« »
 
SIMBALUM, SIMBOLUM, SYMBOLUM 1, SYMBOLUM 2, SYMBOLUM 3.
[]« Simbalum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 489b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMBALUM
SIMBALUM, Campana, qua Monachi cientur ad refectorium, quæque appenditur in claustro, pro Cymbalum. Vide in hac voce. Transactio inter Abb. et Mon. Crassenses ann. 1351 :
Abbas Crassensis suis expensis propriis tenetur facere omnia ædificia in monasterio ; videlicet ecclesiam, Simbala, campanas et squillas, quæ sunt ibi necessaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Simbolum, Symbolum. Eadem notione. Cæremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Surgat ad tustandum massam loco Symboli.
Chron. Bern. Yterii apud Stephanot. tom. 1. Fragm. Hist. MSS. :
Symbolum novum et pilarium in medio claustri erigitur.
Σύμϐολον, eodem intellectu, dixerunt Græci recentiores. Vide Gloss. med. Græcit.
[]« Simbolum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 489b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIMBOLUM
[]« 1 symbolum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 686c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYMBOLUM1
1. SYMBOLUM Christiani appellant summam fidei Catholicæ, quasi, ut quidam censent, Collationem, quod, ut aiunt, Apostoli simul convenientes, quod quisque sentiret ac crederet, in illud contulerint. S. August. Serm. 115. de Tempore :
Quod Græce Symbolum dicitur, Latine collatio nominatur. Collatio ideo, quia in unum collata Catholicæ legis fides ..... Petrus dixit : Credo in Deum Patrem, etc. Joannes dixit : Creatorem cœli et terræ, Jacobus dixit, etc.
Leo. I. PP. in Epist. ad Pulcheriam Aug. :
Ipsa Catholici Symboli brevis et perfecta Confessio, quæ duodecim Apostolorum totidem est signata sententiis.
Ratherius Veron. in Itinerario :
Ipsam fidem, id est, credulitatem Dei, trifarie præparare memoriter festinetis, hoc est secundum Symbolum, id est Collationem Apostolorum, sicut in Psalteriis correctis invenitur.
Excerpta Chronologica edita a Scaligero post Eusebium :
Eodem anno congregata Synodus in Nicæa 318. Episcoporum sub Alexandro Archiepiscopo Alexandriæ, in qua Symbolum S. Trinitatis est manifestatum, etc.
Liber Faceti :
Articuli fidei sant bis sex corde tenendi,
Quos Christi socii docuerunt pneumate pleni.
Credo Deum, Petrus inquit, cuncta creantem ;
Andreas dixit, Ego Credo Jesum forte Christum.
Conceptum natum Jacobus, passumque Johannes,
Infernos Philippus fregit, Thomasque revixit ;
Scandit Bartholomæus, veniet censere Mathæus.
Pneuma minor Jacobus, Symon peccata remittit,
Restituit Judas carnem, vitamque Mathias.
Vide Ruffinum Aquileiensem in Symbolo, Isidorum lib. 2. de Ecclesiast. Offic. c. 24. Leidradum Lugdun. Archiepisc. de Sacramento Baptismi cap. 4. Belethum cap. 40. Durandum lib. 4. c. 25. n. 7. et seqq. Honorius August. lib. 1. c. 88 :
Credo in Deum Constantinopolitana Synodus composuit ; sed Damasus Papa ad Missam cantari instituit.
Adde Bernonem lib. de Missa cap. 2. Durandum de Ritib. Ecclesiæ lib. 2. cap. 24. præterea Jo. Gerardum Vossium, et Usserium Armachanum in Syntagmatib. de Symbolo.
Symbolum Violare, Peccare. S. Laurentius Novariensis Episc. Homil. 1 :
Violavi Symbolum meum, corrupi pactum in ipso vestibulo Fontis conscriptum.
Symbolum Accipere et reddere dicebantur baptizandi, qui, antequam tingerentur, Symbolum memoriter proferebant, apud S. Augustin. Epist. 67. Homil. 42. c. 1. Serm. 135. de Temp. cap. 1. Ferrandus Diaconus Carthagin. in Epistola ad S. Fulgentium Episcopum Ruspensem :
Hic ergo dominorum fidelium diligentia Sacramentis Ecclesiasticis imbuendus ad Ecclesiam traditur : fit de more Catechumenus : post aliquantum nihilominus temporis propinquante solemnitate Paschali inter Competentes offertur, scribitur, eruditur. Universa quoque Religionis Catholicæ veneranda mysteria cognoscens atque percipiens, celebrato solenniter scrutinio, per exorcismum contra diabolum vindicatur, cui se renunciare constanter, sicut hic consuetudo poscebat, auditurus symbolum profitetur. Ipsa insuper sancti Symboli verba memoriter in conspectu fidelis populi clara voce pronuncians, piam regulam Dominicæ orationis accepit, simulque jam et quid crederet, et quid oraret intelligens, futuro baptismati parabatur, etc. Σύμϐολον ἀπαγγέλλειν
, in Concilio Laodic. can. 46. et Synodo Trullana can. 78. ubi dicitur, baptizandos oportere fidei Symbolum discere, et [] quinta Feria ultimæ septimanæ, vel Episcopo, vel Presbytero reddere. Gloss. Græc. Lat. : Ἀπαγγέλλω ἐπὶ μαθημάτων, reddo, memoro. Ordo Romanus ait, reddi in Sabbato Paschatis, aut Pentecostes, ut et Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. c. 8. Habetur Homilia S. Maximi Taurinensis Episcopi in Traditione Symboli, ubi
Mysterium Symboli tradere
 : et alia S. Fulgentii, quæ est 78.
ad Competentes post traditum Symbolum
. Vide Canones S. Patricii cap. 7. Illud autem addiscendum dabatur Competentibus in die Palmarum, ut habent Isidorus lib. 1. de Eccles. Offic. c. 27. lib. 2. cap. 21. 22. Alcuinus lib. de Divin. Offic. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26. Atto Episc. in Capitulari c. 16. etc. Conc. Agathense can. 13 :
Symbolum ante octo die Paschæ Competentibus prædicetur.
Vide Glossar. med. Græcit. voc. Μάθημα, col. 851. et Σύμϐολον, col. 1477.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peculiaris est missæ Mozarabicæ ritus a Concilio Toletano III. ann. 589. can. 2. præscriptus ut symbolum post Canonem a sacerdote hostiam consecratam super calicem tenente ante Orationem Dominicam recitetur. Vide Mabill. de Liturg. Gallic. lib. 1. cap. 1. et 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, quod sub nomine S. Athanasii circumfertur, ad Primam recitari cœpit, ann. 922. in Ecclesia S. Martini Turon. ut discimus ex Statuto Capituli ejusd. Ecclesiæ apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 62 :
Anno Domini dccccxxii. Calendis videlicet Junii hortatu et suasione atque servitio cujusdam fidelis fratris gregis inclyti confessoris Christi B. Martini, Adam sacerdotis, et granicarii, necnon et pseudoforensis villæ præpositi, statuerunt ejusdem gregis generaliter fratres, et statuentes confirmaverunt ut ex illo tempore, quandiusculum stetisset, cantarent fratres generaliter ad horam primam tam festis diebus quam et quotidianis catholicam fidem quam S. Athanasius Spiritu sancto dictante composuit, id est,
Quicumque vult salvus esse.
Symbolum Luminis, seu potius Symbola, Census pro luminaribus Ecclesiæ. Leges Kanuti Regis Angl. cap. 14 :
Et fiat in anno Symbolum luminis, primum in vigilia Paschæ obolus ceræ de omni hida, in Festo omnium SS. tantundem, tertio tantundem in Festo sanctæ Mariæ Candelarum.
Symbolum Animæ. Concilium Enhamense ann. 1009. cap. 12 :
Luminarium census ter quotannis penditor. Sed æquissimum est, ut animæ Symbolum, (quam pecuniam sepulchralem vocant) semper dependatur, cum sepulchrum sit effosum.
Ubi Decreta Synodalia ejusdem Concilii can. 13. habent :
Munera nec non defunctorum animabus congruentia puteo impendantur aperto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, Convivium, comessatio Hist. Liutprandi apud Murator. tom. 2. pag. 431 :
In his namque (ecclesiis) Symbola faciebant, gestus turpes, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, Campana. Vide Simbalum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Symbolum, in scholis dicitur Tessera quæ Gallice loquentibus dabatur Magistro exhibenda ut punirentur. Vide Histor. Paris. Lobinelli tom. 5. pag. 128.
[]« 2 symbolum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 687a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYMBOLUM2
2. SYMBOLUM, Ciborium seu sacra pyxis, in qua Corpus Christi asservatur. Arest. parlam. Paris. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 251 :
Ymaginem beatæ Mariæ Virginis seu Symbolum, in quo Corpus Christi reponebatur instinctu diabolico perforarant.
Ordinar. MS. S. Vulfr. Abbavil. xiv. sæc. :
Thesaurarius [] juxta medium responsorium surgit et vadit cum duabus torsiis quæsitum vas de Symbolo, in quo Corpus Christi reponi et conservari consuevit.
Vide Symbola.
[]« 3 symbolum » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 687b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYMBOLUM3
3. SYMBOLUM, Signum, vexillum. Richer. lib. 3. cap. 69 :
Collectus exercitus..... ibat ergo per cuneos Simbolo distinctos.