« 1 tertiarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 080b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIARIUS1
1. TERTIARIUS, Vir e Tertio aliquo Ordine religioso, Gall. Tierçaire, Tierciaire, vel
Tiertiaire. Tertius ordo dici solet, Gall. Tiers ordre, quod omnes qui
alicujus Sancti, ordinis religiosi fundatoris, vitæ instituta sequuntur, in tres
dividantur classes. Prima virorum est, quos proprie Religiosos dicimus ; secunda
feminarum, seu sanctimonialium, quæ eamdem regulam quam viri religiosi profitentur :
tertia laïcorum utriusque sexus, qui sæcularem quidem vitam vivunt, sed directam ad
religiosioris vitæ præcepta, qua tantum accedant ad vitæ monasticæ normam, quantum licet
hominibus in sæculo degentibus. Votis quibusdam, sed simplicibus tantum obstringuntur, si
nonnullos excipias, qui majoris virtutis studio accensi, vota adjecerunt sollemnia, sicque
veri facti sunt religiosi, retento tamen Tertiariorum nomine, quo
distinguantur a viris feminisve, primævæ institutionis, seu primæ vel secundæ classis. De
Tertiariis passim agunt variorum Ordinum Scriptores : inter quos consulere potes
Lezanam in Summa quæst. regul. part. 2. cap. 14. et part. 4. verbis Tertiarii et
Tertiariæ, sed præsertim Patrem Helyot in Historia Ordinum Monast. tom. 3.
pag. 64. et seqq. pag. 247. et seqq. tom. 7. pag. 214. etc.