« »
 
SOLA 1, SOLA 2, SOLA 3, SOLA 4, SOLA 5, SOLA 6, SOLA 7.
[]« 1 sola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA1
1. SOLA, pro Solea calcei, vulgo Semele. Charta Ludovici Pii Imp. apud Doubletum :
Ad cordovesos, et in Solas eorum componendas, modia uncti ducenti.
Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canonicor. cap. 41 :
Calceamenta vero omnis clerus annis singulis, pelles buccinas, et Solas, paria quatuor accipiunt.
Statuta antiqua Monast. Corbeiensis cap. 3 :
Calcearios quatuor cum Solis novis.
Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351 :
Qui sabaterius facit... ad minus cuilibet ipsorum tria paria sotularium, et postea tot Solas vel empenhas quot poterunt rumpere.
Regula Ord. de Sempringham, de Sotularibus, seu calceis :
Quod si forte scissi et vetustate consumpti induruerint, licet sutori Solas novas imponendo renovare.
Vide Soccus 1.
P. Carpentier, 1766.
Nostri solum seu plantam pedis aut ipsius pellem Sole appellarunt. Lit. remiss. ann. 1421. in Reg. 171. Chartoph. reg. ch. 452 :
Pour ce que le suppliant ne se povoit mettre à si grant et grosse rançon, lui chaufferent si fort et appreingnirent les plantes des piez, que les Soles d'iceulx lui en sont cheutes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sola, pro ipso Calceo, seu aliqua calceamenti specie, in Charta ann. 855. in Append. ad Marcam Hispan. col. 788 :
Solarum parilia xl.
Testam. ann. 1518. in Sicil. sacra apud Rocchum Pirrum pag. 187 :
In qua (arca) erant vestis una zindari ad instar jubbæ, velum unum listiatum et Solæ (vulgo calceamentum) illius B. Martyris.
Vide Solarius.
[]« 2 sola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA2
2. SOLA, Piscis marini species, solea, Gall. Sole, quod solæ formam refert sic dicta. Charta ann. 1197. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 144 :
Carga de Solas 111. den.
Charta Communiæ Balneoli ann. 1208 :
Saumata de Solis, unas Solas (dabit) si vendita fuerit ; sin autem per rationem quod vendetur.
[]« 3 sola » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA3
3. SOLA, Mensuræ genus videtur. Statuta Montis Regal. fol. 270 :
Et etiam teneatur quilibet venditor Solarum, habere Solas ad modamen communis quod est signatum in lapide cisternæ. Et quicumque vendiderit, seu penes se habuerit Solas venales in minori modano, seu modanis communis, signato vel signatis in lapide prædicto, solvat pro pœna et banno solidos quinque.
Ibidem fol. 272 :
Si placuerit consilio, videlicet sestarium unum, heminam unam, cazolium unum, pintam unam, rasum unum, et unam cannam, libram et mediam libram, et modanum [] Solarum, et alias mensuras necessarias communi.
P. Carpentier, 1766.
Minus bene ; est enim Quadratus later, quo pavimentum sternitur, Gall. Carreau. Vide Solerare.
[]« 4 sola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA4
4. SOLA, Solum, fundus, Gall. Sol. Charta ann. 1326. in Chartul. prior. Lehun. ch. 101 :
Territorium de Flekieres... durat per totam terram seu Solam bladorum seminatorum anno Domini 1326... et similiter in Sola bladorum resecatorum anno Domini 1326.
[]« 5 sola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA5
5. SOLA, Planus navis fundus, Gall. Sole. Stat. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 326 :
Sal ubilibet emere et capere, ac dictum sal, prout eis placuerit, in navibus seu batellis vel aliis vasis ; videlicet in Sola, secundum ydioma patriæ Sole, dictarum navium vel batellorum seu aliorum vasorum onerare...... possint. Seulle,
eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1393. ex Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 478 :
Icellui Guillaume ovrit ladite Seulle en la presance du suppliant, auquel il fit charger du sel d'icelle Seulle deux mines. Seule
vero et Soule, pro Cellier, Cella, locus imus, in aliis Lit. ann. 1404. ex Reg. 158. ch. 361 :
Icellui exposant fust alé sur le quay à Rouen au seiller ou Seule d'icellui Alorge, etc.
Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 99. ch. 506 :
Guillaume le Grant avoit en une sienne meson à Rouen, dedans une Soule, certaine quantité de sel, etc.
Vide supra Socus 2.
[]« 6 sola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA6
6. SOLA, Trabs, tignum, Gall. Solive, alias Solle. Charta ann. 1324. in Chartul. Latiniac. fol. 214 :
Ut ipsorum ædificiorum Solas in prædictis muris ponere seu figere, usque ad septem tesias valeat, licentiam vellemus ei concedere.
Reg. Corb. sign. Ezechiel ad ann. 1421. fol. 146. v° :
Lexquelx carpentiers seront tenus de mettre et faire en le grange.... une Solle, pour ce que celle qui y est, est pourrie. Sol et pan-de-fust de bois,
in Consuet. Rem. art. 377. Soulin, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1450. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 47 :
En une muce, qui étoit dessoubz ung Soulin, prindrent et emporterent certains biens.
Vide Suliva.
[]« 7 sola » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLA7
7. SOLA, Pila vel Globulus ligneus, vulgo Soule. Lit. official. Paris. ann. 1348. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 42 :
Dictus defunctus ivit ad Roculum ad ludendum cum aliis ad Solam, cum gelu maximo urgente.
Vide infra Solere 1. et Soula.