« »
 
SOCCUS 1, SOCCUS 2, SOCUS 1, SOCUS 2, SOCUS 3.
[]« 1 soccus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCUS1
1. SOCCUS. Isidorus l. 19. c. 34. et ex eo Papias : Talares calcei Socci sunt, qui inde nominati videntur, quod ea figura sint, ut constringant talum. Infra : Socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Cernui Socci sunt sine solo, (Pap. sola.) Lingulatos, quos nos foliatos vocamus. Clavati, quasi calviati, eo quod minutis clavis, id est acutis, soleæ caligæ vinciantur. Ubi Papias : Eo quod de minutis clavis sola conligetur. Adalardus in Statutis Corbeiensib. lib. 1. cap. 3 :
Femoralia duo, Soccos filtrinos duos, calcearios 4. cum solis novis, etc.
Soccos de cotto
, in chart. ann. 1121. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50. Vide Cottum. Additio 1. Ludovici I. et Vinea Benedictina c. 22 :
Calciamenta diurna paria 2. subtalares per noctem in æstate 2. in hieme vero Soccos.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Calceamenta quoque, id est caligæ, Socci, et subtalares, etc.
Vetus scriptor Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 2 :
In Monasterio vero, etiam si prolixius egressus est ad culturam, lignea tantum sola, quæ vulgo Soccos Monasteria vocant Gallicana, continuato potitus est usu.
Petrus Damiani lib. 1. Epist. 19 :
Quamlibet gravis bruma rigesceret, simplicibus Soccis muniebat pedes, cum tamen frater ejus solis calceis contentus esset.
Constit. Ansegisi sæc. 4. Benedict. part. 1. pag. 639 :
Filtra ad Soccos faciendum xii.
S. Wilhel. Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 37 :
Socci sunt ibi abluendi, et super gramen claustri ad siccandum ponendi.
Soccus S. Mariæ
, apud Hugonem Farsitum de Miracul. S. M. Suessionensis cap. 3. 5. 12. qui aliis
Sotular S. Mariæ
, seu Deiparæ Calceus, qui in hoc Monasterio asservatur. Vide Histor. ejusdem Monasterii a Michaele Germano editam, pag. 358. Combefisius ad Theophanem pag. 644 :
Nostra Prædicatorum instituta d. 1. c. 10. Socos permittunt : quid tamen Soci illi sint, nos latet modo.
Sed hic constat, Soccos intelligi, de quibus supra. Adde Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 13.
Soccos Crispantes dixit S. Hieronym. Epist. 7. Et Epist. 23 :
Soccus vilior auratorum pretium calceorum egentibus largitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socculus, diminut. a Soccus. Cæremon. MS. Cisterc. cap. 18. apud Macros in Hierolex. :
Quam cum fratres audiunt Socculos suos in dormitorio, sacerdos autem, diaconus et subdiaconus in sacristia relinquentes, etc.
[]« 2 soccus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCUS2
2. SOCCUS, Vomer, ferrum aratri, nostris Soc de charuë. Alexander Necham :
Supponatur dentile vel dentale, cui Soc, vel vomis infigatur.
Charta Alaman. Goldasti 50 :
In ea ratione, ut dum advixero, [] ipsas res habere debeam : et censui me pro hoc singulis annis, de festivitate S. Galloni in alia, Soccum unum, aut 4. denarios. Τζόϰος,
apud Heronem in παρεϰϐολαῖς, et apud Joannem Cananum pag. 194. Polyptychus Monasterii Fossatensis, editus a Steph. Baluzio :
Manent ibi homines 19. Solvit unusquisque usque ad Monasterium carroperam 1. et Soc et cultrum.
P. Carpentier, 1766.
Alias Scot. Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 199 :
Deux grosses pieces de fer pour faire deux Scos ou coustres à charrue. Soich,
in aliis ann. 1388. ex Reg. 132. ch. 220.
Suec
, in Vitis SS. MSS. ex Cod. 28. S. Victor. Paris. fol. 45. v°. col. 2.
Soccus. Apud Anglos et Scotos, Barones dicuntur
tenere curias suas cum Socco, et sacca, furca, et fossa, etc
. ut est in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 4. § 2. Ubi hæc Skenæus :
Qui habet donationem terrarum vulgo in feofamentum sibi a Rege concessum, cum Socco potest habere vassallos, vel colonos, quos cogere potest, ut cum Socco seu vomere, id est aratro agrum suum colant, qui propterea Soccomanni vocantur lib. 2. cap. 27. Alii per soccum intelligunt sectam,
Soyt of court,
ut sit privilegium regale, tenendi curias, in quibus sectatores comparere debent, ut in jure dicendo, et justitia administranda, judici adsint suo consilio
. Vide supra in Soca 4.
[]« 1 socus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 507b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCUS1
1. SOCUS, Stipes, truncus, Gallis Souche. Charta Raimundi de Montesquivo ann. 1279 :
Sicut sera pendet versus Martinum, et per seram usque ad Socum de Castanheda.
Vide Soca 3. Pro calcei genere occurrit in Soccus 1.
P. Carpentier, 1766.
Sochon, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 12 :
Icellui Guillaume print ung gros Sochon de bois,... ouquel Sochon l'on a acoustumé de mettre et tenir chandelle ardant.
[]« 2 socus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 507b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCUS2
2. SOCUS, Cella, promptuarium, locus remotus et depressus, Gall. Cellier. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Infra dictum hospitium et in Soco sive fundo ejusdem hospitii, videlicet unam cubam magnam, pro buliendo sive reponendo vindemiam.
Vide infra Sola 5.
[]« 3 socus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 507b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCUS3
3. SOCUS, a Cornelio Celso vocatur Circulus anni, in Glossar. medic. MS. Sim. Januens. ex Cod. reg. 6959.