« »
 
[]« 4 tertia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 078c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIA4
4. TERTIA, Idem quod Terragium : ab ejusmodi enim Tertiarum illationibus, de quibus mox egimus, et agrorum parte tertia, quæ antiquo possessori relicta est, et Principi fructuum partem pensitare quotannis solebat, agrario, quod Campipartem, dicimus, etiamnum in Burgundia et vicinis provinciis mansisse Tertiarum nomen admodum vero simile est : non quod tertia fructuum pars domino superiori solveretur : neque enim agrarii quantitas eo accedit ; sed quia ex tertiis, quæ veteribus incolis relictæ sunt, pensitabatur, cum duæ, quæ in victorum sortem cesserant, a graviori illa pensitatione immunes essent, licet censui leviori obnoxiæ. Agri enim vectigales, ut habet Hygenus de Limitibus constituend. pag. 206. multas habent conditiones :
in quibusdam provinciis fructus partem constitutam præstant, alii quintas, alii septimas, etc
. Inde enim graviorum ex agris pensitationum origo videtur petenda. Charta Sanctii Majoris Regis Navarræ æræ 1068. apud Anton. de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1 :
Manifeste comperimus præteritis temporibus nullum Episcoporum prædecessorum nostrorum in Ecclesiis vel parochiis, Monasterio S. Æmiliani collatis, primitiva vel tertias requisisse, vel accepisse.
Adde Chartam sequentem ibidem. Alia Didaci Episcopi Compostellani æræ 1153. apud eumdem tom. 4 :
Sanctum Georgium de Valegia cum suis Tertiis, et cum omni censu et devito, et censu nostræ Ecclesiæ, et cum suo canto, etc.
Infra :
Cum suis bonis et Tertiis liberam ab omni censu.
Rursum :
Has tertias et ista debita alii mei prædecessores vestro Monasterio contulerunt.
Confirmatio fundationis Monasterii Veteris-pediculi ann. 1202. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1040 :
Dederunt..... unum modium annonæ in Tertiis de Aillantoe.... et si aliqua causa seu aliquo casu aliquid de summa dicti bladi in prædictis Tertiis defecerit, requisierunt et præceperunt, ut residuum repleatur de Tertiis et aliis redditibus S. Mauritii.
Charta ann. 1232. pro Ecclesia S. Benigni Divion. :
Tertiæ de Mieumeant, que de jure spectant ad obedientiam de Dineto, etc.
Adde Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 748. Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. Instrum. col. 100. et 161. Chartam ann. 1235. tom. 3. Anecdot. Marten. col. 1250. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 94 :
Tam de hospitibus, qui in villa ipsa manent vel laborant, quam de porcis, qui ibidem incrassati fuerint, et pastionati, nec non et de Tertiis et taschis, quæ exierunt ex eisdem silvis et de raminatio.
Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 96 :
Accrevit, quod absque redditione Tertiarum supradicti loci habitatores, quocumque loco vellent, in sua terra seminarent ac [] meterent.
Alia, pag. 118 :
Et eorum famuli de terra, quam in dominio haberent, excolerent, absque Tertiis velut propria tenerent.
Alia ann. 1221. pag. 325 :
Et Tertias debent adducere ad illam villam, et computare ante hostia.
Adde pag. 122. 327. 476. Charta ann. 1240. in Tabul. Campaniæ ex Bibl. Reg. fol. 365 :
De terragiis autem, quæ vulgo Tertiæ (male Terræ) dicuntur, ubicumque homines dictæ villæ terras nostras excoluerunt, nos dicti fratres de Crista habebimus medietatem
. Alia ann. 1276. apud Chifflet. in S. Bernardo pag. 525 :
Tria sextaria frumenti, in quibus mihi tenebatur de annuo reditu super Tertias suas Aubigneio.
Chr. Besuense pag. 634 :
In prædicta sylva,..... si laboratum fuerit, cujus erit fundus terræ, illius erit et Tertia.
Pag. 676 :
Addiderunt et Tertiam partem de Blaniaco, etc.
Adde pag. 622. Tabular. Abb. Reigniacensis Ord. Cisterciensis ann. 1263 :
Sus ce que li Abbés et li Convens demandoient toutes les Tierces de la ville de Joux, etc.
Hinc Terræ Tertiales, in Charta ann. 1313. apud Roverium in Reomao pag. 396 :
Et singulas Tertias suas, quas habet annuales in terris Tertialibus existentibus in finagio de Rubeomonte.
Adde pag. 289. Tertiarum meminit denique Rhenanus lib. 2. Rerum German. pag. 64. scribens divites interdum colonis locasse agros sub reditu tertiarum.
P. Carpentier, 1766.
Quæ servitus seu redditus pro dominio deberi dicitur, in Charta ann. 1269. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 182. r° :
Item quamdam servitutem seu redditum, quæ vocatur Tertia, quæ pro dominio debetur, in terris inferius annotatis.
Alia ann. 1336. ibid. fol. 102. v° :
Dominus utilis dictæ villæ (de Martileio) consuevit percipere... quemdam redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces, videlicet de undecim gerbis unam, qui redditus Tertiarum valet, etc.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel fol. 123. v° :
Item le quart et le sixieme en une maniere de disme, que on dit les Tierces. Terce,
eodem sensu, in Charta ann. 1411. ex Tabul. episc. Carnot. Ex quibus aliisque pluribus instrumentis patet Tertiæ nomine, non semper significari tertiam fructuum partem, ut asserit D. Bouquet in Monitu ad tom. 1. Jur. publ. Gall. pag. xviij. ubi et varias ejusdem vocis notiones a Cangio expositas minus attente perpendisse videtur. Hinc Terchier, Tertiam seu terragium colligere, in Charta ann. 1283. ex magn. Chartul. nig. Corb. fol. 98. v° :
Se li serjans l'abbé estoit en defaut de venir Terchier, je ou mi hoir ou mi successeur porriens mettre d'une part sen terrage, etc.
Tertiarius, Collector tertiæ. Tabular. Albæ ripæ in Diœcesi Lingon. :
Neque Tertiarii nostri, neque Tertiarii fratrum sine altero recolligent tertias.
Tertia Mancipiorum. Burgundi pervasa Galliarum parte, ita cum veteribus incolis, quos Romanos vocabant, se gesserunt, ut agrorum parte tertia iis relicta, alias duas sibi assererent : contra, mancipiorum duabus partibus veteribus incolis concessis, sibi tertiam tantum reservarent. Vide Legem Burgund tit. 54. § 1. et tit. 57.
Tertias, seu Tercias Regales Hispani vocant, tertiam partem redituum fabricarum Ecclesiarum, quam Gregorius X. PP. Alfonso Sapienti Regi indulsit pro sustinendis bellis contra Mauros.
P. Carpentier, 1766.
Tertia Leguminis, in Charta Odon. ducis Burg. ann. 1207. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 16. r° :
Lambertus [] vero tenebit ex episcopo Lingonensi...... salagium Castellionis et Tertias leguminis ; pro quo salagio et Tertiis exhibere tenetur episcopo in hospitio suo sal et legumina, quotienscumque veniet aput Castellionem.
Tertia Conlaborationis, id est eorum, quæ vir et uxor stante matrimonio simul acquisierunt, quæ uxori attribuitur. Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 9 :
Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum Tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant.
Marculfus lib. 2. form. 17 :
Sed dum villas aliquas, quas superius memoravimus, ad loca sanctorum hæredibus nostris deputavimus, quod pariter stante conjugio adquisivimus, prædicta conjux nostra Tertiam inde habere potuerat.
Gesta Dagoberti Regis Franc. cap. 47. et Aimoinus lib. 4. cap. 35 :
Tertiam tamen partem de omnibus, quæ Dagobertus Rex acquisierat, postquam Nanthildis Regina regnare cœperat, eidem reservant.