« »
 
[]« 2 stabilia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABILIA2
2. STABILIA, seu Breve de Stabilia, Gall. Bref d'establie, quod dari solet ei, cui vir aliquis potens feudum vel tenementum, quod legitime possidere se asserit, calumniat seu repetit : tum enim is
recognoscendum, quis majus jus habet, stabilium Ducis Normanniæ petit
, hoc est, ut ponatur in manu Regis, donec controversia judicio decisa fuerit. Vide Jus Normannicum cap. 115.
Heritage qui est demandé par Establie
in Consuetud. Norman. cap. 66. 91. Vide Stabilimentum 5. Stabilita 3. et Establia. Huc forte pertinet Charta Henrici Reg. Angl. apud Gul. Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 1. pag. 1204 :
Et omnes decimas de omni venatione prædictarum forestarum, excepta decima illius venationis, quæ capta fuerit cum Stabilia in [] foresta de Windeshora.
Vide Stabulatum.