«
7 suffragium » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 650c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUFFRAGIUM7
7. SUFFRAGIUM, Perfugium. Will. Gemetic. monach. Hist. Norman. lib. 5. cap. 10 :
Odo vero
atque Walerannus quærentes Suffragium vitæ, occuluerunt se Dorcasini castri
munitione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suffragia Extrema, Sacramenta quæ in extremo positis concedebantur, in eodem Cod. lib. 15. tit. 7.
de Scænicis leg. 1 :
Sedula exploratione quæratur, an indulgeri his
(Scænicis)
necessitas poscat extrema Suffragia.
Suffragia, Orationes, quibus Dei Sanctorum
Suffragia, seu auxilia imploramus.
Ugutio :
Suffragia proprie sunt orationes Sanctorum, quas pro nobis fundunt ad
Dominum, et rogationes pro Christianis, quas eis fundimus.
Evervinus
Steinfeldensis de Hæreticis sui temporis
pag. 457 :
In Suffragiis Sanctorum non confidunt, etc. Suffragia
precum,
in Epist. 73. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc.
Suffragia
Sanctorum, apud Honorium Augustod. lib. 2. cap. 41. Fortunatus de Vita S. Martini
lib. 1 :
Suffragiisque tuis cœli fremit arduus axis.
Will. Brito lib. 1. Philipp. de S. Thoma Cantuar. :
Ecce tuis redeunt meritis ad propria sani
Omnes infirmi, tua qui Suffragia poscunt.
Flodoardus lib. 14. Carm. 18 :
Inde Carantocus secretis visibus Abbas
Admonitus Sancto Suffragia ferre laboris, etc.
Orationis Suffragium, apud Fulbertum Epist. 51. et Cæsarium lib. 6. cap. 5. Depositio super Vita et mirac. dom. Caroli ann. 1371. apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 550 :
Itemque tot Suffragia et orationes
dicebat, etc.
Henricus Rosla in Herlingsberga :
Ad consueta precum conversus munia, fundit
Vota precesque pias, et te Suffragia poscit
Utile perfugium, Mater Christi, miserorum.
Infra :
Eripiunt morti multos Suffragia Missæ.
Ita Silentiarius in Descript. S. Sophiæ part. 2. vers. 565.
ψηφίδα usurpavit. Vide Concilium Moguntinum ann. 847. cap. 25.
Vitam S. Rictrudis Abb. cap. 4. Miracula S. Richarii lib. 2. cap. 5. Alcuinum Epist. 32.
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Subphragia, Eadem notione, in vet. Cæremon. MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Non dicuntur
Subphragia sanctorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Suffragia, Orationes Monachorum, aliaque eorumdem pia opera, in quorum participationem
admittebantur laici. Charta ann. circ. 1063. ex Schedis Præs.
de Mazaugues :
Volentes participem facere benefactorum seu Suffragiorum dicti Ordinis,
statuerunt, etc.
Charta ann. 1171. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 127 :
Salvis tantummodo mihi et hæredibus meis ejusdem Ecclesiæ orationibus et
eleemosynæ Suffragiis.
Alia ann. 1219. ibid. pag. 189 :
Dicti vero
Canonici receperunt me et dominam matrem meam specialiter in orationibus suis et
Suffragiis domus suæ in perpetuum.
Vide
Benefactum 2. et
Fraternitas 5.
Suffragia, appellantur etiam Orationes, quæ pro defunctis dicuntur, quod pro iis Sanctorum
suffragia invocentur. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 55 :
Inclinant ad chorum, donec Suffragia finiantur, solus Sacerdos inter Suffragia
erectus stabit contra altare, etc.
Vide Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1.
parte cap. 43. § 76. Charta Henrici Reg. Angl. ann.
1457. in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 422 :
Donentur...... 45. libræ annuæ pro
Missis, Suffragiis et obitibus habendis, et elemosina danda, pro animabus dictorum
Ducis Comitis et domini sic occisorum.