« »
 
STRATORIUM 3, STRATURA 1, STRATURA 2, STRATURA 3.
[]« 3 stratorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 610c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATORIUM3
3. STRATORIUM, Stramentum sellæ equestris, seu stragulum, quo illa insternitur. Vetus Interpres Iosephi lib. 1 :
Rachel hoc audiens, posuit idola in Stratorio cameli, i.
sub. Vita S. Benedicti Abb. Anian. cap. 5 :
Vidimus sæpe eum sedentem asinum suum flasconem vini in Stratorio deferre.
Vide 2. Reg. 17. 28. Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Sanctus Dei Sacerdos capsulam, quam cum sacris reliquiis collo suo appensam portabat, circumspiciens comites, superposito Stratorio et palliolo, ubi requiescere debuerat, etc.
Vide Stramen 2.
Stratura, Eadem notione, apud Fredegarium Scholastic. in Chron. cap. 38 :
Equusque ejus cum Stratura regia..... Berthario conceditur.
Formula 1. ex Andegavensibus :
Cido tibi caballus cum sambuca et omnia Stratura sua, boves tantus, etc.
Gaufridus in Vita S. Bernardi lib. 3. inter ejusd. Opera tom. 2. edit. 1690. col. 1118 :
Ceterum cum in reliquis omnibus ædificarentur, unum fuit quod prædictum priorem Cartusiensem aliquatenus movit, Stratura videlicet animalis, cui idem vir venerabilis insidebat, etc.
Cyrillus in Lexico : Σάγματα, στρατούρια ἀλόγων.
[]« 1 stratura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 610c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATURA1
1. STRATURA, Mulcta, ut videtur, ob delictum in strata commissum. Inquesta ann. 1235. ex Tabul. Corb. :
De 55. solidis de Stratura quos ipsi cœperant de Petro Lorguellons de Proaist pro forisfacto suo, fuit recognitum quod dom. Abbas habebat in dictis denariis medietatem, et esset locus resaisitus, et esset ad dictum scabinorum, et ipsi Scabini judicarent ; quod si essent Straturæ dom. Abbas haberet medietatem, et si non esset Stratura fieret ad dictum scabinorum.
Vide [] alia notione in Stratorium 3. et in Transitura.
[]« 2 stratura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 611a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATURA2
2. STRATURA, Florum, herbarumve sparsio in ecclesia ; quod in majoribus festis fieri solebat. Calendar. eccl. Camer. MS. fol. 51. v° :
Fiet duplum solemne cum plena assizia,.... Stratura herbarum, hymno et moteto.
[]« 3 stratura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 611a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRATURA3
3. STRATURA, perperam pro Statera. Vide supra in Salvator 3.