. § 11.
Sextarius farinæ
, apud Walafridum Strabum in Vita S. Galli cap. 28.
Sextarius de oleo, Sextarius de pigmento, Sextarius de vino
, in Charta ann. 987. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 271.
Sextarius avenæ
, in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 136.
Sextarius salis
, ibid. tom. 2. pag. 849.
Sextarius calcis
, in Reparat. factis in Senescallia Carcass. ann. 1435.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Sestiar, Prov. sestarius, sextarium. Un Sesterot d'orge, inter Redit. comitat. Hannon. ann. 1265. ex Cam. Comput. Insul. Sistier de vin, in Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1509. fol. 12. Sextarium, idem quod Boissellus, in Charta ann. 1254. ex Tabul. monast. Bosonisvil. :
Focum seu ignem in domibus suis alentes debent abbati et monachis dare annuatim formentadam, seu unum Sextarium, vulgo un Boisseau, frumenti pulcri et boni.
Vide Sextaria 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Variæ fuit capacitatis sextarius [] pro variis locis, cum in aridis tum in liquidis, ut de aliis mensuris passim est a nobis observatum. Hinc annotabimus quæ nobis hac in re fortuito occurrerunt, cætera prætermittentes quæ diligentius perscrutari per tempus non licet. Glossæ vett. Cassinenses MSS. : Sextarius olei habet libras ii. Sextarius mellis habet libras iiii. Sextarius est duarum librarum, qui bis assumptus nominatur bilibris : quater, fit Græco nomine cœnix : quinquies complicatus, quinarem sive gomor facit : adjice sextum, congium reddit ; nam congium sex metitur Sextariis ; unde et Sextarii nomen accepit. Sextarium vini habet duas libras et viii. uncias. Eldefonsus de Pane Eucharistico inter opera posthuma Mabill. tom. 1. pag. 197 :
Et trecenti tales nummi, antiquam per viginti et quinque solidos efficiunt libram : et duodecim tales libræ, quæ fiunt per tria millia sexcentos nummos, Sextarium tritici efficiunt unum : ex quo septem panes formari possunt, de quibus per totam hebdomadam homo vivere unus potest ; aut septem in una die. Etenim modius æquus et justus debet esse per decem et septem tales Sextarios æquos, qui potest in una, Domino protegente, centum decem et novem homines die pastui conductos sustentare.
Elenchus Eccl. Cellæ Cariloci subditarum apud Chanteloup in Histor. MS. Montis-Majoris :
Unum modium annonæ pulchræ et electæ et valet modium sexdecim Sexteria ad mensuram Relaniæ.
Ibidem :
xvi. emynas seu Sesteria annonæ ad mensuram Aquis.
Rursum :
Unum modium seu xvi. Sexteria.
Huntingdon. Hist. lib. 6 :
Circa hoc tempus (Edwardi Confessoris) tanta fames Angliam invasit, quod Sextarius frumenti, qui equo uni solet esse oneri, venundaretur quinque solidis, et etiam plus.
Eucharius Episc. Lugdun. lib. Instruct. cap. 14 :
Metreta una, ut quidam dicunt, habet Sextarios centum.
Tabular. Ambian. :
In molendino ejusdem villæ talis boistellus debet esse quod novem Sextarium integrum et non plus faciant.
Charta ann. 1070. apud Miræum tom. 1. pag. 160 :
Accipere debent carratam vini decem et octo modiorum tantummodo ; nec modius plus contineat, quam viginti Sextarios.
Adamnanus de locis SS. lib. 1. cap. 8 :
Qui argenteus calix Sextarii Gallici mensuram habens : duasque ansulas in se ex utraque parte altrinsecus continens compositas.
Translat. S. Filiberti ann. 836. sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 551 :
Venumdabatur enim, ni fallor, illis diebus Sextarius vini uno denario.
Apud Bellijocum Sextarius vini tribus mensuris, vulgo Chopines, æquivalet, alibi duas tantum continet, et alibi unam ; Sextarius vero aridorum octo bichetos continet, alibi duos tantum. Vide Modius 2.
Sextarius Vini, Præstationis species apud Ambianos, quæ a rei cujuspiam immobilis, seu prædii, vel domus venditione, domino fiebat. Charta anni 1172. in Tabular. Eccl. Ambian. :
Si mortuo marito mulier vidua sibi vel hæredibus suis terram relevavit, et postea maritum accepit, maritus ille 6. tantum denarios pro Sextario vini dominis dabit, et absque calumnia dominorum terram excolere poterit.
Alia ibidem ann. 1206 :
Pro venditione etiam tertius decimus nummus debet exsolvi ab illo, qui vendidit ; qui autem vivit, sex denarios tenebitur solvere pro Sextario vini.
Vide Chirotheca, Wantus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextarii Jus, Idem quod Sextariaticum, in Charta ann. 1246. apud Plantavit. in Episc. Lodovens. pag. 171. Charta ann. 1156. inter Instr. tom. 6. Gall. [] Christ. novæ edit. col. 198 :
Tertiam partem omnium ledarum fori et nundinarum, et tertiam partem Sextarii.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1256. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 31. r° :
Foriscapia et laudamenta et Sextarium tenent ab Aladoyce de casulis.
P. Carpentier, 1766.
Sextarius Bannalis Vini, Qui pro banno seu proclamatione vini venalis debetur, in Charta Bertr. episc. Metens. ann. 1207. ex Chartul. monast. Bosonisvillæ. Vide Cridagium in Crida.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextarium Censuale, Quod ex censu debetur. Charta ann. 1344. in Tabular. Gellon. :
Et ultra hoc (cesserunt) l. Sextaria censualia seu usatica mixturæ cum omni jure et dominatione feudali
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestairalis, ut Sextarium. Charta Willelmi dom. Montispessull. ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 728 :
Si mensurantur cum Sestairale vel eminale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sestarius, Eadem notione. Charta ann. 1194. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 143 :
Si forte aliquis homo vel femina Biterris vendiderit suum bladum ad suam eminam vel Sestarium, nulla pœna debet eum inde sequi, nisi tantum quod emina vel Sestarius potest ei frangi. Sestarius de civada,
in Charta ann. 964. Append. ad Marcam Hispan. col. 884. Occurrit præterea in Computo ann. 1217. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 1035. Adde Statuta Montis Regal. fol. 183. et Vercell. lib. 3. fol. 56. v°.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesterium, in Testam. Roberti I. Comitis Claromont. ann. 1262. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 269 :
Item lego... conventui Mediimontis unum Sesterium frumenti et unum mixturæ annuatim percipienda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextercium, ut Sextarium. Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Hubertus clericus dedit monachis unam olcam terræ quæ vocatur olca de viridario, in qua seminari possunt quatuor Sextercia hibernæ annonæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sexterium, in Charta ann. 1171. ex Tabular. S. Petri Autiss. :
Concessum quod monachi Regniacenses tria Sexteria annonæ canonicis S. Petri singulis annis persolvent, videlicet unum Sexterium frumenti, etc. Sex Sexteria bladi,
in Charta ann. 1351. ex Chartophyl. Reg. Ch. 107.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextuarium, in Charta ann. 1450. ex Tabul. Sangerm. :
Item voluit et ordinavit habere duas caritates fiendas in dicta ecclesia, quælibet ex triginta Sextuariis bladi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sisterium. Elenchus Eccl. Cellæ Cariloci subditarum in Hist. MS. Montis Majoris :
Et fient de duobus Sisteriis ad dictam mensuram Relaniæ tantummodo quinque panes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sextarium, Forum, ni fallor, ubi frumentum aliave grana venduntur et Sextario metiuntur. Statuta Avenion. ann. 1570. lib. 1. rubr. 13. art. 2 :
Item quod non liceat magistro Sextarii pro jure sextaragii exigere ab habitatoribus Avenionis, et illius territorii, aliquod Sextaragium, sed tantum pro custodia unum solidum Turon. pro qualibet salmata tritici vel leguminis, si in dicto Sextario vendi contingat.