« 2 sonus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 527c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SONUS2
2. SONUS, Clamor inconditus multitudinis, quo reum alicujus criminis insectatur, ut fuit
Hutesium, apud Anglos, et Clamor de Haro, apud Normannos. Prima Curia
Generalis Catalaniæ sub Jacobo Rege Aragon. ann. 1291. MS. :
Quod nos, vel aliquis alius, non procedat contra aliquem richum hominem...... sine citatione emittendo Sonum, nisi essent malefacta,.... in quibus casibus possit prosequi malefactorem, emittendo Sonum, etc.Vide Huesium et Rumor.