« »
 
SPECULATOR 1, SPECULATOR 2, SPECULATOR 3, SPECULATOR 4.
[]« 1 speculator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 549c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECULATOR1
1. SPECULATOR, Episcopus. Candidus in Vita S. Eigilis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 237 :
Gaudebat quidem Speculator, quod Christum suscipere meruisset [] in hospite : Pater vero lætabatur, quod in ministro Christi vera Christi susceptio claruisset. Postquam vero se diversis utilitatibus mutuo roborassent, petita licentia pater Eigil a Pontifice benedictus, profectus est Fuldam.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613 : Speculator, in ecclesia præpositus dictus ex eo quod speculetur atque respiciat populorum intra se positorum mores et vitam.
L. Henschel, 1840–1850.
Speculatio, Animadversio, observatio. Chart. Gunther. Episc. Spirens. ann. 1152. in Guden. Syllog. pag. 461 :
Quia ex nostri officii Speculatione res nostrarum ecclesiarum distractas, colligere, etc.
[]« 2 speculator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECULATOR2
2. SPECULATOR, Ecclesiasticorum bonorum administrator, Advocatus. Capitulare 3. Caroli Magni incerti anni cap. 1 :
Et postquam ipsæ precariæ finitæ fuerint, faciant potestative Speculatores Ecclesiæ utrum elegerint, ut aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant.
[]« 3 speculator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECULATOR3
3. SPECULATOR, Testis oculatus, in Charta ann. 1054. laudata a Mabillonio tom. 4. Annal. Bened. pag. 548. Vide Videntes.
[]« 4 speculator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPECULATOR4
4. SPECULATOR, Carnifex, tortor. Glossæ Antiquæ MSS. : Speculator, carnifex. Glossæ Lat. Gr. : Speculator, ἐπόπτης, ϰατάσϰοπος, δήμιος. Mox : Speculatus, ϰατάσϰοπος, ϰαὶ ὁ ἀποϰεφαλίζων. Ubi forte etiam legendum Speculator. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. Σπεϰουλάτωρ, ὁ δήμιος. Firmicus lib. 8. cap. 26 :
Speculatores faciet, qui nudato gladio hominum amputant cervices.
Vita Bacchi junioris Martyris, edita a Combefisio pag. 114 :
Αὐστηρότερόν τε τὸν σπεϰουλάτορα ὑποϐλεψάμενος, ἔφη, Τέμνε τριϰατάρατε, etc.
Cur autem ita Speculatores dicti sunt carnifices, multis disquirit Salmasius ad Spartianum. Adde præterea Cujacium lib. 6. Observat. cap. 33. Meursium in σπεϰουλάτωρ, et Jacobum Gothofredum ad legem 16. Codicis Theodosiani de Cohortalibus. Forcellinum in Spiculator. Vide Speculatio.