« »
 
[]« Succinctorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 645b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUCCINCTORIUM
SUCCINCTORIUM. Papias : Succinctorium vestimentum, quo tantum genitalia teguntur. Alibi : Subcinctorium, dictum quod sub brachiis dictum alarum sinum ambit, atque hinc inde subcingit. Glossæ MSS. : Succinctorium, bracæ : Catholicon parvum : Succinctorium, Surceint. Charta ann. 1205. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 455 :
Item ailleurs..... une Surceinte de fil blanc, une boursette de soye o reliques de S. Clere.
Charta Petri Episc. Parisiens. ann. 1210. ex Chartul. ejusd. Episc. fol. 57 :
Præterea capicerii debent exhibere sanctum Succinctorium super altare B. Mariæ in Pascha per tres dies tantum, scilicet die Lunæ, die Martis et die Mercurii.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis 3. Id. Julii :
Dedit præterea imaginem B. Virginis octo marcharum argenti ad reponendum sacrum Succinctorium.
Ab Innocentio III. lib. 1. Myster. Missæ c. 10. 52. inter novem specialia Pontificum ornamenta recensetur. Durandus lib. 3. Ration. cap. 4 :
Pontificis cingulo duplex dependet Succinctorium.
Infra :
Succinctorium, quod alias περίζωμα, vel succingulum vocatur.
Cassianus ait
reticulas duplices lineo plexas subtegmine, quas Græci ἀναλάϐους vocant, Latinos sui ævi Succinctoria seu redimicula, vel proprie rebrachiatoria appellasse.
Vide Rebrachiatorium et Subcingulum.
P. Carpentier, 1766.
Vide supra Subcinctorium.
L. Favre, 1883–1887.
Ceinture de la Vierge, soubzcainte :
Preterea capicerii debent exhibere sanctum Succinctorium super altare beate Marie, in Pascha, per tres dies tantum, scilicet die Lune, die Martis et die Mercurii.
(Cartul. N. D. Paris. II, 407, an. 1209.)