![[]](img/image.png)
THLASIÆ, Thlibiæ, Castrati, spadonum genus, in leg. 128. D. de verbor.
signific. :
Spadonum generalis appellatio est, eoque tam hi qui natura spadones sunt, item Thlibiæ, Thlasiæ, castrati : sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur. Thlibiæproprie ii sunt, quibus attriti sunt testes ; Thlasiæ vero quibus ejecti sunt ; a Græc. Θλάω seu Θρίϐω, frango. Vide Gothofredum ad Cod. Theod. et Calvini Lexicon.