« Synodus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 692b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNODUS
SYNODUS, Conventus publicus, σύνοδος. Annales Francor.
ann. 773 :
Tunc Synodum supradictus Rex gloriosus tenuit generaliter cum Francis apud Januam civitatem, ibique exercitum dividens, etc.An. 776 :
Conjunxit Synodum ad eandem civitatem, et ibi placitum publicum tenens, etc.Annales Francor. Bertiniani ann. 767 :
Ibi Synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo.Capitul. Aquisgr. ann. 817. cap. 59 :
Ut Abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem Synodum, non ducant.Synodum masculino genere sæpius occurrere in vett. Tabulis auctor est Baluzius : quem consule tom. 2. Capitul. col. 1006. 1030. 1263. 1402.
Synodus, vox generica est Scriptoribus Christianis, quibus fere semper quodvis Concilium
Episcoporum dicitur. Propria vero significatione Synodus apud nos appellatur, quæ ab
Episcopo fit, convocatis quotannis parœciæ suæ Presbyteris.
◊ Ejusmodi autem Synodorum aliæ tempore Quadragesimæ fiebant, in
quibus vicarii Presbyteri, qui in urbem commeabant, ab Episcopo Theologicis doctrinis
imbuebantur. De his est Canon 3. Concilii Liptinensis sub Childerico ann. 743. Sed has
Synodos, ut quæ Presbyteros a gregis sui cura, tempore pietati et religioni dicato,
avocabant, sustulit Ludovicus Pius in Capitul. Aquisgranensi an. Imperii 3. Constituit
quippe,
ut discendi gratia alio quam Quadragesimæ tempore Presbyteri ad civitates vocentur.
◊ Aliæ Synodi Episcopales celebrabantur ad coërcendos
Presbyteros ac Clericos, si qua in parte in Canones peccassent : tunc enim communi
Presbyterorum consensu ad emendationem redigebantur, pœnitentia imposita. Atque has bis in
anno exactas, medio scilicet Maio, et Kalendis Novembris docet Concilium Autisiod. can. 7.
Vide Agobardum lib. de Dispensat. cap. 20. et supra
Synodare.
P. , 1766.
◊ Sane, eodem
intellectu, in Chron. S. Dion. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 142. et in Mirac. MSS.
B. M. V. lib. 2 : Usus frequentioris est vox Senne nostratibus. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 174 :N'ot en cest an provoire au SaneDel raconter ne fust tous las.
Icellui Piolet dist à l'exposant que sa femme avoit esté pour adultere rapportée au Senne.Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1509. fol. 1 :
Ils auroient esté citez et évocquiés à comparoir ce présent jourd'huy à huit heures du matin en la salle de l'official dudit Corbye, pour illec tenir Senne, veoir et ouyr les statuts synodaulx, etc. Concile ou Sesne,in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 126. ch. 33. Hinc emendandum Statutum ann. 1353. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 397. ubi perperam editum Semie, pro Senne.
Synodus, Census, qui Episcopo a Clericis venientibus ad annuas Synodos, quibus interesse
tenentur, pendi solebat, unde vetus Poëta MS. du Renard :
Boncompagnus in Arte Dictaminis MS. lib. 2 :Mais à enuis, ou volontiers,Convient au Sesne aler le Prestre.
Nota, quod hujuscemodi denarii in quibusdam partibus appellantur Synodales, in quibusdam denarii visitationis, in quibusdam collectæ, in quibusdam procurationes, in quibusdam testiales, in quibusdam denarii de circa, in quibusdam denarii obedientiæ, et Cathedrales, aut Denarii de Cathedratico, et in illis partibus vocantur annuales, in quibus annualiter solvuntur.Richardus Hagustaldensis lib. 2. de Episcop. Hagustald. cap. 3 :
Hæc igitur Hagustaldensis Ecclesia, ex illa antiqui honoris prærogativa, hanc libertatem et auctoritatem obtinet, quod nec propter Synodum, nec propter Chrisma, nec propter aliquam Ecclesiasticam causam Episcopo Dunelmensi, vel ejus Archidiacono, vel illorum ministris aliquod debitum, sive aliquam consuetudinem debet.Charta Guidonis Episcopi Belvacensis apud Loisellum :
Et sicut Sacerdotes, qui sunt in villa, suos requirunt parochianos, sic et iste plebis illius administrationem habeat : nequaquam tamen ad Synodum vadat, nunquam censum illum, qui Circata nuncupatur, persolvat.Concilium Tolosanum sub Victore II. PP. :
Statuimus, ut Ecclesiæ solum tertium, aut paratam, vel Synodum, solito more persolvant Episcopo, vel Clericis.Charta Teuderici Episcopi ann. 991. in Chartul. Eccl. Apt. fol. 6 :
Addimus etiam in communia de Synodo cum ipsa parata, et de pœnitentes, quæ nobis pertinent, in omnibus tertiam partem concedimus ad ipsos chanonicos.Tabul. S. Albini Andegav. ann. 1098 :
Quoddam monasterium... in honore S. Audoeni Cenomannis fundatum absolutum et liberum ab omnibus consuetudinibus, exceptis Synodo, et, ut ita dicam, circatione in perpetuum largitus est Fulchoius.
Synodaticum dicitur in Cap. Conquerente, de Offic. Judic. ordin. et in Cap. Olim, de Censib.
Regestum Parlamenti B. fol. 87 :
Synodaticum, Cathedraticum, sive id, quod in Synodo solvitur.Vetus Charta apud Joan. Columbum lib. 4. de Episc. Sistaric. n. 36 :
Concessit tertiam partem juris seu servitii Synodatici, quod solvi consuevit in Synodo, quæ tenetur ad Sistaricum de Ecclesiis constitutis infra limites prædestinatos, etc.Vide Monumenta Paderbornensia pag. 133. et Selecta juris Canonici Mauricii et Fabroti pag. 33. edit. 1659.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Synodaticum a Synodo distinguere videtur Index MS. beneficiorum
Eccles. Constant. fol. 67. v° : Archidiaconi habebunt cohertionem extra visitationem pro deportationibus et pensionibus sibi debitis, ac ratione circatæ quæ debetur in Synodis, et ratione tertiæ partis quæ debetur in Synodatico.
Synodalis Census, in Charta Lisiardi Episcopi Suessionensis in Chronico Abbatiæ S. Joannis de
Vineis pag. 94. et in alia Ingelranni Episcopi Ambian. apud Robert. Quatremarium de
Concilio Remensi pag. 56 :
Episcopaliset
Synodalis censura. Charta Hugonis Episc. Noviom. ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fland. cap. 26 :
Duos tantummodo solidos singulis annis solvat ad Synodum Episcopalis censuræ.Charta alia apud Joan. Columbum lib. 2. de Episcop. Sistaricens. n. 44 :
Ripertus, qui Revestem condidit, pro Synodali censura, Episcopo Sistaricensi unum hominem dedit in eodem Revesto, pro cunctis Ecclesiis, quæ in cuncto suo mandamento fundandæ erant. Synodalis parata, hoc est 2. denarii,in Charta ann. 847. apud Baluzium in Append. ad Capitul. n. 69. Synodus reddenda, in Charta ann. 1144. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 344.
Synodalis redditio, in Charta Isemberti Episcopi Pictavensis apud Beslium in Episcop. Pictav. pag. 62.
Synodales redditus, in Concilio Narbonensi ann. 1054. cap. 13.
Synodalis consuetudo, in Rescripto Philippi Episc. Trecensis apud Camusatum pag. 352.
Denarii de Synodo, in Tabulario Conchensi in Ruthenis ch. 85 :
Denarii Synodales, apud Rogerum Hovedenum pag. 542. in Monastico-Anglic. tom. 3. pag. 163. et in Monum. Paderbornensibus pag. 106. 108.
Synodale debitum, apud Hugonem Flaviniacensem in Chron. pag. 271.
Jus Synodale, in Charta Bartholomæi Episc. Laudunensis apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 140.
Synodalis justitia, in Charta Isoardi Episc. Vapinc. tom. 1. Gall. Christ. novæ edit. inter Instrum. pag. 86. col. 2.
Synodales nummi, in Charta ann. 1224. ex Schedis Peiresc. Synodales eulogiæ, in Charta ann. 929. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 274.
Synodale servitium, ibidem. Synodalis nude in Statutis Eccles. Avenion. ann. 1366. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 575.
Synodalia, in Epist. 4. Joan. Sarisberiensis. Statuta Ægidii Episcopi Sarisberiensis ann. 1256 :
Capellani, Personæ, vel Vicarii Ecclesiarum debent Synodalia, scilicet 15. denarios.Tabularium Ecclesiæ Carnotensis n. 28 :
Nos vero Synodalia persolvemus Archidiacono et Episcopo, qui pro tempore erunt.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 153. Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 483. et supra in Denarii Paschales.
◊ Hæc porro præstatio non omnibus æque Episcopis probata, imo a
plerisque improbata. Petrus Damianus lib. 1. Epist. 9. de Rodulpho Episcopo Eugubino :
Congregans annualiter Synodum, nullum assuetæ oblationis vel exeniorum canonem a Clericis exigi permittebat : sed ne a lapsis commodum aliquod præter solam pœnitentiam requirebat : Absit, inquiens, ut Synodum vendam, lapsos etiam potius erigam, quam ex eorum cadaveribus corvino more pinguescam.Vide Cathedraticum.