« »
 
[]« Stabulatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 569c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STABULATIO
STABULATIO, Præstationis species. Charta ann. 1012. pro fundatione Abbatiæ S. Ambrosii Bituricensis apud Sammarthanos :
Relinquo quoque omnes consuetudines, videlicet villicationem, Stabulationem, et ita liberum reddo eundem burgum,..... ut nullus deinceps ausus sit accipere pretium unius gallinæ, nec pretium unius ovi.
P. Carpentier, 1766.
◊ Idem forte quod supra Stabilicum. Charta Phil. Aug. ann. 1181. pro eod. S. Ambr. Bitur. monast. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 146 :
Omnia quæcumque habet concedimus,..... eo videlicet tenore, quo ipsa tenuit tempore Harpini prædecessoris nostri et Ludovici patris nostri,...... villicationem, Stabulationem, botagium vini et omnes consuetudines burgi.