« »
 
[]« 2 terragium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 073b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERRAGIUM2
2. TERRAGIUM, Ager, prædium. Charta Rogerii Comitis Calabriæ ann. 1088. apud Ughellum tom. 5. pag. 1047 :
Dedi Abbati B. Ambrosii pro Monasterio S. Bartholomæi Liparensis Terragia infra scripta,...... quæ Terragia sunt prope faciem Castri Militi limitata cum finibus infrascriptis, etc.
Charta Johannis Rem. Archiep. et Theobaldi Regis Navarræ ann. 1267. ex Chartul. Campan. fol. 116. v° :
De quibusdam videlicet Terragiis acquisitis de Monachis de Igniaco Cisterciensis Ordinis Rem. dyocesis, quæ nos Archiepiscopus dicimus in banno et jurisdictione nostra esse, et nos Rex dicimus dictorum Terragiorum custodiam ad nos de antiqua consuetudine pertinere.
Vide infra Terraria.