« »
 
[]« Thymele » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 104b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THYMELE
THYMELE, Thymelici. Isid. lib. 18. Orig. cap. 47 :
Thymelici erant musici scenici, qui in organis et lyris et citharis præcinebant ; et dicti Thymelici, quod olim in orchestra stantes cantabant super pulpitum, quod Thymele vocabatur. Scenici et Thymelici,
apud Vitruvium lib. 5. cap. 8. Thymeles, meminerunt Martialis lib. 1. Epigr. 5. Juvenalis Sat. 1. Codex Theod. lib. 8. tit. 7. leg. 21. et 22. ubi habetur Thymela. Thymelicorum vero mentio fit in eodem Cod. Theod. lib. 15. tit. 7. leg. 5. et 12. in Digesto leg. 4. de his qui not. infam. (3, 2.) et leg. 10. de Pollicitat. (50, 12.) et alibi ; unde emendandæ[] Glossæ MSS. ubi perperam Temelici, Joculatores ; legendum enim Thymelici, ut et in aliis, uti habetur Temellini. Salvianus lib. 6. de Gubern. Dei per Thymelicos intelligit Joculatores seu mimos, qui scurrilia exhibent in theatris. Vide Suicerum in Thesauro v. Θυμελιϰός et alios Scriptores ibi laudatos. Themilici, apud Thegan. de Vita Lud. P. cap. 19.