« »
 
[]« 2 sufferentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 647c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFERENTIA2
2. SUFFERENTIA, Voluntas, arbitrium, consensus. Charta ann. 1136. apud Calmet. inter Probat. tom. 2. Hist. Lothar. col. 311 :
Si servitia Sufferentia canonicorum antedicta, et eo modo quo sunt determinata, per manus ministerialium non susceperit, hospitia quæ non ex debito aut justitia, sed per Sufferentiam fratrum accipiebat, prorsus amittat.
Tabul. Sangerm. ann. 1219 :
Recognoscimus quod nos dictam domum et ejus pertinentias ex Sufferentia et speciali gratia dicti Abbatis non in manu mortua, sed in vilenagium possidemus.
Litteræ Guidonis Nivern. Comit. ann. 1231. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 116 :
Exceptis redditibus nostris quos nunc habemus ibidem vel sumus in posterum habituri, vel quos aliqui de nobis ad vitam suam, vel ad Sufferentiam nostram modo tenent.
Vide Sufferta 1.