« Sponsare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 563a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPONSARE
SPONSARE, Sponsalia contrahere, in leg. 38. D. de Ritu nuptiar. (23, 2.) Leg. Liutprandi [12. (2, 6.)] apud Murator. tom. 1.
part. 2. pag. 53 :
Si quis puellam ante annos xii. Sponsaverit, etc. Sponsare de solido et denario,supra in Solidus 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sponsare, In matrimonium collocare, in iisd. Leg. 119. (6, 66.) ibid. pag. 74 :
Si quis filiam suam aut sororem alii Sponsare voluerit, habeat potestatem cui voluerit, libero tamen homini, sicut anteriori Edicto continetur. Nam postquam eam Sponsaverit, non habeat potestatem alteri homini eam ad maritum dandi ante biennii tempus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sponsare Ecclesiam, Eam dotare, annuos reditus illi attribuere, Gall. Doter, fonder une
Eglise. Charta ann. 1096. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 183 :
Mihi Remundo comiti Tolosensi placuit, ut in manu dom. Urbani PP. et in præsentia archiepiscoporum et episcoporum, qui cum eo aderant, ecclesiam Nemausensem sicut fidelis Dei filius Sponsarem. Placuit vero, et placet, et ideo eam fideliter Sponso, nam omne quod villa Fontis coopertæ mihi debet, et quidquid habeo ibi in servitiis, in usibus, in hospitiis, totum B. Mariæ Nemausensis ecclesiæ,..... in Sponsalitio dono.Vide in Sponsalitium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sponsare Ecclesiam, Eam sibi in sepulturam eligere. Litteræ Folcaldi apud Stephanot. tom. 7. Fragm.
Hist. MSS. : Do vero ex parte matris meæ Girbergiæ, quæ pro amore D. N. J. C. et S. M. semper Virginis et S. Petri Apostoli et S. Abundi Mart. et O. SS. Sponsavit prædictum locum de sepultura corporis sui, pro redemptione animæ suæ et sui senioris Azonis, quantum ipsa dedit in villa quæ vocatur Juer.