« »
 
[]« 1 sponsalitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 562b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONSALITIUM1
1. SPONSALITIUM, Idem quod Sponsalia, Donatio propter nuptias. Charta Caroli C. apud Joan. a Bosco in Vienna :
Donativum Sponsalitii nostræ Reginæ Hermentrudis eidem Sancto condonamus, illa donante et consentiente.
Tabularium Conchense in Ruthenis ch. 59 :
Uxor mea,... quamvis suum esset Sponsalitium, me, ut darem, impulit, etc.
Tabular. Celsinianense :
Et dimitto vineas duas, quas dedi uxori meæ in Sponsalitio et dotalitio.
Alibi :
Duas appendarias, quæ fuerunt Sponsalitium matris meæ.
Usatici Barcinonenses MSS. cap. 99 :
Et si eisdem mulieribus placuerit, separent se a maritis, ita tamen, quod non amittant dotem suam, nec Sponsalitia.
Pactum nuptiale Guillelmi D. Montispessulani ann. 1109 :
Et dabimus filiæ tuæ in donationem propter nuptias, sive in Sponsalitio suo, omne illud, quod habemus.... in terminio de Valle Eranga, etc.
Charta ann. 1105. inter Probat. tom. 2. Hist. Occitan. col. 368 :
Ego Alfarius et uxor mea Engelrada donamus tibi Arnaldo filio nostro et uxori tuæ Metillinæ filiæ Bernardi Atonis Vicecomitis et Ceciliæ in Sponsalicium et donationem castellum de S. Nazario.
Contractus matrimonii ann. 1150. ibidem col. 529 :
Ego Ademarus de Muro-veteri in Dei nomine ducens te, Tiburguetam in uxorem, dono tibi in donatione propter nuptias, et in Sponsalitium mitto, medietatem omnium bonorum meorum, etc.
Occurrit præterea in Pacto nuptiali Guillelmi D. Montispessulani cum Mathilde filia Ducis Burg. ann. 1156. Charta Simonis Comitis Leicestriæ et Montisfortis ann. 1211. in 30. Regesto Archivi Regii ch. 44 :
Pro Sponsalitio suo, seu donatione propter nuptias, etc.
Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Non obstante, quod bona prædicta sufficiant plenarie ad dotem et Sponsalitium uxorum suarum. Sponsalitia donatio et largitas,
Aniano ad leg. 3. et 8. Cod. Th. de Sponsal. (3, 5.) et in alio Pacto nuptiali ann. 1191. Adde Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 92. Formulæ ejusmodi donationum exstant in Spicilegio Acheriano tom. 8. pag. 194. 216. 217. Vide ibid. pag. 166. [] 207. 225. Huc etiam pertinet Charta Hugonis Episcopi Nivernensis ex Tabulario Ecclesiæ S. Cyrici Nivern. ch. 75 :
Notum sit,..... quod ego Hugo sola Dei gratuita bonitate, non mei recompensatione meriti S. Nivernensis Ecclesiæ Episcopus, licet indignus, testamentum de bonis, quæ mihi de Episcopatu proventura sunt, ad laudem Dei et honorem institui præcipio, et quemadmodum quælibet persona laïcalis uxorem sibi legitime junctam juxta mundanæ legis traditionem dotat de bonis suis terrenis et honorat, ita et ego sponsam mihi spiritualiter junctam, hanc videlicet Ecclesiam, de bonis meis supradictis bona voluntate et bono corde doto secundum traditionem canonum, et honoro ; tali videlicet modo, ut quandocunque mihi, ex Dei voluntate de hac vita caduca migrare contigerit, medietas bonorum meorum de Episcopatu, tam in pane, quam in vino, auro et argento, et bestiis, omnique supellectili, tamen persoluto prius, si quod fuerit tunc temporis, meo debito, Canonicis, Deo sanctoque Cyrico die noctuque servientibus, ex meo jussu et dono tribuatur ; altera vero bonorum medietas rursus per medium dividatur, quarum unam partem peregrinis et viduis in domo Dei infirmantibus, partem vero alteram monachis Monasterii S. Mariæ, sanctique Proto-Martyris Stephani in suburbio nostræ civitatis servientibus erogari præcipio... Recitatum est hoc testamentum in civitate Nivernis in Ecclesia S. Cyrici anno Dominicæ Incarnationis 1074. Ind. 12. 3. Kal. Nov. fer. 7. Quando idem Episcopus Hugo in Sede Pontificali inthronizatus est, astantibus et audientibus Goffrido Autisiodorensi Episcopo, Willelmo Comite, aliisque primatibus multis una cum clero et populo civitatis. Recitatum est autem secundo in sequenti septimana in plena synodo.
Adde ch. 77.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sponsalitium Delibrum, Deliberatum, statutum, in Testam. Raymundi Trencavelli ann. 1154. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 550 :
Mea uxor tantum quantum voluerit stare sine marito cum suis et meis infantibus in omnibus terris meis sit domina et segnioressa, et si volebat discedere ullo modo, habeat suum Sponsalitium delibrum solummodo et totam raubam et expletam de meis cameris.
Sponsalitium, pro Dote Ecclesiæ, in Charta ann. 1030. apud Sammarthanos in Archiepiscopis Aquensibus, et apud Columbum in Episcopis Sistaricensibus lib. 2. n. 11. ubi sic clauditur :
Factum Sponsalitium istud anno, etc.
Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 93 :
Dedit Gumeterius et filii sui.... quandam peciam vineæ Ecclesiæ S. Andreæ pro Sponsalitio, etc.
Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Similiter ooncedimus Sponsalitium ipsius Ecclesiæ duas diuturnas telluris : similiter pascua bestiis monachorum, etc.
Alibi :
Concedimus coroatas dominicas nostras et in Sponsalitio consecrationis Ecclesiæ unum curtillum, etc.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 52 :
Fecit donum et relictionem nobis monachis de Domina omne quidquid tenebat a nobis in Ecclesia et in parochia S. Laurentii, et in capella de Castello, scilicet Sponsalicii, primitiarum, oblationum, et decimarum.
Fol. 87 :
Breve de censu de Ferrariis, de Sponsalitiis Ecclesiæ, Walterius debet 12. den. etc.
Fol. 108 :
Andreas Terraci debet 12. den. in Nativitate S. Mariæ propter Sponsalitium Ecclesiæ, vel 4. caseos ad Cluniacum.
Charta an. circ. 1063. ex majore Chartul. [] S. Victoris Massil. fol. 91 :
Dedit in Sponsalitium Ecclesiæ S. Stephani iv. sexteiratas de terra.
Vide in Sponsare.