![[]](img/image.png)
STABULATIO, Præstationis species. Charta ann. 1012. pro fundatione Abbatiæ S. Ambrosii
Bituricensis apud Sammarthanos :
Relinquo quoque omnes consuetudines, videlicet villicationem, Stabulationem, et ita liberum reddo eundem burgum,..... ut nullus deinceps ausus sit accipere pretium unius gallinæ, nec pretium unius ovi.
P. , 1766.
◊ Idem forte quod supra
Stabilicum. Charta Phil. Aug. ann. 1181. pro eod. S. Ambr. Bitur. monast. in
Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 146 : Omnia quæcumque habet concedimus,..... eo videlicet tenore, quo ipsa tenuit tempore Harpini prædecessoris nostri et Ludovici patris nostri,...... villicationem, Stabulationem, botagium vini et omnes consuetudines burgi.