« »
 
[]« Suparum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 658c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPARUM
SUPARUM, Lineum brachiale puellarum. Papias. Hermanni Lerbeckii Chron. Episc. Mindens. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 167 :
Velamina enim usque ad primam pestilentiam et alba Supara in brachiis secundum morem Monasterii ad sanctam Mariam ad altare, seu in Capitolio, in Colonia, de quo sunt fundatæ, portabant. Est autem Supara, monile, quod moniales in signum religionis portare in brachiis consueverunt, quod vulgariter Sueke nominatur.
Vide Festum in Supparum, et ibi Scaligerum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Supparum, Supparus, Eadem notione. Gl. Gaspar. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 250. ex Afranio : Puella non sum, Supparo si induta sum. Odo in Carm. de varia fortuna Ernesti Ducis Bavar. apud Marten. t. 3. Anecd. c. 345 :
.... fluitantque per imos Suppara talos.
Vide Brachiale et Camisa.