« »
 
[]« 19 tabula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 007b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABULA18
19. TABULA, Sacrarum Reliquiarum expositio, quæ fit super tabulam. Stat. et Obit. MSS. eccl. Paris. :
Item in die S. Firmini fit statio in capella S. Martini post
Ave Regina. Et in magna missa fit Tabula. Infra :
Item in primis vesperis et missa fit Tabula pro toto festo, de fundatione domini Guillelmi Grelier, cancellarii Parisiensis.
Tabulæ Dictales. Vita S. Wolfgangi Episcopi Ratisb. cap. 18 :
Ut autem adolescentes in capiendis scientiæ liberalis notitiis forent agiliores, frequenter voluit Tabulas eorum cernere dictales.
Id est, in quibus dictabant, seu componebant.
Tabulæ ad Evangelia. Udalricus lib. 1. Consuetud. Cluniac. cap. 12. de Cœna Domini :
Interea vero reconditur dominicum Corpus a Sacerdote retro altare. Ponitur patena aurea, et patena inter scutellas aureas, et adhuc scutellæ inter Tabulas argenteas, quæ factæ sunt ad Textum Evangelii.
Id est quibus liber Evangeliorum tegitur. Vide Tabulare 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Horaria, Qua horæ pulsantur. Regula Toribii Archiep. Limæ, tom. 4. Concil. Hisp. pag. 677. col. 1 :
Præsidentis cura erit horariam Tabulam præscribere, juxta quam præbendarii, sacellani et reliqui Ecclesiæ ministri et alii clerici civitatis assistent, comitabuntur et custodient sanctissimum Sacramentum (feria v. in Cœna Domini.)
Tabulæ, seu Tabellæ Leprosorum, quas illi quatiunt, ne ab aliquo tangantur. Vincentius Belvac. lib. 23. cap. 165 :
Ante cujus curiam cum Tabellas more talium infirmorum tangeret, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Maris. Vide Tabula portus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Marmorea, Practicis nostris Table de marbre, quo nomine donatur triplex jurisdictio : Prima Comitis seu Præfecti stabuli, altera Amiralli seu summi Præfecti rei maritimæ, tertia Protoforestarii seu supremi Præfecti rei saltuariæ et aquariæ. Jure summæ et ultimæ cognitionis judicant in hac triplici jurisdictione, cum judiciis interest unus e Præsidibus supremi Senatus cum certo Senatorum numero. Nomen Tabulæ marmoreæ sortitæ sunt hæ jurisdictiones, quod olim ibi lites dirimerent, ubi tabula seu mensa erat marmorea. Vide Notas D. Secousse ad Litteras Caroli Regentis ann. 1359. tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 347. ubi probat duas olim in Palatio positas fuisse tabulas marmoreas ; unam in area, alteram in aula majori. Vide Mensa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabulæ Nummulariorum, Mensa, argentaria. Vide supra Tabula Cambii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabulæ Osseæ. Vide Tabula 7.
Tabula Patronatus. Vetus Interpres Juvenalis Sat. 10. v. 57 :
Honorum pagina. Ænea pagina, ante imaginem eorum stans, eorum omnes gradus honorum inscriptos continet : quam nunc dicunt Tabulam patronatus.
Forte quod ejusmodi imagines seu statuæ fere semper a clientibus fierent ac dedicarentur, qui in tabulis æneis subditis patronorum honores ac Magistratus gestos describere solebant, quod docent Inscriptiones veteres. []
Tabula Peregrinantium. Vita S. Judoci c. 3. apud Mabillonium :
Quos cum interrogaret quo tenderent cursum, respondentes dixerunt se Romam pergere velle. Quo audito Judocus adhuc Laicus absque ulla dilatione baculum tantum et Tabulam manu arripiens, secutus est eos.
Cur autem Tabulam peregrinaturi secum deferrent, indicat Regula Magistri cap. 57 :
Si vero in viam longiorem dirigatur, codiculum modicum cum aliquibus lectionibus de Monasterio secum portet, ut quavis hora in via repausaverit, aliquantulum tamen legat : ita tamen si fuerit psalteratus. Si vero non fuerit, Tabulas a Majore superpositas psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad mansionem cum applicaverit, aliquantulum quantum occurrerit, tamen meditetur, ut quotidie regulæ reddat quod suum est. Ita et frater, qui adhuc literas discit, Tabulas superpositas a Majore de Monasterio secum portet, ut si cum literato vadit, ipse cum se ad refectionem vel mansionem applicaverit, aliquantulum tamen meditetur, ut videatur cotidie consuetam regulam adimplere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tabula Portus, Mensa publicani seu exactoris vectigalium in portubus maris. Inquesta ann. 1268. ex Archivo Eccl. Massil. :
Episcopus et Ecclesia Massiliensis, ambo, simul ratione jurisdictionis habebant et tenebant ad Tabulam portus, in villa inferiori, duos homines vel unum ad libitum, qui colligerent cum hominibus villæ inferioris, tunc vicecomitalis Massiliæ, redditus sive intratas portus dictæ civitatis. Tabula maris atque portus,
in alia Charta Massil. ann. 1379. Rursum in alia ann. 1509.
Tabula maris et rippagii
dicitur.
Tabula, seu Mensa Rotunda, Decursionis, aut hastiludii species, a certo et definito Militum numero obiri solita, qui, priusquam in arenam descenderent, vel etiam præliis et velitationibus decursis, ad mensam figura orbicularem una cibum capiebant, ne quod discrimen inter nobiles ex sedis prærogativa oriretur, indeque jurgia aut dissidia emergerent. Vetus sane Gallorum institutum : mensis enim circularibus circumsedisse, armigerosque, eorum scuta ferentes, a tergo adstitisse ex Athenæo lib. 4. Dipnosoph. recte advertit Camdenus ; renovatum vero ab Arthuro Britanniæ Rege prædicant passim scriptores, ita ut Arturi Tabula rotunda in ore omnium versetur, eamque sese, quæ muro veteris Castri Vintoniæ, seu Vincestriæ, in Anglia, appensa conspicitur, vulgus hominum existimet, quod jure in dubium vocat idem Camdenus, cum longe recentioris videatur ætatis. Vetus Ceremoniale MS. :
Le Roy Arthus d'Angleterre et le Duc de Lencastre ordonnerent et firent la Table Ronde, et les behours, tournois, et joustes, et moultes d'autres choses nobles, et jugemens d'armes, dont ils ordonnerent pour juger Dames et Damoiselles, Roys d'armes et Heraux.
Albericus ann. 1235 :
Multi Flandriæ Barones apud Hesdinum, ubi se exercebant ad Tabulam rotundam, cruce signantur.
Matthæus Paris ann. 1252 :
Milites exercitio militari peritiam suam et strenuitatem experirentur, constituerunt unanimiter, non ut in hastiludio illo, quod communiter et vulgariter Torneamentum dicitur, sed potius in illo ludo militari, qui Mensa Rotunda dicitur, vires suas attentarent.
Vide reliqua in Jocari. Th. Walsingh. in Edw. I. ann. 1280. et Nic. Trivettus ann. 1279 :
Illustris miles Rogerus de Mortuomari apud [] Kelingworthe ludum militarem, quem vocant Rotundam Tabulam, 100. Militum, ac tot Dominarum constituit, ad quam pro armorum exercitio de diversis regnis confluxit Militia multa nimis.
Historia Prioratus de Wigmore in Anglia, de eodem Rogero :
Iste Rogerus... primo insigniis Militaribus sublimatus, centum Milites et tot Dominas ad hastiludia de Kenillworth, expensis suis sumptuosis, per tres dies solemniter ordinata et tenta, qualia in Anglia tam solemnia prius visa non fuerant, secum adduxit et Rotundam Tabulam ibi incœpit, et quarta die Leonem aureum, triumphi signum sibi adjudicatum, dictam comitivam suisque expensis ad Warvik adduxit.
Idem Walsingham. ann. 1344 :
Rex Eduardus fecit convocari artifices ad castrum de Windesore, et cœpit ædificare domum, quæ Rotunda Tabula vocaretur. Habuit autem ejus area a centro ad circumferentiam, per semidiametrum centum pedes, et sic diametrum 200. pedum erat.
Chronica Aulæ Regiæ cap. 7 :
Accesserunt ad Regem quidam juvenes Baronum filii plus levitate quam strenuitate moti dicentes : Domine Rex, per torneamenta et hastiludia... vestra diffundetur gloria,..., edicite itaque Tabulam Rotundam, Regis Artusii curiam, et gloriam ex hac reportabitis perpetuis temporibus memorandam.
Jo. de Condato MS. :
S'en faisoient grands esbanois
Tables reondes, et tournois.
Cridar Taula redonda, apud Raimundum Montanerium in Chron. Reg. Aragon. cap. 179. Taules redones, apud eumdem cap. 166. et in Chronico Petri Regis Aragon. lib. 2. cap. 10. lib. 3. cap. 23.
Quemadmodum Torneamenta variis Pontificum et Principum Sanctionibus interdicta constat, ita et Mensas Rotundas, seu Monomachias ludicras, quas Justas vocabant, prohibuit Clemens V. PP. quod ex iis nonnunquam cædes, et pericula non mediocria emergerent, quod satis superque testatur Matth. Paris loco citato, ubi Hernaldum Montiniacum, strenuissimum Militem, a Rogero Lemburno, non sine veteris odii suspicione, in illa Mensa Rotunda, cæsum narrat. Sic autem Clemens in Bulla sua, cujus in voce Torneamentum meminimus :
Quinetiam in faciendis justis prædictis, quæ Tabulæ Rotundæ in aliquibus partibus vulgariter nuncupantur, eadem damna et pericula imminent, quæ in Torneamentis prædictis, idcirco certa causa idem jus statuendum existit.
Complura opuscula de Tabula rotunda, partim edita, partim inedita, recenset Bibliotheca des Romans pag. 174.
P. Carpentier, 1766.
Tabula Sicca, Ludus aleatorius, Gall. Breland. Arest. ann. 1371. 29. Nov. in vol. 6. arestor. parlam. Paris. :
Emolumentum ex sicca Tabula seu ludo ad belencum proveniens, ordinavimus converti in solutionem reddituum ad vitam... præfatis rentariis seu reddituariis... debitorum.
Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 309. bis :
Pierre Damaulx executeur de justice, qui avoit pris à cense la secque Table, brelengh et jeu de dées de la ville de Tournay, etc.
Vide Tabula 9.
Tabulam Tenere dicebatur apud Catalanos, Vicarius, seu Judex, qui post exactum officium, eo in loco, ubi illud exercuerat, statis diebus morabatur, quo de se conquerentibus coram alio judice a Principe delegato responderet. Curia generalis Alphonsi II. Regis Aragon. in Montisono celebrata ann. 1293. [] MS. :
Statuimus, quod officialis scilicet unusquisque teneat Tabulam per 30. dies de anno in annum, et ad introitum assecuret, quod faciat jus conquerentibus, et eo tenente Tabulam, sit suspensus de officio.
Prima curia generalis Barcinonensis Jacobi II. Regis Arag. ann. 1291. MS. :
Et ad introitum officialis quod assecuret ipse facere jus conquerentibus, et in fine cum exierit de officio, teneat Tabulam per 30. dies.
Secunda Curia ejusdem Jacobi ann. 1299 :
Quem ad hoc ordinavimus tenere Tabulam per 30. dies, qui incipiat prima die Januarii quolibet anno, secundum quod in Ordinationibus hujus Curiæ continetur.
Cap. seq. :
Et omnes officiales dictorum officialium..... exeant quolibet anno prima die Januarii, et teneant Tabulam per 30. dies, juxta ordinationes curiarum. Et quod nos eligamus de præsenti et postea quolibet anno prima die Januarii quemdam jurisperitum idoneum et sine suspicione in capite cujuslibet Vicariarum vel Bajulariarum, qui faciat inquisitionem contra officiales ipsius Vicariæ vel Bajuliæ. Et procedente inquisitione, aliquis officialis non possit redire, vel uti officio, quousque inquisitio ipsa sit terminata, sine placito et solennitate placiti, et absque figura judicii, et facta satisfactione super damnis datis, antequam nos, vel aliquis pro nobis inde aliquid habeamus.
Adde Curiam generalem Ilerdæ celebratam ab eodem Rege ann. 1301. cap. 1. et 2. Curiam celebratam in villa Montisalbi ab Alfonso Rege ann. 1333. in qua idem præcipitur pro Notariis, scribanias tenentibus, etc. et Curiam celebratam Cervariæ sub Petro Rege ann. 1359. in qua pro 30. diebus, 50. statuuntur.
P. Carpentier, 1766.
Ad Tabellulam Comedere, Pœnitentiæ genus in monasteriis. Stat. MSS. monial. Congregat. Casalis Bened. cap. 25 :
Pour faultes qui concernent le service divin,... elles satisferont par prostrations au chœur devant la communauté, ou mangeront à terre en refectoir au pain et à l'eau, ou seront à la miséricorde, qui est que quant elles seront ainsi à la Tablette au meilleu du réfectoir, elles n'auront sinon ce que la supérieure leur envoyera de miséricorde en pitance, oultre le pain et le vin.