« »
 
[]« Tartaron » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 035b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TARTARON
TARTARON, Moneta ænea Græcanica, Græcis ipsis τεταρτηρόν dicta, a Nicephoro Phoca Imperatore adinventa, ut auctores sunt Cedrenus pag. 658. 659. et Zonaras pag. 162. Albertus Aq. lib. 8. cap. 26 :
Peregrinis vero et humili populo cujusdam generis monetam, quam vocant Tartaron, ad sustentationem vitæ sæpius idem Imperator mittebat.
Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 4 :
Jussit Imperator de auro suo et argento atque palliis proceribus nostris dari, et peditibus quoque fecit de nummis suis æneis, quos vocant Tartarones.
Ordericus Vital. lib. 10 :
Imperator autem plurimas naves Tartaronibus onustas misit.
Occurrit iterum apud eumdem pag. seq. et apud Albertum Aquensem lib. 1. cap. 16. lib. 2. cap. 16. Dicta videtur quasi quadrans assis, aut alterius monetæ. Vide Dissertationem nostram de Imperatorum Constantinopolitanorum nummis num. 87. ubi ex hoc ejusdem Orderici Vitalis loco,
Tartarones quippe quadratos ex cupro nummos Thraces vocitant
, colligitur τετραγώνους, seu quadratos, fuisse Tartarones : quod improbat Sigismundus Liebe in sua Gotha Nummaria Amstelodami edita ann. 1730. pag. 102. ubi delineandum curavit Tartaronem rotundum, non quadratum, cum hac inscriptione TE-TAPTEPON. Alia notione occurrit in Tartarinus.
P. Carpentier, 1766.
Apud nostrates quoque in usu fuit moneta, quæ Tarte nuncupabatur. Lit. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 165 :
Gros Tournoys, viez compaignons, Tartes, exterlins, volans, et toutes monnoyes deffendues.
Ubi pro Volans, leg. Vaillans, ex Stat. ann. 1358. ibid. pag. 222. art. 2 :
Compaignons, Tartes, vaillans, ou autres monnoyes que des nostres.