« »
 
SUFFICIENTIA 1, SUFFICIENTIA 2, SUFFICIENTIA 3, SUFFICIENTIA 4.
[]« 1 sufficientia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 648c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFICIENTIA1
1. SUFFICIENTIA, Facultas, excellentia. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 4 :
Libet paulisper de ejus (Angliæ) situ et Sufficientia,... pauca de plurimis epilogando perstringere.
Infra :
Ejus vero Sufficientia, sive excellens prærogativa, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sufficientia, Quod satis est. Oratio habita ann. 1378. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1504 :
Ivit ad Mendegurriam,..... quam cepit mora postposita, et in ipsa dimisit Sufficientiam gentium armatorum, quæ custodirent et defensarent illam.
Mag. Boncompagnus de Obsid. Anconæ apud Murator. tom. 6. col. 930 :
Quoniam civitates quæ sunt in portibus constitutæ, non possunt de labore proprio frumentum et annonam habere ad sufficientiam.
Occurrit rursum apud eumd. Murator. tom. 12. col. 448. 588. et Madox Form. Angl. pag. 128. Adde Tertull. lib. 1. ad Uxor. cap. 4. et Sidon. lib. 6. Epist. 12.
[]« 2 sufficientia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 648c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFICIENTIA2
2. SUFFICIENTIA, f. pro Sufferentia, eodem certe intellectu, induciæ. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1372 :
Fuit facta quædam Sufficientia seu treuga inter dictum papam et ipsos ; quæ licet a principio reputata fuerit utilis et expediens pro Ecclesia, etc.
Vide supra Sufferentia 3.
[]« 3 sufficientia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 648c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFICIENTIA3
3. SUFFICIENTIA, Suppeditatio rei alicujus, quantum ea utenti satis est. Charta pro eccl. Corisopit. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 377 :
Habet etiam in [] portu dominus episcopus salagium et Sufficientiam salis de theloneariis.
Unde Assouvir, Quantum satis est suppeditare interpretor, in Charta ann. 1317. ex Tabul. eccl. Camerac. :
Se dedans quinzaine après chou que le maistres de ladicte monnoye leur avoyent monstré et faict scavoir ledicte deffaulte (d'ouvriers) il ne mectoyent ouvriers ne monnoyers pour nos dictes monoyes Assouvir, ledict maistre y pouriient faire venir et ouvrer aultres ouvriers et monnoyers avecque yaulx, parquoy no dicte monnoye fut bien Assouvie et délivré.
Vide novam Diction. Menag. edit. in hac voce. Hanc nostram interpretationem egregie probat vox Assouffir quæ, pro Assouvir, legitur in Charta huic simili ann. 1366. ex Lib. archid. cap. 57. in eod. Tabul.
[]« 4 sufficientia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 649a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFICIENTIA4
4. SUFFICIENTIA, Doctrina, intelligentia, ingenii facultas, Gall. Suffisance, capacité. Comput. ann. 1403. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 177. col. 2 :
Attenta ejus sollempnitate, et etiam propter affectionem, quam universus populus Nemausi erga ipsum habet propter ejus Sufficientiam, etc.
Stat. colleg. Navar. ann. 1315. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 516. v° :
Item (jurabunt) quod fidele testimonium perhibebunt de conditionibus bonis vel malis suorum scolarium, et eorum Sufficientia vel insufficientia ad audiendum logicum.